장음표시 사용
311쪽
Alien ita ab Episcopo Sccles possessiones vindicentur.
D hoc sumus disponte Domino in plenitudinem potestatis assumpti, ut si quam ab his qui sunt in
partem sollicitudinis euocati, in Ecclesiarum suas rum dispendium quicquam perperam fuerit at tentatum, per sollicitudinis nostrae studium emens detur, &precaueatur indemnitatibus earundem. Cum igitur, sicut vobis intimantibus nostro est Apostolatui reseratum, quaedam possessiones Ec- clesiae vestrae, ab Episcopis qui pro tempore prae suerunt eidem, alienatae sint vobis penitus in- conlultis. Nos eidem Ecclesiae paterna volentes sollicitudine prouidere, auctoritate vobis praesentium indulgemus: quatinus possessiones ipsius Ecclesiae,quas sine assiensu vestro alienare dicti Episcopi praesumpserunt, ad ius & proprietatem illi iis legitime reuocetis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc, usque, incursuruna. Datum Lateran. vij. Kal. Martii, Pont. N. Anno quintodecimo.
312쪽
Irritam disit electionem Decari.
U M causam quae vertebatur inter dilectum filium H. Cantoremi Eduen. & H. Baren. Archidiac. super Decanatu Ecclesiae vestrae, adl quem fuerat electus uterque. Dilectis filijs Decan. εο Magistris Uv.
de Vienna, & Iac. de Tornodoro Canonicis Anti sit odore n. commiserimus fine debito terminandam. Ipsi cognitis causae meritis, de iuris peritorum consilio, electionem utramque sententialiter canuerunt. Verum Cantor praefatus, qui ante prolationem sententiae appellarat ad Apostolicam sedem acce dens, a nobis audientiam petijt sibi dari; quam cum ei duxerimus concedendam. Dilectus filius Magister Hug. Canonicus vester in nostra praesentia constitutus, licet procurator non esset, quod tamen de parte altera fuerat, se opponens eidem, sententiam nobis exhibuit cum actis iudici j a praefatis iudicibus promulgata. Nos igitur auditis quae dictus Cantor proposuit coram nobis,caD sationem electionis ipsius, iustam esse cognouimus,&ideo ipsam aucto itate duximus Apostolica confirmandam. Dat. Lateran. vij. Kal. Mariij. Pont. N. Anno decimo quinto.
MAGDEBVRGENsI ET MAGUNTINO ARCHIEPISCOPIS, ET EORVM SUFFRAGANEIS.
Contra V ldemarum intrusum Eremensem.
ICVT venerabit. F.N. Osnaburgen. Episcopus Bremen. electus nobis intimare curauit, Uvalde marus cum in profundum iam deuenerit peccatorum, contemnit,& non solum non adicit ut resurgati vel umetiam tanquam si ex adipe prodeat eius iniquitas, aduersus Romanam Ecclesiam supplantationes ex ampliat,&grauiores quam hactenus praesumptiones intentat, ut in die irae accumulans iram sibi damnabili gladio perdatur illius, cuius misericordi fuerat studio a durissimi damnatione carceris liberatus. Ponens enim, inductus in Bremam per nobi l. viri. . . Saxoniae Ducis pOtentiam, tanquam ab Aquilone in Bremen Ecclesia sedem suam, ac sedens super eam , velut super plumbi talentum , sedet iniquitas ; praeter administrationem quam in eadem Ecclesia tam in spiritualibus,quam temporalibus sibi damnabiliter usurpauit, ad Ecclesias, & Clericos in reprobum sensum datus manus extendit, ipsorum bona prEumptuosis ausibus occupans, ac diuidens inter laicos, & dispergens; de quorum confidens violentia, facilis est ad scelera, nec quid faciat abhorrescit.Expulsis etenim quibusda Canonicis,& alijs Bremen
313쪽
Clericis, ab eorum Ecclesjs,dc prebendis, ipsas praebendas,l: Ecclesias de facto, cum de iure non potuerit, quibusdam fautoribus suis contulit, ut eos habeant in malefactis participes, quos habet in errore fautores. Licet autem in V valde-mar. eundem, per te Frater Magdeburgen . & Venerabiles Fratres nostros, tuos,& Bremen. Ecclesiae Suffraganeos, necnon dc per praedictum Osnaburgen. de Monasterien . Episcopos, anathematis uniculo innodatum, depositionis, oc degradationis sententia fuerit auctoritate Apostolica promulgata. Ipse tamen,qui sub tanta manus diuinae potentia, humiliari debuerat, cornua elationis assamens in eadem pertinaciter persistit, sententia, id eam quam saltem timere debuerat vilipendit. Cuius exemplo ... Decanus, id quidam alij Sacerdotes Bremen. dc Clerici latam in eos super beneficiorum perceptione suspensionis sententiam, communicabant eidem, improvide contemnentes, et comunicare non desinunt, ipsumque uere in sua nequitia non desistunt. Ne igitur idem Uv. de fautores ipsius plene valeant de lua nequitia gloriari; fraternitati vestrae per Apostolica scripta praecipiendo mandamus: quatinus in eos latas sententias, singulis diebus Dominicis, se sestiuis,per vestras Ecclesias in nouetis, oc faciatis per vestras Dioeceses innovari. Datum Lateran . iij. Gl. Marti j. Pont. N. Anno XV. In eundem fere modum, scriptum est Padeburnen. Minden. Verden. oc Halbe staden. Episcopis, bc dilectis filijs Corbi en . de de Campo Sanctae Mariae Abbatibus Monasterien. oc Padeburnen. Dioecesium. Vsque, plene valeant de sua nequitia gloriari: Discretioni vestrae per Apostolica scripta madamus; quatinus infra duos menses poli receptionem praesentium,ad Bremen. Ciuitatem personaliter accedentes, siue omnes siniui , siue singuli,latas in dictum Vvaldemarum, Ec fautores suos sententias publice in nouetis ibidem,& mandetis per totam Bre-men. Prouinciam innovari. Datum Lateran . iij. Kal. Mart ij. Pont. N. Anno XV.
Confirmat compositionem in curia Romanamfacta, eos inter, π e onm
ctis Monastery noui, super i lassiuliectione.
A V S A M quae vertebatur inter vos ex parte una,& dilectos filios Cluniacen.& Monasterij noui Pictauen. Abbates, de Conuentus ex altera; super exemptione Monasteri j noui Pictauen. diuersis iudicibus D nos recolimus commisisse. Super qua licet diuersis temioribus fuerit multipliciter laboratum,testes tamen ex mandato nostro ab utraque parte recepti nerunt, de demum depositiones eorundem apud sedem Apostolicam publicatae. Verum quia pars Monasterij noui priuilegia sua tunc prae manibus non habebat, partibus postmodum nostris de)imus litteris in mandatis : ut super eadem causa munitae priuilegiis, de alijs rationibus , quae ad ipsius decisionem spectabant, per se , vel sussicientes procuratores in Festo B. Martini proxime praeterito nostro se conspectui raesentarent , tam super praedicta causa, quam super alijs articulis aequitatis iudicium , dante Domino, recepturae. Demum igitur dilectis filijs Magistro Ioanne, de Hugon. Canoni- eo Sanctae Radegundis Pictauen. vestris, de Petro Salati ele, ac Io. Mona-
314쪽
eliis praedictorum Cluniacen. & Monasteri j noui Abbatum , & Conuen- tuum procuratoribus in nostra praesentia constitutis , audiuimus diligen. ter quae voluerunt proponere coram nobis. Et cum hinc inde super praemissi, fui siet diutius disputatum , tandem idem negotium de consensu partium nobis mediantibus taliter est sopitum. Quod dicti Abbas, & Conuentus Monasterij noui, ut Pictauen. Episeopus fauorabilior sit eis, & eis cacior ad iustitiam de suis malefactoribus faciendam; semel in anno per diem unum cum moderato equitaturarum numero, prout in Lateranen. Concilio est statutum, eundem exhibeant, & procurent. In caeteris vero idem Monasterium abiens, iurisdictione sit liberum,&exemptum. Nisi quὀd chrisma,oleum sanctum,consecrationes altarium, dedicationes Basilicarum, ordinationes Monachorum, seu Clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promouendi: necnon dc benedictionem Abbatis sine professione aliqua recipiant ab Episcopo memorato, squidem Catholicus fuerit, dc gratiam Apostolicae sedis habuerit, ac ea ipsis gratis, oc sine prauitate aliqua voluerit exhibere. Alioquin liceat eis quemcum-q ue maluerint Catholicum adire antistitem, gratiam, & communionem Apostolicae sedis habentem, qui nostra fretus auctoritate , ipsis quod postulatur impendat, sicut in authenticis priuilegijs continetur, quae nos ipsi perspeximus, bc examinavimus diligenter. Cum autem Pictauen. Episcopus in Ciuitate Pictauen. generale posuerit interdictu, ijdem illud seruabunt; ita quod illo durante non celebrabunt diuina, nisi clausis ianuis, non pulsatis Campanis, suppressa voce, interdictis, dc excommunicatis exclusis,quos caute vitare curabunt.
Ad synodum quoque Pictauen. Episcopi, Abbas Monasteri j noui secundum
generalem consuetudinem regionis accedet, ratione Capellarum, vel Ecclesiarum suarum, quae ipsi Episcopo sunt subiectae. Sed si forsitan Capellani ea
quae statuta fuerint in Synodo, neglexerint , aut contempserint obseruare, non in Abbatem, vel Monasterium, sed in ipsos Capellanos Episcopus poterit C nonicam exercere censuram. Ne igitur quod nobis mediantibus est statutum, valeat ab aliquo temere violari; illud auctoritate Apostolica confirmamus,&ζraesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat anc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc, dcc. Vsque, incursurum. Datum Lateran. vj. Kal. Mariij
In eundem modum scriptum est Cluniacen. & Monasterij noui Pictauen. Abbatibus, de Conuentibus. Causam quae vertebatur 5ec. usque in finem. In eundem modum scriptum est super hoc . . Abbati S. Sulpicij Decan. de Archidiae. Bituricen. Causam quae vertebatur dcc. usque, ab aliquo temere violari. Dis vesper Apos serip. praeci. mandamus: quatinus id obseruari, per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita firmiter faciatis. Contradictorescensura simili compescendo. Quod si non omnes dec. duo vestrum dcc. usque,
exequantur. Datum Lateran. q. Kal. Mariij. Pont. N. Anno. xv.
315쪽
ELEceto ET MONACHIs SANCTAE MARIAE DE PERO ALLO.
Gnfirmat π recipit sub proieci. B. Petri eorum emonasterium.
VM a nobis petitur occ. usque, perducatur effectum. Ea propter, di lecti in Domino fit ij, vestris iustis postulationibus grato concurrentes aΓnsu, personas,& Monasterium vestrum cum omnibus bonis, quae impraesentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum iusti, modis, praestante Domino poterit adipisci, sub B. Petti,' & nostra protectione suscipimus,&praesentis scripti patrocinio communimus. Libertates praeterea,& immunitates, quas venerabit. F. N. Episcopus Terdonen. cum Capituli sui assensu, prouida vobis deliberatione concessit, ratas habemus , & eas illibatas decernimus permanere. Nulli ergo omnino hominum dcc. usque, hanc pagianam nostrae protectionis, & constitutionis infringere, vel ei &c. Siquis autem
hoc dcc. usque, incursurum. Datum Lateran. v. Kal. Marti j. Pont. N. Anno xv.
Lustula, sita es, rescripto apposita, ad omnia rescripti refertur.
L i u ex litteris dilectorum filiorum . . Sancti Nicasj. Remen. Sises P u nian. & Vallis Regiae Abbatum, nostris fuit auribus intimatum: quod cum ad eos semel, & iterum a nobis litterae processissent super eo videlicet: quod R. Clericus S. Remigij Remen. Parrochiam de Salice S. Remigi j , quam R. de Crun. Clericus sibi per interpositam personam ab Abbate S. Remigij collatam fuisse proposuit, detinebat. Ipsi partes semel secundo, de tertio citauerunt, Se dictum R. de Sancto Remigio,quia citatus pluries comparere noluit per se, vel responsalem aliquem coram eis, excommunicationis vinculo innodantes, secerunt fructus ipsius Parrochiae sequestrari. Cumque postmodum idem R. accedens ad eos, se iuri promiserit pariturum, ac obtinuerit se absolui, ipsi absolutionis ei litteras concedentes, diem in eis assignarunt, N locum.quibus coram eis quod promiserat adimpleret. Qui diem& locum ex litteris illis radens, in loco rasurae rescripsit, quὀd ipsi ei sequestratos fructus exhiberi mandabant, quod demum coram duobus eorum, tertio sui absentiam excusante, per litteras est consessus. Nos igitur cum tantae temeritatis ex cc sius falsitatis scrupulo non careret, vobis dedimus in mandati si ut si res taliter se habet et, ipsi praesumptori super dicta Parrochia perpetuum silentium imponentes , prefato R. de Crun. Clerico assignaretis eandem, cum fructibus sequestratis. Verum sicut vos si ij S. de P. per vestras nobis litteras intimastis, cum dictus R. de Cruncio rasuram praefatam coram vobis per testes idoneos probauisset, & ob hoc postulasset sibi dictam Ecclesiam assignari. Vos visum clausula illa, s est ita, de omnibus fia perioribus, an de articulo tantum
316쪽
rasurae deberet intelligi dubitantes, in negotio ipso procedere ulterius dillulistis. Eligentes secundum hoc potius Apostolicae sedis oraculum implorare, quam aliquid temere dissinire. Nos ergo diligentiam vestram in Domino commendantes, taliter duximus respondendum : quod clausula illa debes ad omnii superiora reserti, ad hoc ut ipsi praefata Ecclesia conseratur. Quia licet vitium fallitatis ad imponendum illi perpetuum silentium super Ecclesia ipsa susticiar, qui falsitatem huiusmodi perpetrarat; non tamen propter hoc eadem Ecclesia est aduersario assignanda; nisi super alijs facta fuerit plena fides. Datum Later.
vj. Non. Marti j. Pont. N. Anno. XV.
Dirimit litem super varise iurilus, inter Episcopum Vestri ensem, γε uatem S. e Martini de Pannonia, π super alijs delegat.
ENIENT Es ad presentiam nostram dilectus filius ... Abbas S. Martini de Pannonia, sua nobis conquestione monstrauit, quod Venerabit. Frat. N. Uesprimen. Episcopus conditionales homines, qui certa ei seruitia exhibent, eximit a praestatione integra decimarum, & eos, cum iurisdictionem in ipsos habeat, ad soluendas integre sibi praedictas decimas, de ad satisfaciendum congrue de subtractis, Pontificali auctoritate non cogit; praestare sibi recusans consilium, & auxilium in expensis, S: alijs contra siluestres homines in extremis praedictae Parrochiae finibus commorantes, qui se a solutione subtrahunt decimarum. Quare humiliter postulabat,ut ne id de caetero idem Episcopus attentaret, iniungere sibi auctoritate Apostolica dignaremur. Petebat insuper, quod idem Episcopus Sacerdotibus illius Parrochiae inhiberet, ne quosdam homines, sibi prout tenentur decimas non soluentes, seruili conditione falso ad suam excusationem obiecta, dc ne pulsatores,dc exequiales in eodem articulo delinquentes, recipiant ad diuina, vel ab
eis percipiant partem aliquam decimarum, ipsi de subtractis satisfactionem congruam impendentes. Humiliter supplicans, ut hoc per delegatos a nobis Iudices fieri mandaremus, si dictus Episcopus id essicere non curaret, compellentes eundem ad satisfactionem congruam praedictorum, si auctoritate sua dicti Capellani hoc praesumeret attentare. Postulabat praeterea, quod idem Episcopus Parrochianos Capellarum suarum in iure spirituali, bd quarta decimarum recipi ad capellas alias non permittat; satisfaciens de subtractis eidem, si aliquid est in hoc hactenus ipsus auctoritate praesumptum. Alioquin a suis sibi faeiat Capellanis super his satisfactionem congruam exhiberi: Et ne de Parrochianis dubitatio aliqua oriretur, sic petijt distinguendo. Ut Parrochia nos de villis Fayχ, de de Gurbet; a Capella Thapey, non subtrahat Episcopus memoratus. Parrochia nos autem de praedio Dominici de Mogli. & de Udvuornicis Regis, di de villa illorum, qui dant Regi Martium a Capella de Porcorum Cc 4
317쪽
custodia non subducat. Inhibens Sacerdotibus ne recipiant Capetias aliquas, vel Cubulos vini,a Regis, vel Reginae Conditionalibus, qui vulgo Regales serui vocantur, ab ipso ea recipi permittentes. Cogens insuper Regis Sagittarios, MBissenos ad decimas integre persoluendas. Petijt etiam postmodum, & humiliter pollutauit, ut memoratus Episcopus non impediat, vel faciat impediri, quontinus omnes qui in Sinaigien. Parrochia, vel Comitatu consistunt, de omnibus quae possident, dedecimas integras sibi soluant, sicut plene in priuilegij,
felicis memoriae Paschalis Papae, &S. Regis Stephani continetur. Praefatus vero Episcopus in nostra praesentia constitutus e contrario postulauit: ut decimas Si migie n. Comitatus infra suae Dioecesis terminos consistentis, quas detinet idem
Abbas, sibi restitui faceremus, nisi dictus Abbas aliquo speciali iure se ipsa,
iuste pollidere monstraret: mandantes ipsum per eundem Abbatem, cum di
Etum Comitatum vistat, in suis Ecclesijs procurari Petebat insuper, deputatam quartam fabricae sibi restitui ad Ecclesias reparandas. Capellas in villa Subulcorum, & S. Ladisai de Firgoi destrui postulans, tanquam sine auctoritate, ac consensu Episcopi Dioece sani constructas, & petens Ecclesiam de Keurishyn in qua sibi dictus Abbas spiritualem iurisdictionem usurpat, Ecclesiam etiam de Thapey in cuius possessione ipsum fuisse idem Abbas consessus fuerat, repetebat. Reconciliationes etiam penitentium, & ordinationes clericorum ad se asserens pertinere, humiliter postulabat: ut chrisma, oleum sanctum, & alia Eeclesiastica Sacramenta, Capellani, & homines S. Martini in Vesprimien. Dice ces constituti, ab eo tanquam a suo Dioecesano perciperent, sibi cognitiones causarum spiritualium relinquendo. Nos autem intellectis per Ven. F. N. Hug. Hostie n. Episcopum , quem partibus concessimus audi torem, quae proposita fuerant coram eo, obiectiones propositas ab Episcopo contra priuilegia praedi cto tum Paschalis Papae,ac S. Regis Stephani,quibus Abbas sussicienter respondit, inualidas esse decrevimus, ut eis non obstantibus priuilegia ipsa valida reputentur, si authenticum praedicti Regis tale repertum fuerit, quale nobis res-etiptum ipsius sub bulla cliarissimi in Christo Fiiij nostri . . Hungarorum Regis
Illustris extitit praesentatum: quantum tamen ad fundandam intentionem Abbatis proficiat oppo it uno tempore decernemus. Interim autem nihil circa statum Monasterij secundum perceptionem decimarum, quam idem Monasterium possidet, immutetur. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes
altarium, seu basilicaru , ordinationes Clericorum qui ad sacros ordines fuerint promouendi, Clerici Ecclesiarum vel Capellarum ipsius Monasterij quae sunt in Vesprimie n. Dioecesi constitutae, a Vesprimi en. Episcopo postulabunt, siquiadem Cathoricus fuerit, di gratiam, atque communionem Apostolicae sedis habuerit,&ea giatis& sine prauitate aliqua voluerit exhibere. Alioquin ab alio quem maluerint Catholico Praesule suscipiendi ea liberam habeant facultatem, sicut in priuilegijs praedicti Paschalis, & bonae memoriae Alexandri Papae praedecessorum nostrorum perspeximus contineri. Non obstante priuilegio selieis memoriae Clementis Papae, qui mentionem non fecit de praedictis predecessbrum suorum priuilegijs, sed de priuilegio s. Stephani Regis; cui quantum ad hoc capitulum per saepefatos Romanos pontifices extitit derogatum. Praesertim cum ipse Clemens priuilegium illud concesserit saluis institutionibus,
318쪽
non solu mRom an. Ecclesiae, sed ipsius etiam Legatorum. Nec obstante pnis eriptione, quam idem Abbaa in suum subsidium opponebat; quia si consumata erat praescripto, quando Abbas S. Martini ab Alexandro Papa priuilegitim impetrauit, iuri praescriptionis renuntiasse videtur. Praesertim cum coram nobis priuilegio illo sit usus, quod suae intentioni quantum ad hunc articulum contradicit. Si vero nondum consummauerat praescriptionem, sed erat in praescribendo; propter impetratum huiusmodi priuilegium bonam fidem non habuit, di ideo secundum Canones non praescripsit. Caeterum interdictos , vel excommunicatos Vesprimien. Episcopi praedicti, Clerici studeant euitare, ac Parrochianos Ecclesiarum ad eundem Episcopum pertinentes, contra voluntatem ipsius ad diuina ossicia non recipiant, nec illis impendant Ecclesiastica Sacramenta. Super caeteris autem, quia nobis non potuit fieri plena fides,per Apostolica vobis scripta mandamus, quatinus recipiatis testes quos partes duxerint producendos, & tam attestationes, quam alias prolationes earum fideliter redigatis in scriptis, easque nobis sub vestris sigillis dirigere procuretis. Praefigentes eis terminum competentem, quo cum ipsis nostro se conspectui repraesentent, sententiam auctore Domino recepturae. Testes autem qui ab utraque parte fuerint nominati,si se gratia odio, vel timore subtraxerint, per censuram Ecclesiasticam cessinte appellatione cogatis veritati testimonium perhibere.Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium a sede Apostolica impetratis. Quod si non omnes &c. duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum
Lateran. v. Non. Mariij. Pont. N. Anno xv.
PRIORI ET FRATRI BUS DE BALNEOLIS.
Confirmat eorum sona. U setis pententium desiderijs dignum dic. usque, esse stuprosequente complere. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, domum, & redditus a nobili viro Herueo Comite Ni uernen. pia vobis liberalitate collatos, sicut eos iuste, ae pacifice possidetis, Et in litteris eiusdem Comitis, ac nobil. mulieris Mallidis Comitissae uxoris suae noscitur contineri, vobis, & per vos domui vestrae auctoritate Apostolica confirmamus, de piaesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere ; vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c. usque, se nouerit in-
curturum. Datum Lateran. non. Marti j. Pont. N. Anno xv.
319쪽
Hi de terris in Comitatu Melgorij cognoscat.
Icur dilectus filius Ioannes Buccados nobis conquerendo monstrauit: di S y quidam potentes super prouentibus, dc rebus alijs sitis in Comitatu Melgorij, quos legitime possidet, dc quiete, ipsum sine causae cognitione intendunt nequiter aggravare. Cum igitur iurisse ichio terrae illius ad nos nullo pertineat mediante, fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatinus vocatis, qus fuerint euocandi,& auditis hinc inde propositis, quod iustum fuerit appellatione remota decernas, faciens quod decreueritis per censuram Ecclesiasticam firmiter obseruari, nullis litteris veritati, & iustitiae praeiudicantibus, a sede Apollolica impetratis. Datum Lateran. vij. Idus Marti j. Pont. N. Anno quintodecimo.
Ne Monachi S. Tetri visi praedicent quastas causa se corpus haere B. Lupi, quod in Conuentu S. columba requiescit.
ILicti fili j. . Abbas, &Conuentus Sanctae Columbae Senonen nobis conquerendo monstrarunt, quod licet in Ecclesia sua totum corpus Beati Lupi Confestoris Archiepiscopi Senonen. una cum capite requiescat, sicut per authenticum bonae memoriae Hug. Senonen. Archiepiscopi; qui conuocatis quibusdam Episcopis, & Clero,& populo adunatis, ipsum corpus ac caput omnibus adstantibus demonstrauit, euideliter apparet. Abbas tamen, de Monachi S. Petri Uiui Senonen. in ipsorum gravamen, per praedicatores suos, caput, dc quaedam membra Consessoris ipsius, e sse apud quendam Prioratum suum, videlicet sanctum Lupum de No. per Episcopatus longe is teque diffusos faciunt publice nuntiari: quod siquidem est a veritate penitus alienum. Quia igitur falsitas tolerari non debet sub velamine pietatis:discretioni vestrae per Apollolica scripta mandamus, q uatenus memoratos Abbatem, dc Monachos, ut ab huiusmodi praesumptioneὸesistant,auctoritate nostra monea tis attenti is, & essicaciter inducatis, ipsos ad hoc, si necesse suerit, per cens
ram Eccles asticam, appellatione remota cognita veritate cogentes. Cum nec saluti, nec famae congruat eorundem,questum acquirere de praedicatione mendacij, nullis litteris veritati &c. a sede Apostolica impetratis. Quod si non omnes Zec. duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Lateran . ij. Idus Mar- iij. Pont. N. Anno xv.
320쪽
MOR IMONTEN. ET S. STEPHANI DIVIONE N ABBATI Bus, LINGONEN. DIOEC. ET MAIORI ARCHIDIA C. LINGONEN.
In cognoscant de falsitate litterarum , oe latas excommunicationis oeinterdicti sententias faciant obseruari.
EN ER AB ILI Fratri nostro .. Bisentin. Archiepiscopo, de dilecto filio . . procuratori nobi l. viri Comitis Stephani benignam audien
tiam concedentes, intelleximus euidenter, per ea quae fuerunt coram
nobis proposita, Zc ostensa. Qiiod litterae illae quae dilectis filijs . .
Sancti Sequan. dc . . de Aceio Abbatibus, ic. . Prioti Cistercien . super absolu tione ipsius Comitis , sub nomine nostro fuerunt exhibitae, sicut in eorum litteris citatorijs de verbo ad verbum erant insertae, aut falsae, aut falsitae fuerunt. Et certe si veras litteras accepissent, quales nos eis recolimus destinasse; formam earum in suo processu minime obseruassent. Quare nos eorum processum decernentes irritum, de manem, per Apostolica vobis scripta mandamus; quatinus litteras illas faciatis vobis per censuram Ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo exhiberi, de inquiratis diligentissimc veritatem , quis eas obtinuit, vel exhibuit, aut falsauit: tam litteras ipsas, quam inquisitam super his veritatem nobis fideliter transmissuri, ut ad huiusmodi puniendum excessiim, sicut procedendum viderimus, procedamus. Latam autem in praedictum Comitem excommunicationis sententiam ab Archiepiscopo memorato, de interdictum positum in terram ipsius, mandetis inuiolabiliter obseruari :donec de damnis. de iniurijs praefato Archiepiscopo ab eodem Comite irrogatis, inquista plenius, de cognita veritate faciatis satisfactionem congruam exbiberi. Et se demum praefatas sententias, iuxta formam Ecclesiae relaxantes, audiatis siquid inter eos remanserit questionis, dc appellatione remota mediante iustitia decidatis: facientes quod decreueritis percensuram Ecclesiasticam firmiter obseruari. Testes autem qui fuerint nominati dcc. usque, subtraxerint perc ens eandem ces. appellatione cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes dec. Vlque, exequantur. Datum Lateran. xij. Kal. Aprilis. Pont. N. Anno decimo quinto.
An Ecclesia B. Aniani obseruare teneatur interdictam ab
z UM Uenerabit. F. N. Aurelianen Episcopus Dioecesim suam supposuerit Ecclesiastico interdicto, de Capitulum Sancti Aniani illud neglexerint obseruare: sed interdictos ab ipso receperint ad diuina, sublimi voce, pulsatis