장음표시 사용
161쪽
aso In nocenti j III. Epistol.
uxorem, praestiterat A. Imperi j Comestabulum cum Militibus, & alijs usque
centum in dolo capiens quosdam stagellauit ex eis, quosdam retrusiit in carcerem & quibusdam nequiter intersectis, Comestabulum ipsum cum tribus alij
& Capellano suo, quod est horribile dictu, suspendit in Cruce. His autem ad
nequitiam postmoaum animatus, Latinorum fretus potentia, qui cupiditate ccccati, ad ipsum Michalicium co gerunt, castra eiusdem Imperatoris obsedit, villas combussit, de omnes Latinos Presbyteros quos capere potuit,& quendam electum in praesulem,& etiam confirmatum fecit capitibus detruncari. Praeterea
Lascharus, qui pro Imperatore se gerit stipatus viribus Latinorum, qui postpostis Dei timore, ac hominis reuerentia, spretis etiam stipendi js quae idem Imperator ipsis poterat exhibere , ab inimicis eius recepere maiora, quam ipse illis valeat erogare: quendam de principibus eius cepit, & ut dicitur excoriari fecit eundem. Quia vero si Graeci recuperarent Imperium Romaniae, terrae sanctae succursum pene poenitus impedirent, ne occasione succursus ipsius iterum perderent locum , & gentem; cum & antequam idem Imperium a Graecis translatum fuerit, ad Latinos ipsi a nobis saepe moniti, & rogati nunquam terrae sanctae voluerint subuenire: quin etiam Isacsius Imperator ob gratiam Sala lini fieri fecerit in urbe Constantinopolitana Meskitam. Et quia si possent exterminare Latinos, in Apostasiae suae vitio sortius perdurarent, in odium Latinorum, quos
etiam nunc canes appellant, sicque nouissimus error seret peior priore ; cum submurmurare non cessent, quod per Apostolicae sedis ingenium, exercitus L tinorum in Constantinopolim declinauerit captiuandam. Fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus: quatenus Latinos diligenter moneas, inducas. ει eis sub poena excommunicationis iniungas; ne Graecis eo praesertim praefato Michalicio, qui faciendo necari Presbyteros laqueum excommunicationis incurrit, contra Imperatorem praedictum, vel fideles ipsus auxiliumrraebeant, vel saliorem commonens, nihilominus Imperatorem eundem, ut ipsis congrua stipendia subministret, ne se ad Graecos transferre pi nopia compellantur, Illos autem qui tua monitione contempta, Graecis contra eundem Imperatorem , & fideles ipsius praesumpserint adbaerere, percensuram Ecclesiasticam apellatione remota compescere non postponas, ita quod sententias quas propter oc tuleris in eosdem, nullus relaxare praesumat, nisi de iisendato sedis Apostolicae speciali. Datum Lateran. vij. Idus Decembris, Pontificatus nostri, Anno
In eundem modum scriptum est, Archiepiscopis, Episcopis, & dilectis si ij,
uniuersis Praelatis Romaniae, per totum usque captivandum, discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus; quateaias, dcc. In eundem sere modum, ut in alia, usque compescatis. Ita ut siquid propter hoc laqueum excommunicationis incurrerunt, & postmodum redierint ad cor, offerentes se mandati; Ecclesiae arituros, auctoritate praesentium, iuxta formam Ecclesiae ipsis abnolutioni, eneficium impendatis. Datum Lateran . vij. Idus Decembris, Anno tertio
162쪽
Hi nisi, en Archiepiscopo emendensem Ecc fiam vacantem committant, de eius Trouincia, eam vacare constiterit. V M Ecclesia Verisiensis, quae Metropolitica est praedita dignitate, in
s Ca reditibus siit e ilis, ne prae nimia paupertate in ea nomen Episcopale vilescat, nobis suit humiliter supplicatum,ut Meden. Ecclesiam, in eius Prouincia constitutam, eidem adiungere dignaremur, cum nondum quisquam eius regimini sit praesectus. Quocirca discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus: quatenus si eam vacare, ac de ipsius Prouincia esse constiterit, curam eiusdem dilecto filio ... Varisie n. electo auctoritate Apostolica committatis , ut eam teneat commendatam, donec de illa nos vel succes res nostri aliterduxerimus disponendum. Ita quod distrahendi, vel alienandi quoquo modo possessones ipsius, nullam habeat poenitus potestatem. Contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quod si non omnes, &c. Tu ea frater Episcope cum eorum altero, &c. Datum, ut in alia
n super decimis, oe quinetis decimis inter panos Patriarcham, oe serum
diuidendis, arbitretur cum alijs duobus a partibus electis.
kQVM Clerici prae nimia paupertate non valeant, sicut dicitur,apud Constantinopolim remanere; nobis fuit humiliter stupplicatum, quaten us decimas, & quintas decimas inter ven. fratrem nostrum Constantinopoli . tan. Patriarcham, de ipsos Clericos diuidi congrue faceremus; ut de ipsis valeant sustentari. Quocirca praesentium tibi auctoritate mandamus, quatenus duobus tecum assumptis, quorum unus ab eodem Patriarcha, & alter ab ipsis Clericis eligatur, componas una cum illis, super his, si fieri poterit infra mensem amicabiliter inter eos, alioquin ex tunc, tu, Z illi usque ad aduentum Legati, quem ad partes illas in breui proponimus destinare, super eis auctoritate nos ra sublato appellationis obstaculo, de plano sine strepitu litis, prouide arbitremini, quod utrique parti videritis expedire. Ita quod si non omnes potueritis concor dare, quod duo vestrum statueri ' robur obtineat firmitatis. Contradictores percensuram Ecclesiasticam, appellatione postposita compescendo. Quod si alterutra partium noluerit eligere arbitrium, tu nihilominus cum eo qui fuerit electus a reliqua praescripto modo procedas. Datum Lateran. vij. Idus Decembris, Pontificatus nostri, Anno xiij.
163쪽
Abbatissa moniales benedicant, oe pullice prassicent.
OvA quaedam nuper, de quibus miramur non modicum, nostris sunt sita; auribus intimata,quod Abbatissae videlicet in Burgen . & Palentin. Dice-cesibus constitutae loniales proprias benedicunt, ipsariamque consessiones criminalium audiunt, & legentes Euagelium praesumunt publice praedicare. Cuns igitur id absonum sit pariter, & absurdum, nec a nobis aliquatenus sustinendum: discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus; quatenus ne id de caetero fiat, auctoritate curetis Apostolica firmiter inhibere. Quia licet Beatissima Virgo Maria, dignior, & excellentior fuerit Apostolis uniuersis,non tamen illi,sed istis. Dominus claues regni coelorum commisit. Datum Lateran. iij. Idus Decembris, Anno xiij. .
t iuxta promissionem Haereticos L suis terris ebriar.
G V a ON decet tanti nominis virum, supra iustis promissionibus suis desiste- I re, vel tepere, quin eas sic studiosus adimpleat, prout factas sibi deside- 'rarat promissiones impleri. Cum igitur de terris tuis haereticos promiseris
amouere, miramur non modicum, & dolemus, quod ipsi adhuc in terris eisdem, sicut accepimus tua faciente negligentia, ne te permittente dixerimus, commorantur. Quia vero praeter animae tuae periculum, quod ex hoc posses incurrere, graue famae tuae dispendium patereris: nobilitatem tuam rogamus, monemus attentius, & hortamur, per Apostolica tibi scripta mandantes; quatenus exterminare a terris eisdem haereticos, prout te coram nobis promisisse recolimus, non postponas. Alioquin exterminatoribus eorundem, terras ipsorum noueris esse concessas diuino iudicio possidendas. Datum Lateran. xvj. Kal. Ianuari j, Anno xiij.
Hi censi postolicum de terris horeticorum exigat.
T tuae nobilitatis deuotio, quam expertam habemus in multis, nobis si semper obnoxior: ea tibi duximus csimittenda per quae nobis, NAPO- stolicae sedi possis,& debeas amplius complacere. ideoque nobilitati tuae, de qua pici ς confidimus, per Apostolica seripta mandamus, quatenus cum fide-
164쪽
liorem te non possimus in ipsis partibus inuenire, istud onus pro nobis ast imas,
. vi censum trium denariorum quos de unaquaque domo, de terra contra haereticos acquisita, sedes Apostolica debet recipere annuatim, fideliter colligas, de reserues: ipsum nobis per fidelem nuntium transmissiariis, vel assignaturus eis, quibus per nostras litteras tibi duxerimus iniungendum. Datum Lateran. xv. l. Ianuarij, Anno xiij.
,VM alij Reges, & principes rationes, & libertates Ecclesiasticas terse-ὶ quuntur;nos, fili christianissime,le illis obijcimus in exempliani , quod eas
in regno tuo custodis illaesas, propter quod & Dominus iustus iudex, te, ac regnum tuum hactenus custodiuit illaesum, quin etiam magnifice augmentauit, nec augmentare, ac custodire desistet, quandiu tu, & haeredes tui fideliter curaueritis in hoc laudabili proposito permanere , quod & apud Deum est meritorium, & apud homines gloriosum. Nam si ad Regna vicina pariter, dc remota oculos tuae considerationis extendas, manifeste videbis quam grauiter Deus illa contriuerit, quorum rationes, de libertates Ecclesiasticas infringere praesumpserunt. Nuper autem, quod dolentes referimus, nostris est auribus intimatum, quod tua Regalis sublimitas contra ven. fratres nostros Antisodoren dc . . . Aureliancia. Episcopos indignata; rem agi praecepit non utique sui moris, sed nec etiam sui iuris, dum eorum salsiti fecisti regalia, immo etiam quaedam alia, praeter illa; cum nec dum de aliquo forisfacto consessi fuerint,vel conuicti , nec etiam ad satisfaciendum commoniti, vel inducti: leui occasione praetensa, quὀd quidam eorum milites in tuo exercitu constituti ad locum quem eos adire praeceperas, ire cum alijs noluerunt, absentibus eisdem Episcopis per licentiam a te liberaliter impetratam. Et cum tam per seipsos, quam etiam pervenerabiles fratres nostros Senonen. Archiepiscopum, de Coepiscopos sitos tibi humiliter supplicauerint, ut faceres eis reddi regalia sic subtracta, paratis postmodum curiae tuae subire iudicium, scu i in talibus fieri consueuit. Tu supplicationes eorum admittere noluisti, sed cogis eos miserabiliter exulare , propter quod ipsi de prudentum virorum consilio, terram tuam in corum Dioecesibus constitutam supposuerunt Ecclρsiastico interdicto, sed nec sic potuerunt a te satisfactionem aliquam obtinere, inde coacti sunt Apostolicum patrocinium implorare. Quocirca serenitatem tuam rogandam duximus, dc monendam in remissionem tibi peccaminum iniungentes; quatenus pro diuini nominis gloria , S: Apostolicae sedis honore facias praefatis Episcopis subtracta restitui uniuersa, de eos secundum consuetudinem approbatam iuste ac modeste tractari. Donando nobis intercedentibus pro Deo, & propter Deum si quam praefati Pontifices aduersum te comiserum offensam, ne hac occasione contingat interregnum, dc Sacerdotium scandalum exoriri, quia nos in maioribus tibi curabimus grata fauente Domino vicissitudine respondere. Datum Lateran. xvij. GIIanuarii, Pontificatus nostri, Anno xiij.
165쪽
Super eodem. Cni nixius charissimo in Christo filio nostro Ph. Illustri Regi Franeo- S r rum, quod cum alij Reges, & Principes rationes, &libertates Ecclesia-
stieas persequuntur: Nos eundem Regem illis obi j cimus in exemplum, qu d eas in regno tuo custodit illaesas; propter quod, & Dominus iustus iudex ipsum,&c ... in eundem sere modum,ut in alia usque in finem. Quocirca sta ternitati vestrae per Apostolica scripta praecipiendo mandamus; quatenus prae- fatum Regem ad hoc moneatis prudenter, & efficaciter inducatis, quod super his Deo & Ecclesiae latisfaciat ut tenetur:impendentes, auctoritate nostra sussul ii praeciictis Episcopis in iure suo consilium & auxilium oportunum, ne vigor Ecclesiasticae libertatis per nouae praesumptionis insolennam violetur. Datum, 'tin alia per totum.
confirmametur resignationes Ecclesiarum Dei per nobiles terra Thessalonicensis
UM a nobis petitur quod iustum est,& honestum, tam vigor aequitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem ossici j nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter venerabiles fratres Archiepiscopi, k Episcopi, oc dilecti in Domino filii Electi vestris iustis precibus inclinati, resignationem Ecclesiarum,Monasteriorum, possessionum cum pertinenti js suis, necnon etiam presbyterorum, de Ecclesiasticarum personarum cum omni iure suo; quam Nobiles viri Principes 5c Barones commorantes a confinio Thessalonicen Regni usque Corinthum in manus uni. fratris nostri ... Constantinopolitani Patrias chae, cosentiente, ac approbante charis limo in Christo filio nostro H. Constantinopolitan. Imperatore Idustri saluo tamen terrarum Censu, qui Crustica Graeco vocabulo nuncupatur,&dudum soluebatur a Graecis in vii nimi voluntate secerunt: sicut provide facta est,& vos eam iuste ac pacifice obtinetis, vobis,& per vos Ecclesijs vestris auctoritate Apostolica confirmamus, &praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesuinplerit, indignationem omnipotentis Dei S c. usque incursurum. Datum Lateran. xij. Kal. Ianuarij, Anno xiij. α
166쪽
Luod non dent uorem O. Imperatori excommunicato in acquirendo regno Sicilia.
Est vestras nobis litteras intimastis, ud cum Sacrosanctae Romanae
Ecclesiae in omnibus, de per omnia fidelissimi extiteritis hactenus, de illaesa modis omnibus seruaueritis iura eius, credere non debuimus quod Apostolicae sedis iura velletis, sicut nec conuenit, usurpare; ad cuius honorem, atque profectus tanto vos decet intendere, quanto Ciuitas Vestra peream maiora dignoscitur commoda recepisse. Ad ij cientes quod mirari non debuimus, vel moueri, si nobilem virum . . Marci ionem Calaritan. quem ad iurisdictionem diximus Apostolicam pertinere, super quaestionibus quae pro parte communitatis, vel specialium personarum contra ipsumplerumque mouentur, ad examen nostrorum permisistis iudicum euocari. Nam idem Marchio , cum vester ciuis existu, dc de vestra sit Ciuitate, in qua domicilium obtinet, oriundus, α pater ac auus eius vestri concilies extiterint; super quibusdam conuentionibus, quas cum plerisque vestris Ciuibus Pisis secit, fori praescriptione nequaquam opposita, nec aliquo priuilegio allegato, cora vestrae Ciuitatis iudicibus, voluntarie suscepit iudicium, sicut Ciuis: de lite postea contest na sponte subi-uit calumniae iuramentum, ita quod mutuis interrogationibus, id resiponsionibus interpositis, aliquatenus habuit dicta causa processum.Vnde cum de iuris dbetione Sardiniae, nulla fuerit quaestio ab ipsius Marchionis parte tractata, de non suum iudicem quisque suum faciat eius sponte iudicium subeundo, non est verisimile quod coactus extiterit sub vestrorum examine iudicum super aliqui
bus quaestionibus respondere: propter quod iuxta quod scripsimus, non creditis nos scripsisse, si quae praemissa sunt ad nostram notitiam peruenissent. Climitaque de nostra misericordia, sicut si iij, dc famuli fidelis limi super his omnibu,
eonfidere vos dicatis, nobis humiliter stipplicastis, ut aures nostras vestris precibus inclinantes super bis quae ven. fratri nostro Florentino Episcopo super facto dicti Marchionis iniunximus, vobis de Civitati vestrae dignaremur taliter prouidere: quod in excommunicationis sententiam incidere non possetis , depromptis limos vos semper inueniremus ad nostra mandata, de beneplacita exequenda. Ex his itaque, quod gaudentes referimus, si dictis facta respondeant, intelleximus euidenter, quod beneficiorum Apostolicae sevis esse non vultis in grati; nec iurisdictionem vobis in Sardiniam vendicare, seu etiam excommunicationis sententia innodari. Verum si proposito illi duxeritis insistendum, ut contra nos, dc Romanam Ecclesiam O. dicto Imperatori excommunicato de maledicto, qui qualem post factum benefactoribus suis vicem rependat opera manifestant, impenderitis auxilium ad Regnum Siciliae occupandum, nec ingratitudinis vitium, neque poenam , ob hoc contra vos de Ciuitatem vestram statutam, nec etiam excommunicationis sententiam ponetis proculdubio euitare. Quocirca deuotionem vestram rogamus attentius, dc monemus per Apo-
167쪽
stolica vobis scripta madantes; quatenus tam saluti vestrae, quam fana necnon etiam utilitatibus vestris prouidere consul ei tes, taliter in deuotione Romanae Eeelesiae persistere studeatis, ab eiusdem excommunicati vos auxilio subtrahendo, a cuius fidelitate, iam estis per censuram Canonicam, & denuntiationem
Apostolicam absoluti, ut nec notam ingratitudinis, nec excommunicationis sententiam seu poenam aliam incurratis. Nos cnim non mutamus, sed roboramus sententiam, quam per alia vobis litteras secimus intimari. Super eo vero, pro quo nobis humiliter supplicastis, ut prouidere vobis super mandato, quod dicto Episcopo secimus dignaremur. Ita duximus prouidendum, quod eidem Episcopo nostris damus litteris in mandatis, ut audiat super excusationibus v stris, & his quae proposita suerint ex aduerso, quae utraque pars duxerit proponenda, & illa nobis, dummodo interim vos contra mandatum nostrum minia me procedatis, sdeliter intimare procuret: vi utriusque partis rationibus intellectis, quod statuendum fuerit, statuamus. Illud autem pro certo noueritis, quia sicut iurisdiistionem nostram nobis subtrahi nolumus, ita rationem vestram vobis volumui conservari. Ne sorte quod absit inde nascantur iniuriae, unde iura nascuntur. Datum Lateran. xj Kal. Ianuari j, Anno xiij.
Scriptum est super hoc Episcopo Florentin . in eundem fere in astum, ut in alia, usque in finem, verbis competenter mutatis. Alioquin in negotio ipso procedas , iuxta quod per alias tibi litteras est iniunctum.
Prosio Clerici patrimonio ab Ecclesia pulsatione eius haredes affluit
Z VM stiterYcononum S. Stephani de Alatro, ac te, nomine bonae memoriae Heleazari Canonici S. Pauli Alatrin. super acquisitionibus praefati Heleas in coram ven. fratre nostro Verulan. Episcopo ex delegatione nostra, quaestio verteretur. Idem auditis hinc inde propositis, receptistesti bus, & eorum depositionibus Imblicatis,causam ipsam ad nostrum remisit examen sussicienter instructam. Tibi ergo & procuratori praefati Yconomi in nostra praesentia costitutis, dileistum filium nostrum A. Subdiaconum,& capellanum nostrum concessimus auditorem. Coram quo proposuit procurator Yc nomi antedicti, sicut & propositum fuerat coram Episcopo memorato; quod cum Heleazarus in inoratus administrationem, de praelaturam habuerit in praefata Ecclesia Sancti Stephani, de bonis eius disponens pro suae arbitrio voluntatis , & antequam in ipsa Ecclesia fuerit institutus, pauper extiterit, & postmodum acquisierit plurima, diues factus, praesumi non immerito poterat, quod de boni, ipsius Ecclesiae illa suerat acquisita: quod tam per depositiones testium qui duxerint dictum Heleazarum defraudasse plura de bonis Ecclesiae supradictae, ac ea in suis acquisitionibus erogasse, quam etiam per famam publicam astruere nitebatur. Vnde dicebat ea quae dictus Heleazarus acquisierat, ad eandem Ecclesiam pe inere, postulans illa, terras videlicet de Pede motis in Acolis de Torrςta,& ante sanctum Quintianum a sumine, ac domum quam tenet Grimaldus,
168쪽
Grimaldus, adiudicari eidem. Quia etsi expresse illa in initio causae petita non fuerint, quia tamen ea constat saepedictum Heleazarum habuisse : cum ipsius acquisita petita extiterint, & haec acquisisse de bonis Ecclesiae praesumatur, ea merito intelliguntur fuisse petita. Nec obstare dicebant quod dictus E. fuerat ad Ecclesiam Sancti Pauli translatus, cum simplex tantum Canonicus ibidem existens, in tantum tenues redditus recepit ab ipsa, quod ex ipsis vix sibi poterat in necessarijs prouidere; ne dum quod exinde potuerit, tot M tantas possessiones emisse. Adiiciens etiam priuatae personae prodesse no posse,si de bonis secundae Ecclesiae fuerunt aliqua acquisita. Porro ex parte tua fuit propositum ex aduerso ; quod super petitione incerta certa sententia non poterat promulgari,sed potius debebas absolui, cum contra te probatum non extiterit quicquam certum. Nam quod vel quatum de bonis Ecclesiae S. Stephani praefatus Heleazarus in suis acquisitionibus erogarit, nec per testes,nec modo aliquo est ostensum. Praeterea cum saepedictus Heleazarus a supradicta Ecclesia S. Stephani fuerit ad Ecclesiam S. Pauli translatus,&quoddam nodum obtinuerit ab eadem, in qua per triginta s. re annos permansit, & in quibusdam bonis successerat patri suo, ex quorum prouentibus possessiones aliquas comparauit, sicut teistes tui deposuerant euidenter: elisa erat praesumptio quam opposuit pars aduersa,cum contiet eundem Heleazarum aliunde bona quae habuit acquisisse, praesertim cum eum habuisse , vel acquisiste aliquid non probetur, dum in prima Ecclesia resideret, sed eo potius tempore quo in secunda permansit. Vnde si pro aliqua illarum Ecclesiarum praesumi deberet, praesumendum esset potius pro secunda:
propter quod ab ipsius impetitione postulabas absolui. Nos igitur his& alijs
quae fuerant proposita coram auditore praedicto per relationem ipsius plenius intellectis 2Te ab impetitione Gonomi memorati,& ipsius Ecclesiae S. Stephani super acquisitionibus memoratis sententialiter absoluentes, perpetuum illis λlentium imponimus super eis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc pagi- nim nostrae de Enitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis
autem , &c. usque, incursurum. Datum Lateran. xij. Kal. Ianuarij, Anno tertiodecimo.
ensnet quod clam obseruari orinationem factam de M. I licen Electo, quod indelite At ad ordines promotus, σ
reseravit: quod Ymilicen Ecclesia suo viduata pastore, Concanonici sui de substituendi palloris electione tractantes, ipsum unanimiter
elegerunt. Qui cum esset citra sacros ordines constitutus, Ven. frater
noster Casiellen. Archiepiscopus Metropolitanus eorum , Episcopo Roffenmandauit, ut eum Vno eodemque die ad tres sacros ordines promoueret; quod
169쪽
is 8 Innocenti j III. Epistol.
cum ille non ausu proprio, sed de mandato ipsius Archiepiscopi persecisset,
demum idem Archiepiscopus requisitus, consecrationis ei munus, liuiusmodi ordinationis occasione praetensa impendere recusauit. Vnde fuit nobis humiliter supplicatum , ut super hoc circa pra fatum. V v. dignaremur de benignitate sedis Apostolicae dispensare. Maxime cum ad ordines ita suscipiendos,non ex voluntatis propriae diceretur festinantia properasse, sed tam de magna necessitate,quam de utili prouidentia pene omnium ibi persentium se permiserit taliter ordinari:pro eo quod Ecclesiae Ymilicen. multiplex periculum imminebat, si eiusdem V v. citra Presbyteratus ossicium ordinatio disseretur. Licet autem contra normam Ecclesiasticam in facto ipso enormiter fuisset excessum, de misericordia tamen quae superexaltat iudicio ven. fratri nostro Armachano Archiepiscopo, & ... Episcopo Miden. 5c dilecto filio Archidiacono Armachan. dedisse recolimus in mandatis. Vt inquisita super praemissis diligentius veritate, si rem inueniren t taliter se habere, ac eundem Uv. alias idoneum,& utilem Ecclesiae Ymilicen. dispensati ite ipsi tribuerent licentiam consecrandi: & quidquid in hoc per eundem inuenirent Archiepiscopum attentatum, per suas nobis litteras
Intimarent, Vt per eorum relationem certiores effecti, prouidere in eo,sicut esset expediens, curaremus. Ipsi vero vocatis, quos nouerant euocandos, & inuestigata plenius veritate , depositiones testium productorum utrimque ad nostrami raesentiam transmiserunt. Quibus inspectis intelleximus euidenter: quod ce-ebrata de praedicto V v. electione, cum die sequenti fuisset idem Vv. a supradicto Rotan . Episcopo ad ordinem Subdiaconatus promotus; idem Episcopus Archidiacono, id Canonicis Ymilicen. seorsim vocatis dicens, quod propter turbatione terrae ac multos malivolos, qui eidem Uv.insidias praeparabant, nolebat ipsum citra ordinem Presbyteratus relinquere. Iuramento firmauit id sit-praductum Archiepiscopum, tam metu mortis ipsius Uv. quam propter imminens periculum Ymilicen. Ecclesiae prircepisse, de quod Ossicialis eiusdem Αωchiepiscopi , ex parte ipsius, Episcopo memorato inhibuit, ne iam dictum Vri iam in Subdiaconum ordinatum, tunc adulteriores ordines promoueret. Cui eodem Episcopo respondente, quod plus Archiepiscopo, quod hoc ei ore suo mandauerat, quam illi crederet in hac parte; extensa super altare manu per Sacrosancta iurauit, quod id mandauerat Archiepiscopus saepedictus, &sic in Diaconem, & presbyterum Uv. saepedictum promouit. Probatum insuper sussicienter inuenimus; quod dictus Archiepiscopus Ioanni Decano de Hely, iniunxit, ut praefato Episcopo inhiberet, ne dictum Uv. eo die quo ad tres ordines promotus extitit, nic ad Subdiaconatus ordinem promoueret, eidem Uv. nihilominus inhibendo, ne se promoueri vixerius pateretur. Verum cum idem Decanus ad Ymilicen. Ecclesiam accessisset, tam saepedicto Episcopo, qui iam Subdiaconos ordinarat, vocatis his qui erant in Diaconos promouendi, Sc silentio cunctis indicto ; ex parte Dei, ac Archiepiscopi Castellen. inhibuit, ne iam- dictum Vv. ad ulteriores ordines promoueret, quam praefato VV. ne se promoueri ulterius sustineret. Constitit quoque nobis ex litteris Iudicum praedictorum; quod saepe fatus Episcopus interrogatus in iure respondit: quod Archiepiscopus non mandarat eidem, ut Uv. eodem die ad tres ordines promoueret,led ex verbis Archiepiscopi eum credidit illud velle:hoc idem etiam dictus Epis-
170쪽
eopus per suas nobis litteras intimauit. Praeterea ex ipsorum Iudicum litteris in telleximus: quod idem Epistopus vltro iurauit in iure, quod uniue: sa quae con tinebantur in eiusdem Vv. attestationibus Vesa erant. Ex litteris quoque tam
supradicti Archiepiscopi quam Capituli Ecclesiae Ymilicen. accepimus, quod
cum tam super electione ac ordinatione saepedicti Uv. quam etiam super quibusdam eius excessibus in Concilio apud Κelmoel loco celebrato coram praefato ArcEiepiscopo, inter dictum Vv. & Canonicos questio suborta sui stet, id demum ab utraque parte ad nostram audientiam appellatum. Idem Vv. non expectato termino, quem appellationi suae duxerat praefigendum, supradictis a nobis litteras veritate tacita impetrauit. Cum igitur ex praemistis nobis constiterit, saepedictum RoGn. Episcopum in pluribus deliquisse; tum quia sine mandato Archiepiseopi, sicut ipse consessus extitit, ad huiusmodi ordinationem inordinate processit; tum quia, etsi de Archiepiscopi mandato constaret, cum illi huiusmodi dispensatio a Canone minime sit permissa, quam ad solum Romanum Pontificem non est dubium pertinere; ipsi obtemperare non debuit in hac parte.Tum etiam quia cum reatu periurij saepius variauit, iurando prius quod Archiepiscopus id praeceperat, & postea quod illud non mandauerat in iudicio confitendo: Ipsum de fratrum nostrorum consilio tamdiu ab ordinandi suspendimus potestate, donec nostram meruerit gratiam obtinere. Saepedictum quoque Vv. per falsitatis suggestionem, & suppressionem utiam veritatis, litteras supradictas a nobis intelleximus extorsisso. Suggessit siquidem nobis supradictum Archiepiscopum Episcopo memorato mandasse, ut ipsum viro die ad tres ordines promoueret, de quo nobis non extitit facta fides; quin imo contra
rium , quod videlicet Archiepiscopus id prohibuerit, fuit mani seste probatum.
Nonnulla quoque vera suppressit; quod videlicet tam Episcopo memorato, quam sibi fuerit ex Archiepit copi parte prohibitum, ne promoueretur nisi ad subdiaconatus ordinem illo die; quodque coram Archiepiscopo super electio-he, ac ordinatione ipsius questio mota fuisset, dc tam a se ad certum terminum, quam ab Ymilicen. Canonicis appellatum. Sed nec, sicut asseruit, quὁdvrgen, neeessitas Ymilicen. Ecclesiae id exposceret, demonstrauit. Cum igitur illa ex presserit, & suppresserit, quae si fuissent tacita, vel expressa tales litisras minime dedissemus; per quod apparet ipsum extitisse indignum gratia, quam duxeramus ei ex benignitate Apostolica faciendam, & eundem constet nimis prae sumptuose ad lupradustos ordines irrepsisse; ab executioru Diaconatus , &Presbyteratus ordinum, donec a nobis misericordiam obtinuerit, decrevimus manere suspensum: super electione de ipso ad Ymilicen. Ecclesiam illicite ce lebrata; perpetuum illi silentium imponentes. Quia vero praefatuna Archiepi Dcopum circa haec non inuenimus deliquisse, ipsius innocentiam commenda mus. Quocirca discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus: quatenus quod a nobis est sententialiter dissinitum, faciatis appellatione remota inuiolabiliter obseruari. Quod si non omnes,dcc. Duo vestrum ea, dcc. Datum Lateran. Nonis Ianuari j, Pontificatus nostri, Anno xiij.