Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

332 Innocenti j III. Epistol.

praecepisti, ut cum alijs irent, constat; quod Episcopi Milites suos in tuum exercitum destinarunt, nec ex illis, vel alijs verbis apparet, quod idem suis Militibus prohibuerint aliquem tibi seruitium exhibere, quod facere debuissent. Et ex hoc, quod dixisti eos de tuo exercitu desecisse, quia illorum Milites ad p rceptum tuum noluerunt accedere, quo mandaras, & propter hoc regalia,fasuilii. Considera diligenter; virum recte decreueris aduersus absentes, d non monitos, vel citatos, quin etiam ignorantes, quod eorum Milites deliquissent. Cum d: ipsi se tibi obtulerint iuraturos, quod ijdem de illo exercitu secundum suas conscientias seruitium tibi fecerant, quod debebant, & id idem Milites suos fecisse credebant. Ex eisdem quoque verbis apparet : quod ex causa minus iusta dictos Episcopos spoliasti, quia pro facto Militum , quod nec constat, nec constitit fuisse delictum, vel quod factum fuerit ex Episcoporum mandato. Super quo videris hactenus dubitasse; Sicut apparet ex responsione , quam in scriptis Venerabilibus Fratribus nostris. Carnoten. de Trecen. Episcopis tradidisti, nostro Apostolatui transmittendam ; quam quo ipsi nobis fide iter destinarunt. Super quo etiam a Militibus praefati Auielianen.

Episcopi certiorari petij ili: sed cum ipsi dixissent quod coram Domino suo

super hoc dicerent veritatem, a curia tua recessierunt immunes, id sic processisti de delicto nescius ad vindictam. Super eo Utem, quod te nisus es excusare , quod aliud non lasieris quam Regalia; dicens quod quam cito Regalia ad manus tuas deueniunt, domos & omnia facis salsiri: illud sorte cum sedem

Episcopalem vacare contingit, fieri tantummodo consueuit, d tunc non solummodo domos, verum etiam decimas, dc oblationes, necnon ec quaeque alia, quae iuuenis facis omnino salsiri, dc in quibusdam Ecclesjs confers praebendas vacantes, quae quidem constat non debere Regalium nomine nuncuparit Ad quae, etiam si constaret Episcopos deliquisse, sede nequaquam vacante manus non debueras extendisse. Cum ergo domos, & domorum suppellectilem, ac alia plurima, quae inter Regalia numerari non debent, nisi eris; quorum partem restituisse, ac partem adhuc retinere diceris occupatam : ex occupatione quidem rerum ipsarum minus rationabiliter processisse videris. Praeterea ex praefata responsione, quam memoratis Episcopis tradidisti, potest manifeste pes pendi, quod eis nec monitis, nec citatis , nec conuictis, neque

confessis de aliquo forisfacto, ipsorum salsisti Regalia. Cum dixeris quod in

te non remansit , immo stetit per eos; quia postquam Milites eorundem defecerunt de scruitio exercitus faciendo emendationem ipsorum, vel satisfactionem perquadraginta dies expectare curasti. Ex quibus verbis manifeste praesumitur, ipsos citatos, vel conuictos nullatenus extitisse. Et quamquam perquadraginta dies emendationem,uel satisfactionem eorum te asseras expectasse: ipsi tamen ad exhibendum emendationem, vel satisfactionem se teneri nullatenus extimabant, eo quod nec se, nec Milites suos crediderant deliquisse; super quo iuramentum celsitudini Regiae obtule unt. Nec etiam videtur, quod per quadraginta dies expectaris eo suem; cum ad Kalendas Augusti apud Medoniam facta fuerit exercitus conuocatio, dc eodem mense Regalia occulsaris, sicut ex data litterarum tuarum, quas ipsis Episcopis pro seisina Regatumdcstinasti, euidenter apparet. Cum ergo taliter processeris contra eos, α

342쪽

ijdem tam per seipsos, quam per Secretarios tuos, necnon Venerabiles Fratres nostros. . Senonen. Archiepiscopum, B: Coepiscopos suos te monuerint diligenter, humiliter supplicantes, ut faceres eis reddi Regalia sic subtracta, paratis postmodum curiae tuae subire iudicium, sicut in talibus fieri consueuit. Tu supplicauones eorum noluisses admittere ad sententiam interdicti, quam in terram tuam in eorum Dioecesibus constitutam tulerunt, videntur non immerito processisse; cum iura, & libertates Ecclesiarum suarum teneantur iuramento praestito dessensere. Pro cuius relaxatione non satis videris offerre', cum tantummodo iudicium in curia tua offeras ipsis remanentibus spoliatis,qnod utique spoliati non debent de iure subiret cum etiam ex generali consuetudine Regni, tui fidelis a Domino sine iudicio spoliatus, nec diem ab ipse super spoliatione sua, vel alio teneatur recipere; nec in ipsius curia experi,

ri. Nos ergo serenitatem tuam rogandam duximus, & monendam, pro magno dono petentes; quatinus pacem Ecclesiae in tuo Regno conserues hoc maxime tempore, quo ipsa in aliis multis Regnis nimium perturbatur. Ita quod dictis Episcopis rectitutis, de interdicti sententia relaxata : nisi hoc nobis velis ex toto donare; in curia tua de ipso negotio secundum approbatam consuetudine ni cognoscatur. Cumque alijs opporteat te intendere, quae ad honorem, & commodum tuum magis respiciunt; expedias, te ab istis; quae tibi modicum asserunt utilitatis, & laudis. Ne propter tantam patientiae nostrae moram, ex quapropter fauorem tuum, dictorum Episcoporum gravamen, non solum dissimulasse, verum etiam neglexisse videmur; Apostolicae auctoritatis cogamur adhibere censuram. Quia quantacumque nece ilitas nobis immineat, de tibi forte

non minor,nolumus esse,iuxta verbum Prophetet,canes musi non valentes latrare. Scientes quod beati sunt, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, ruoniam cum probati fuerint, accipient coronam vitae, quam repromisit Deus iligentibus se. Nec iniuriosium reputes, sed potius gloriosum prudenter corrigere , quod improvide statuisti, quia non vivit homo sub coelo, qui aliquando non excedat. Unde apud nos dicitur in prouerbio generali, quod humanum est, peccare, sed Diabolicum perdurare. Datum Lateran. iij. Non. Maij. Pont.

N. Anno xv.

EPISTOLA XLI.

ARCHIDIA C. SUCCENTORI ET MACIsTRO R. DE REMIs CANONIC. PARISIEN.

De Are Patronius Eccles de Sanctis, inter emonachos de Columberi',

π Episcopum e Meldensem

N ILECTI Filii . . Abbas Sanctae Genoue , Uv. Archidiaconus, & Ug B. Canonicus Sancti Marcelli Parisen. suis nobis litteris intimarunt. Quod cum Prior, & Monachi de Columberijs nobis conquerendo monstrassent, quὀd venerabit. F. N. Melden. Episcopus tunc electus, dilectum Filium B. Diacon. quem per bonae memoriae praedecessorem eius fecerant o dinati ad Ecclesiam de Sanctis vacantem, in qua ipsi ius Obtinent Patronatus,

343쪽

334 Innocenti j III. Epistol

ad Canonicam praesentationem ipsorum admittere recusarat : quin potius S. intrusum tuebatur in ipsa, in eorum praeiudicium & gravamen. Nos eis dedimus in mandatis, ut vocatis, quos propter hoc cognoscerente uocandos, audirent causam,& eam appellatione remota sine Canonico terminarent. Cum ergo partes propter hoc in eorum essent praesentia constitutae, & pars Monachorum proposuisset ad se ius Patronatus ipsius Ecclesiae pertinere, postulans prauatum Diaconum, quem iamdudum dicto Episcopo praesentarant, recipi ad eadem. Super his, &alijs quae ad causam facere videbantur, de lite solemnia ter contestata, ipsi receptis testibus, & depositionibus eorum, ac instrumentis diligenter inspectis, auditis consessionibus, & utriusque partis rationibus perspicaciter intellectis, de prudentum virorum consilio sententialiter decreuerunt. Ius Patronatus Ecclesiae memoratae, ad praefatos Priore & Monachos, pertinere : ipsum Episcopum condemnantes,ut memoratum Diacon. praesentatum ab illis reciperet ad eandem: Sed quonia iam dictus Episcopus si pius requisitus, eorum sententiae parere contempsit: dicti Iudices eundem Diacon. qua fungebantur auctoritate, ad praefatam Ecclesiam receperunt; ipsum Episcopum a collatione , ac insti tutione Ecclesiasticorum beneficiorum, considerata eius manifesta contumacia , suspendentes. Quocirca discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatinus utramque sententiam, diis nitivam videlicet sicut est iusta percensuram Ecclesiasticam; suspensionis verosiicut rationabiliter est prolata; usque ad satisfactionem condignam auctoritate nostra faciatis sublato appellationis obstaculo firmiter obseruari : Non permittentes eundem Diacon. super receptione sua per Iudices ipsos facta, temere molestari. Quod si non omnes &c. duo vestrum; ea nihilominus exequantur. Datum Lateran. iij.

Mais. Pont. N. Anno XV.

EPISTOLA XLII.

Di triacensim Episcopum, cum Episcopatum non posset pacifice possidere absoluit a vinculo sera sua.

E N i ε η s ad praesentiam nostram, Dil. F. B. Thessalonicen. Archidiaconus, nobis humiliter supplicauit, ut cum in Dimi triacen Epis.copum fuisset electus,& ipsius electio confirmata, nec Episcopatum ipsum posset pacifice obtinere, illum a vinculo, quo Dimitriacen. Ecclesiae tenebatur, absoluere dignaremur. Cum igitur ibidem proficere nequeat in officio pastorali, quamquam in primis ipsus petitioni non duxerimus annuendum, quia tamen institit vehementer, ipsum a vinculo absoluimus supradicto. Datum Lateran. Non. Maij. Ponti N. Anno xv.

344쪽

EPISTOLA XLIII.

Remouet electam, Niubet ut alii eligaturi VM Nuper Parisius Panormitanus electus, cum quibusdam ex fautoribus tuis, in nostra esset praesentia constitutus:& Gentilis de Pretorio concanonicus vester, contra factum electionis & personam ipsius postularet audiri. Nos eis dilectos filios P. titulo sancti Marcelli Presbyterum,& I. Sanctae Mariae in via lata Diacon. Card. deputauimus auditores. Coram quibus lite inter eos legitime contellata ; dum vellemus in illa procedere, ipse potius abire praesumpsit, quam cauta insit stere terminandae: mandatum nostrum transgrediens, per quod ei districte praecepimus, ut ad nostram rediret praesentiam, pro expediendo negotio memorato. Consideratis igitur uniuersis, quae circa factum electionis, & personam ipsus consideranda cognouimus: ipsum ab Ecclesiae vestrae regimine decrevimus admonendum. Et ne ipsa Pastoris solatio diutius maneat viduata: discretioni vestrae per Apostolica scripta praecipiendo mandamus; quatinus inuocata Spiritus Sancti gratia, personam idoneam, per electionem Canonicam praeficiatis vobis, infra triginta dies post susceptionem praesentium, in Pastorem. Alioquin dilecto filio nostro G. Sancti Theodori Diac. Card. Apostolicae sedis Legato, nostris damus litteris in mandatis, ut ipse vobis virum idoneum praeficiat in Pastorem. Contradictores si qui fuerint per censuram Ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compescendo. Datum Lateran. vj. Idus. Maij. Pont. N. Anno xv. Super hoc scriptum est eidem G. sancti Theodori D. acon. Card. , ut si praedictum Capitulum mandatum nostrum neglexerit adimplere: ipse eis virum idoneum praeficiat in Ponti ficem. Contradictores, si qui fuerint percensuram Ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compescendo.

ATHENIEN. ET THEBAN. ARCHl EPISCOPIS, ET DECAN. DE THEBIS.

In EMem eo toniensi, Per Pisante ad D. Iacobi ritu Episcopo

restituantur allata. ENERABI L. Fr. N. Motonie n. Episcopus nobis conquerendo' monstrauit; quod T. Miles, & quidam alii Motonen. Coronen. Amiclen. Dicec. quaedam de terris, & possessionibus Motonen. Ecclesiae ipso de licentia nostra in itinere B. Iacobi constituto, in ipsius praeiudicium occuparunt. Nolentes igitur ipsum Episcopum suo iure fraudari: discretioni vesper Apostolica scripta mandamus, quatinus inuasores praedictos ad restitutio nem rerum occupatarum debitam eidem Episcopo faciendam,monitione promisi, per censuram Ecclesiasticam, sublato appellationis obstaculo, compellatis. Testes autem,qui fueri ni nominati,si se gratia, odio,vel timore subtraxerint

345쪽

In nocenti j III. Epistol.

ces ante pyeldione cogatis perhibere testimonium veritati

Quod si non omnes &c. duo vestium&c. Datum Lateran. v. Idus. Maii Pont

Ad id sententia lata aduersus Burdegalensem Episeopum, quod vocatis

ad S)niatim non venerit, eamque conflamat, at deprimitias causa non iudicat.

dendo ipsum ab ossicio Metropoliticae dignitatis, pro eo

Concilium accedere non curauit, nec per se aliquem idoneum destinare. Dei communi Fratrum nostrorum consilio sententiam ipsam ratam habemus, &vsque,ad satisfactionem idoneam praecipimus obseruari. Hoc ad cautelam expressio, quod iis coram nobis, non de primatia, sed de sententia extitit ventilata. Nulli ergo omnino hominum &c. usque, nostrae dissinitionis infrinstere vel ei ausu temerario contraire.Siquis autem hoc &c. usque incurserum.Datum Lateran. xvj. Kal. Iumj. Pont. N. Anno xv.

EPISTOLA XL VI.

ID EAmpi resideant in Ecclesia Mothonensi

I xἶRo posvis T r nobis in nostra praesentia constitutus, quod licet CD

lectulo se subducunt, debitam residentiam in eadem minime facientes. Nolentes igitur ipsam Lcclesiam defraudari obsequio seruitorum. Fraternitati tuae per Apostolica scrip. mandamus, quatinus Canonicos sepradictos ad debitam residentiam iamdicta Ecclesia faciendam monitione praemissa per subtractionem beneficiorum appellatione remota compellas. Datum Lateran. v. Idus. Mau. Pont. N. Anno XV.

EPISTOLA XLVII.

ARCHIEPIs COPO PATRA CEN. ET EPIs Copo AMIDEN

Delegat cognitionem causiniectionis manu facta a Decano Molonensi PER A vi L. F. N. Motonen. Episcopus nobis denuntiando monstrauit, quod Decanus suus, qui reatu periurij, & adulterij, publicὸ--irretitur, in quosdam Monachos, & Presbyteros iniecit manus temere Violentas, committens praeter haec talia, quae Canonicam correctionem exposcunt,

346쪽

Liber III. Regest. XV. 337

exposcunt, & licet super his dictus Decanus admonitus extiterit saepius ab eo dem; ex eo tamen excessus proprios aliquatenus non correxit, sed extrema ipsus deteriora prioribus postmodum sunt effecta : Quia vero haec, si vera lunt, non debemus clausis oculis pertransire, Fraternitati vestrae per Apost. scrip. mand . quatinus partibus con catis, & inquisita super promissis & cognita veritate, quod canonicum fuerit appellatione postposita statuatis; facientes quod decreueritis per censuras Ecclesiasticas firmiter obseruari. Datum Lateran. v. Idus Maij. Pont. N. Anno xv.

EPISTOLA XL VIII.

ARCHIEP. ET B. ARCHID. P. CANTORI THEssALONICE

Ut aud ant causam Aper Ecclesia Cadidoniensi.

IXpos I TA nobis venerabit. Fratris nostri Sidonien Episcopi quem, monia patefecit ; quod cum venerabit. F. N. Archiepiscopus Larissen Eeclesiam Calidonien. de mandato nostro cocessisset eidem, Venerabit. F. N. Episcopus Dimicen. super hoc ad nostram audientiam appellauit, sed appellationem interpositam nec per se, nec per alium est legitime prosecutus Ideoq; discretioni vestrae per Apostolica scrip. mandamus, quatinus partibus conuocatis audiatis causam, & appellatione remota fine canonico decidatis, facientes, quod statueritis per censuras Ecclesiasticas simiter obseruari. Nullia litteris veritati, & iustitiae praeiudicantibus a sede Apostolica impetratis. Qiodsi non omnes, &c. tu Frater Archiepiscope cum eorum altero, &c. Datum Lateran. xv. Kal. Iuni j. Pont. N. Anno xv.

ARCHIEPIs COPO ARELATEN. ET SANCTI AEGIDIII ET SALMODII ABBATI BUs NE MAVSEN. DIOE C.

Hi de plano cognoscant de electione Abbatis fancti Victoris Asassiliensiu.

IL scri Fili j G. Abbas S. Ponti j,&B. Monachus Procuratores Mon sterij Sancti Victoris Massilie n. ad nostram praesentiam accedentes postulationem, ac electionem, quam per se, ac alios Constatres eorum de . . Abbate S. Stephani Bononien . canonice celebratam,ac approbatam a delegatis nobis iudicibus afferebant, postulabant auctoritate Apostolica confimmari. Plurimas&diuersorum litteras deprecatorias exhibentes, quarum interuentu promouere petitionem propositam cum instantia nitebantur, qui nobis demum eorum petitionem non admittemibus in hac parte, cum Fratres ipsos, & si super hoc et elum Dei, non tamen secundum scientiam nouerimus habuisse, porrexerunt alias litteras continentes, quod dicti Monasteri j Fratres duas electiones,seu nominationes eodem tempore successue, tamen canonice, ac concorditer celebrarant. Vnam videlicet de Abbate praedicto puram. Aliam

347쪽

338 . Innocent ij III. Epistol.

vero de . . Priores. Honorati Arelaten. viro utiq; honesto, bene litterato, d ad lingula circumspecto conditionem huiusmodi apponentes; Si videlicet Abbatem eundem non possent forsitan obtinere. Vnde supplicabant instanter,ut cum conditio iam extaret eorum a nobis postulationem, tu per dicto Abbate repulsa, electione Prioris ipsius confirmare misericorditer dignaremur. Eis igitur, de B. de Nouis quondam Monacho, de maiori Priori dicti Monasterij, acalijs duobus Monachis, qui se super hoc opponebant eisdem, electionem ipsam minus canonicam asserentes, tum quia de persona minus idonea, tum quia eis absentibus fuerat celebrata, dilectos Filios nostros G. tituli S. Martim, de P. tituli S. Ceciliae Presbyteros Card. concessimus auditores. In quorum praesentia Procuratores praedicti processum electionis, sicut dictum est superius pioponentes, confirmari promissam electionem cum instantia postulabant. Monachi vero praefati contra electionem eandem, quod eis absentibus fuerat celebrata; contra personam vero Electi quaedam honestati contraria proponentes,excommunicationis sententiam a dictis iudicibus in se latam ipso iure non tenere dicebant: tum quia post appellationem ad nos legitime interpositam lata fuit, tum quia ex tribus iudicibus, quibus fuerat causa commissa, duo tantummodo processerunt, tertio quod decisioni caulae interesse volebat per suas litteras protestante. Contra quos sic Procuratores excipiebant praefati, quod non tenebantur , immo potius non debebant super his praedictis Monac sis respondere, cum

dc omnes excommunicationis vinculo tenerentur, de duo ex eis nihil haberent eum Monasterio ipso commune , a quo eos sententia iudicialis exclusit, sicut ex litteris eorumdem iudicum,*tenore sententiae apparebat. Ex abundantitamen ad praedicta taliter respondebant. Primo quia ex praedicta causa non poterat , nec debebat obesse, quod electioni non interfuerant Monachi memorati,

cosequenter ea quae in persona Electi obiecerant penitus salsa erant, super ipsius honestate ac idoneitate testimonia plurima fide digna, de valde idonea in nostra praesentia offerentes,& confitentes post appellatione iudices processisse; quos ea potuisse procedere ratione dicebat,quia interdicta fuerat appellatio in rescripto, Bd quia in appellationis libello nullu allegabant Monachi supradicti gravamen; sicut eius series ostendebat. Duos quoque process sse sine tertio fatebantur, dc ex eo ipsos potuisse procedere asserebant: quia mandatu Apostolicum continebat in fine; quod si omnes interesse non possent, duo exequi negotium procurarent, nec sibi retinuisse poterat iudex tertius, ut decisioni negoti j interesset in executionis mandati Apostolici praeiudicium, dc tam graue ipsius Monasteri j detrimentum; cum res videlicet talis esset, cuius dilatio ipsum Monasterium in confusionem maximam adducebat: quod ijdena Procuratores ratione multiplici ostendere nitebantur,asset entes, quod dc hoc ipsum fuerat praesente Capitulo a quibusdam Fratribus sanioris consiliij coram dictis iudicibus propositum, dc petitum, ne ab eis decisio causae ac ordinatio Monasterii differretur: sed secundum quod eis erat iniunctum reformationi dicti Monasteri j celerius

prouiderent. Vnde ipsos asserebant non tam voluntarios, quam coactos ad

simplicationem Capituli processisse. Nos igitur his de alijs quae nobis fideliter

relata suerant ab eisdem Cardinalibus intellectis per Apost. vobis scrip. mandamus, quatinus caeteris Capitulis, quae in sententia iudicum continentur in

348쪽

Liber III. Regest. XV. 339

cio robore duraturis sumniatim, α sine omni iudiciorum strepitu inquirentes sed electione sollicite veritatem, s eam inueneritis , canonice de persona idonea celebratam non obstantibus his quae saepedicti Monachi opponebant, ipsam sublato cuiuslibet co radictioni , Sc appellationis obstaculo confirmetis. Alioquin de alia persona idonea & honesta, eidem Monasteriosaciatis auctoritate Apostolica infra quadraginta dies per electionem canonicam prouideri. Mandatum Apostolicum taliter impleturi, quod in nouissimo districti examinis die dignam retributori omnium , super Koc possitis reddere rationem. Quod si non omnes,&c. Duo vestrum ea nihilominus equar turi Patum Lateran. xij. Kal. Iunij. Ponti N. Anno xv,

1ROPosv IsTI nobis in nostra praesentia constitutus, quod nonnul itae possessiones, & alia bona Ecclesiae tuae per praedecessores tuos, re; alios minos legitime sunt distracta, in ipsius Ecclesiae non modicum detrimentum. Uolentes igitur Ecclesiae Philippen. viilitatibus prouidere, Fraternitati tuae praesentium auctoritate concedimus, quatinus ea quae taliter alienata repereris valeas appellatione postposita legitime reuocare. Datum Lateran. xv. Kal. Iuni j. Pont. Ni Anno xv. In eumdem modum scriptum

est pro Archiepist. Serrem

BALDv IN. ARCHIDIA C. THEs SALONICE F.

Confirmat Archidiaconatum. UM a nobis petitur,&c. usque. perducatur effectum. Ea propter dii lecte in Domino fili, tuis iustis precibus inclinati, Archidiaconatumi Thessalonicen. Ecclesiae, sicut ipsum iuste possides, & quiete, deuotioni tuae, auctoritate Apostolica confirmamus, &praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum, &c. usque. nostrae confirmationis infringere, vel ei, &c. usque. contraire. Si quis autem, &c, usque. incursuram. Datum Lateran. xV. Kal. Iunij. Pont. N. Anno xv.

EPISTOLA LII.

RADvLPHO THEs AVRARIO CI TREMConfirmat Thesaurariam. RVs Tis petentium desiderijs, &c. usque. essectu prosequente com-ε plere. Ea propter, dii. in Domino fili, tuis iustis postulationibus inclitai nati,Thesaurariam Citren. Ecclesiae,sicut ipsam iuste possides,& qui et deuotioni tuae auistoritate Apostolica confirmamus, &praesentis scripti patro

349쪽

34o Innocentij III. Epistol.

cinio communimus. Nulli ergo omnino hominum, dcc. usque. nostrae confirmationis in tangere, Vel ei, &c. vlque. contraire. Si quis autem hoc, dcc. vLque. se nouerit incursurum. Datum Lateran. xv. Kal. Iunij. Pont. N. Anno xv.

EPISTOLA LIII.

Ut cogant Abbates Graecos ad obedientiam Archiepiscopi Corinthiensis.

J X parte venerabi L F. N. Corinthien. Archiepiscopi fuit propositum cocyram nobis. Quod Abbates Graeci Corinthien. Dicec. debitam sibi obe 'dientiam, & reuerentiam superbiae accensi spiritu, non inpendunt. Quocirca praesentium vobis auctoritate mandamus, quatinus Abbates iam dictos, ut ipsi Archiepiscopo reuerentiam, M obedientiam debitam impendere non f ostponant, monitione praemissa percensuram Ecclesiasticam sublato appetuationis obstaculo compellatis. Quod si non omnes, dcc. Duo vestrum, dec. Datum Lateran. xij. Kal. Iuni j. Pont. N. Anno xv.

EPISTOLA LIV.

In obediant Sidoniensi Episcopo, cui eorum Ecclesiam

commendauit.

PVM Episcopatus vester sit Pastorali solicitudine destitutus, eum venera-

Mibili Fratri nostro Sidonien. Episcopo duximus committendum, iniungentes eidem, ut ea quae spectant ad curam ossici j Pastoralis vobis vigilanter studeat exhibere. Ideoque discretioni vestrae per Apost. scrip. praecipiendo mandamus, quatinus ei sicut Praelato vestro intendatis humiliter, de deuote. Alioquin noueritis nos Venerabilibus Fratribus nostris . . Theban. Archiepiscopo, 6c.. Zarato uten. lc... Cardicen. Episcopis in mandatis dedi ste; ut vos ad id monitione praemissa per censuram Ecclesiasticam appellatione remota compellant. Datum Lateran. xij. Kal. Iuni j. Pont. N. Anno xv. Super hoc scriptum est in eumdem fere modum Sidonien. Episcopo. usque duximus committendum. Fraternitati tuae per Apost. scrip mandantes,quatinus ea,quae spectant ad curam ossicij Pastoralis, gregi tibi commisso vigilanter sic studeas exhibere : ut magis comproberis prodesse in omnibus, quam praeesse. Super hoc scriptum est in eunde sere modum. . Theban. Archiepiscopo,& ... Zarat ouie n. dc . . Cardicen. Episcopis. usque. intendant humiliter , de deuote . Quocirca Fraternitati vestrae per Apost. scrip. praecipiendo mandamus, quatinus si dicti Clerus, de populus quod mandauimus, neglexerint adimplere, exhibere ipsi Episcopo reuerentiam, dc obedientiam contemnentes, vos eos ad id monere diligentius de inducere procuretis; oc si opus fuerit per censuram Eccle-

350쪽

Liber III. Regest. X V. 34i

sasticam appellatione remota cogatis. Quod si non omnis, duo vestrum, &c. Scriptum est in eundem fere modum Larissen. Archiepiseopo. Cum Episcopatus Nazarocen. sit pastorali, &c. usque.Studeat exhibere. Quocirca F. T. P. A. S. M. Q ipsi Episc. fraterna charitate assistens, non permittas eumdem super dicto Episcopatu ab aliquo molestari.

Recipissi protectionem B. Petri eius Sedem.

M a nobis petitur, &c. usque, Perducatur essectum. Ea propter vene rabit. in Christo Frater Episcope tuis iustis postulationibus elementer annuimus,& Mothonen. Ecclesiam, cui Deo auctore oraeesse dignosceris sub B. Petri, dc nostra protectione suscipimus, de praesentis scripti priuilegio communimus. Statuentes, ut quascumque possessiones, quaecumque bona eadem Ec clesia, &c. usque, Illibata permaneant: in quibus haec, &c. usque, Vocabulis. Locum ipsum in quo praefata Ecclesia sita est cum omnibus pertinenti js suis, clesiam sancti Georgij cum pertinenti js suis. Ecclesiam sanctae Annae cum omnibus pertinenti js suis. Possessiones vallis Mothonen. de de Valetoq; .Possessiones de Corseus, cum pertinenlijs suis. Caule quod vocatur Miquetis,Casale quod vocatur Murmura, cum omnibus pertinentijssuis. Possessiones de Asagora, de Alde sequi de Niclines, de Leuoudist,de Escaminges, de Boucbam, Se de Lesta-rona, cum omnibus pertinentiis earundem. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit prae tam Ecclesiam, occ. usque. Vsibus omnimodis profutura: salua sedis Apostolicae auctoritate,& Patracen. Archiepiscopi Canonica iustitia. Siqua igitur in futurum,&c. usque. Districtae ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco,&c. usque. Prae Dia aeternae pacis inueniant. Amen. Datum Lateran . per manum Ioannis sanctae Mariae in Cosmidin Diac. Card. sanctae Romanae Ecclesiae Cancellaiij xiij. Κωl. Maij. Indictione xv. Incarnationis Dominicae Anno millesimo cc. xij. Ponti vero Domini Innocentij Papae III. Anno xv.

Philippensem Ecclesiam recipit sus proiectionem Sedis Apostolica.

I humilitatis exemplum studueris imitari, sacroanctae Roman. Ecclesiae Matri tuae reuerentiam, di obedientiam impendendo, sicut J J Philippenses Apostolus exhortatur. Hoc inquiens in vobis sentite quod & in Chi i sto Icia, qui cum in forma Dei esset non rapinam ar- . bitratui esse se aequalem Deo Exi ani est se, Armam serui accipiens; factus obediens usque ad mortem: mortem autem Crucis: absque dubio exaltaberis apud

SEARCH

MENU NAVIGATION