Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

362 Innocentij III. Epistol.

ut maiorem habeat firmitatem, eandem auctoritate praedicta roborantes. Nulli ergo omnino hominum, dcc. usque, nostrae confirmationis instingere, vel ei &α usque contraire. Si quis autem dcc. usque, nouerit incursurum. Datum Lateran. vij. Kal. Iuni j Ponti N. Anno xv.

Ut Pleiam , Arehiepiscopo Bi rices visitanti prouinciam, fluant

procurationes, quas praesicribere non potuerunt.

IGNIFICA v I τ nobis venerabit F. N. Bituricen. Archiepist pus, quod cum ex ossicij sui debito suam ducit prouinciam vistandam: nonnullae Ecclesiae Metropolitico sibi iure subiectae, procurationem debitam sibi denegant exhibere.Hoc ad suae negationis def- sensionem tantummodo allegantes, quod non recordantur se procurationem huiusmodi eius p&edecessoribus exoluisse, sed nee ab eis aliquando suisse petitam. Cum igitur contra procurationem quae ratione vilitationis debeturpnescribi non valeat, quemadmodum nec contra visitationem ipsam potest aliquo modo praescribi, etsi alius contra eum praescribere posset utramque. Discretioni ves per Apost scrip. maia d. quatinus rectores Ecclesarum ipsarum, ut eidem Archiepiscopo ipsas ex ossicio debito visitanti piscurationes, quae sibi visitationis ratione debentur, exhibeant, nisi aliud rationabile obiectum fuerit, & ostensum, monitione praemissa per censuram Ecclesiasticam, appellatione remota cogatis. od si non omnes, dcc. duo vestrum dcc. Datum Lateran. vij. Kal. Iunij. Pont. N. Anno XV.

de redhibus nasia, reuma prouisio Presbyteris, a Patronis assigne r.

D nostram noueris audientiam peruenisse , quod Patroni Pare chialium Ecclesiarum tuae dioec. tantum de prouentibus sibi restinent earumdem, quod sacerdotes ministrantes in eis non possunt de residuo sustentari. Propter quod nonnullae remanent pastoribus destitutae, eo quod non sunt qui curam velint recipere earumdem. Quocirca Fiaternitati tuae per Apost.scrip.mand.quatinus Patronos Ecclesiarum ipsarum, ut de illarum prouentibus sacerdotibus in eisdem ministrantibus congruam prouisionem assignent, moneas, & inducas i ipsos ad id si necesse fuerit per censuram Ecclesiasticam, appellatione remota compellens: cum non ad opulpatronorum, sed ad opus potitus seruientium in eisdem, fuerint Ecclesijs redditus deputati. Datum Lateran. xj. Kal. Iuni j. Ponti Anno v.

372쪽

Liber III. Regest. X V. 363

EPISTOLA LXXXVII.

Exemtionem sententia delegarorum de remotione Albatis, eis delegat.

ILIGENTER auditis de perspicaciter intellectis, quae coram nobis proposita sunt a partibus,super intrusione Prioris sancti Petri Aurien. Dicec. in Monasterio Cellae Nouae, ac excommunicatione in ipsum a Venerabit. F. N. Episcopo Aurien prolata, de delegatorum processu, qui eundem electum remouerunt, a Monasterio Cellae Nouae, ac praescriptam excommunicationis sententiam confirmarunt. Pensatis nihilominus natura, Ac qua-- litate negotij, quibus potius duximus inhaerendum, ipsorum delegatorum sententiam ratam habentes, per Apost. vobis scrip. mandamus quatinus eam auctoritate nostra faciatis inuiolabiliter obseruari. Contradictores, siquisuerint, per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quod si non omnes,&c. Tu Frater Episcope cum eorum altero, occ. Datum Lateran. v. Kal. Iunij. Ponti N. Anno xv.

EPISTOLA LXXXVIII.

In Maldenses ad DPm reuersi ab Episcopis adiuuentur.

V M dilectus Filius Durandus de Osca Aeolitus, de socij sui a secta

Uvaldensium per nos reconciliati sint Ecclesiasticae unitati. Fraternitati tuae per Apost. scrip. mandamus, quatinus ipsos insta Catholicum gregem admittens, & benigne pertractans, ob notam quam de pristina conuel satione contraxerant, non permittas eos a quoquam temere molestari; sed ab omni eos in amia, Se scandalo seruans immunes, tam ex litteris testimonialibus, quam alijs adminiculis, ipsos misericorditer adiuves propter Dominum. Datum Latet an . iij. Kal. Iuli j Pont. N. Anno. xv. In eundem modum scriptum est... Barchinonen Episcopo. Clim dilectus Filius Durandus de Osca, dcc. usque, propter Dominum. In eundem modum scriptum est Oscen. Episcopo cum dilectus silius idciusque propter Deum.

DuRANDO DE s.cA, ET D vRANDO DE NAIACo. Vt fratres pauperes, auctoritate Dirce ani Episcopi corriganta. quidam de Fratribus vestris reconciliati Ecclesiasticae unitati, sicut nostris est auribus intimatum, interdum delinquant. de vacent operibus inbonestis. Discretioni vestrae a. qua firmam fiduciam obtinemus, per Apost. scrip. mandamus: quatinus cum ipsos contingit excedere, id loci Episcopo Hli a.

373쪽

364 Innocentij III. Epistol.

nuntietis, & de consensu, dc auctoritate ipsus delinquentium excessus salubri ter, appellatione postposita corrigatis. Quod si non ambo &c. alter vestrum ea nihilominus exequetur. Datum Lateran. iiij. Kal. Iunij. Pont. N. Anno xv.

EPISTOLA XC.

Vt pauperes Catholicos foueat π defendat.

T illi complaceas in cuius miseratione regni gubernacula suscepisti,' te conuenit confovere humiles, &deuotos,& excessus corsigere de--λ linquentium. Inde est quod serenitatem tuam rogamus, atque mon mus : quatinus pauperes Catholicos, & hospites eorundem in Oribodoxa fide, ac pia operatione manentes, non permittas, a quoquam temere opprimi, vel a Iustitia ijs tuis iniuste grauari. Datum Lateran. v. Kal. Iuni j. Pont. nostri

Anno xv.

Super Eodem. V M Catholici pauperes Durandus de Osca. D. de Naiaco G. sancti

Antonini, & socij sui reconciliati Ecclesiasticae unitati, quasi noua planta sint benigne fouendi. Per Apost.vobis scrip mandamus, quatinus vos, eis in fide Catholica, dc pia operatione manentibus, exhibeatis fauorabiles,& benignos, & non permittentes eosdem a quoquam indebite molestari, in litteris testimonialibus, de alijs adminiculis, ipsos propter deum misericorditer adiuuetis. Datum Later . iiij. Kal. Iuni j Ponti N. Anno xv.

Pro eisiem pauperibus cotholicis.

VM talis esse debeat ars eorum quibus regendae animae committuntur ut non solum a Dominico grege subductas, sollicitudine pastorali reducere; verum etiam reductas ad ipsum , paterna in eo studeant mansuetudine consevere. Procul dubio nobis,& vobicish sollicite prouidendum, ut dilecti Filij Durandus de Osca,& Guillelmus de sancto Antonino, cum socijs suis reconciliatis Ecclesiasticae unitati, taliter foveantur in ipso: quod cum ipsi se laetabuntur ibidem inuenire fauorem speratae dulcedinis, alij eorum inducantur exemplo, errorem se deserere coecitatis. Quapropter fraternitatem vestram monemus attentius, α hortamur, peta post. vobis scrip. praecipiendo mandantes,quatinus ipsos praecedentes secundum Deum charitatiue tractet in

374쪽

Liber. III. Regest. XV. 36;

nec permittatis eos, aut illos, qui suum ipsis intuitu charitatis impenderint beneficium, in vestris Dioecesibus constitutos huius occasionis praetextu a quoquam temere molestari. Contradictores censura Ecclesiastica appellatione postposita compescendo. Quod si non omnes &c. singuli vestrum in Dioecesilia ea nihilominus exequantur. Datum Lateran. ij. Kal. Iuli j. Ponti nostri

Anno xv.

EPISTOLA XCIII.

ELEcTEN. ABBATI Bus, ET Uv. DECAN. IN CONFLUENTI. NARBONEN. ET HELENEN. DIOE C.

Hi Hos itali construendo psit decimas miles conferre, si noluerit Eoelesys resiluere .

D nostram noueritis audientiam peruenisse, quὀd B. miles decimas quasdam quas progenitores, ac ipse hactenus ab . . . Abbate sancti Genesii tenuerunt, Hospitali, quod ad sustentationem infirmorum pauparum aedificare proposuit, desiderat assignare, si nostrae sederit beneplacito voluntatis. Quocirca dis ves per Apost. scrip. mandamus, quatinus dictum Militem, ut decimas ipsas Ecclesijs illis ad quas noscuntur pestinere resignet, moneatis prudenter, & efficaciter inducatis; quod si ad id induci non poterit, de Abbatis praedicti, & Dioecesseni Episcopi super hoc assensum quiuerit obtinere , ut eas conserat Hospitali praefato, avitoritate nostra concedatis eidem liberam facultatem. inod si non omnes, occ. duo vestrum, o c. Datum Lateran. iiij. Kalend. Iuni j. Pont. N. Anno xv.

D. DE OscA, ET D. DE NAIACO, G. sANCTI ANTONINI, Io. NARBONEN. ET B. BIT TERREN. ET ALII s, PAUPERIB vs CATHOLICIS.

Recipit sus sua protectione .

a nobis petitur &c. usque, perducatur effectum. Ea propter, dilecti in Dominio Filij , vestris iustis postulationibus, &c. usque, assensu. Pe sonas vestras, de specialium amicorum vestrorum in fide Catholica, dc pia operatione manentes, ac res eorum sub B. Petri, & nostra protectione suscipimus,&praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum occ. usque, nostrae protectionis instingere, vel ei &c. v ae, contraire. Si quis autem, occi usque, incursurum. Datum Lateran. iiij. Kal. Iuni j.

Pont. N. Anno. xv.

375쪽

Innocentij III. Epistol.

EPISTOLA XCV.

t Magistrum I. de Veteri Morolis in Canonicum recipiari .

I circumspectius curaretis aduertere , quantum sit obedientiae bonum, quantumve ipsus contrarium detestandum , ut poteidolatriae sceleri comparatum, mandatum nostrum forsitan citius studeretis effectui mancipare. Vt exuto veteri hornin vos in illius transformaretis imaginem, qui usque ad mortem fictus est obediens Deo Patri ; nec vos excusaretis exceptionibus friuolis, in

eiusdem elusione mandati. Sane cum pro dilecto Filio Magistro I. de Veteri Molotho, qui diu Cancellariae nostrae seruitio laudabiliter insudauit, & laborauit multotiens pro Ecclesiae vestrae negoti js promouendis, vobis direxerimus scripta nostra; ut obreuerentiam Apostolicae sedis, & nostram ipsum in Canonicum reciperetis oc Fratrem, sibi stallum in choro, α locum in capitulo assignantes. Vos mandatum nostrum surdis auribus transeuntes, sicut dilecti Fili j. . . Prior Grandi monten. 5c G. Archidiaconus, & S. Maurici j Canonicus Lemo uicen. quos eidem concessimus monitores, per suas nobis litteras intimarunt, quamquam vos monuerint diligenter id efficere non curastis. Per vestras litteras allegantes, tenuitatem reddituum , dc Canonicorum num rum competentem, &de mandato nostro quosdam alios suscepisse, ac prinominatum Magistrum in Dioecesi vestra redditus alios obtinere. Proponeudo quod ad recipiendum eundem, vos nullatenus cogeremus, si haec ad nostram notitiam peruenissent; licet monitores praefati de plurium assertione didiscerint, quod in Ecclesia vestra Canonicorum numerus non excesserat, quin potius alios proposueratis recipere in Canonicos, & in pratres,& Plaesa tus Magister redditus sufficientes non habeat, & ipsius obsequium Ecclesiae vestrae possit existere fructuosum. Nolentes igitur exceptionibus friuolis mandatum nostrum eludi. Vniuersitati vestrae per Apost. lcris'. mandamus, atque praecipimus,quatinus eundem Magistrum, iuxta mandati nostri tenorem, in Fratrem , & Canonicum Ecclesiae vestrae liberaliter admittatis. Alio tu ia, cum

sagitta Ionathae non debeat redire retrorsum, sed dirigi potius in a irectum: Venerabili F. N. Episcopo Mail. fit. Subdiacon. nostro Arct idiac. Xantonen.& Priori Sulbillen. Xanctonen. Dicec. damus nostris litteris in praeceptis, ut vos ad id, nisi aliquod rationabile obiectum suerit, de ostensum, quare fieri non deboat, vel non possi, per censuram Ecclesiasticam, appellatione remota

compellant. Datum Lateran. vij. Kal. Iuni j. Pont. N. Anno xv. In eundem

fere modum scriptum est super hoc eisdem.

376쪽

Liber III. R est. XV.

EPISTOLA XCVI.

LANDO N. COLLIS DE MEDIO ET G. FILIO IIvs.

Profert sententiam eos inter π Iorae de Insiuia, super quibusdam

senioratici communis iuri N. VM inter vos, & Nobiles viros Ph. & Iord. de Insula controuersia verteretur, super eo quod tu, fili Laiade, eis irrequisitis emeras quasdam partes Castri quod dicitur Prun. ab alijs eiusdem Castri' consortibus, contra bonam consiletudinem, ut dicebant, in illis partibus approbatam, in eorum praeiudicium, di gravamen. Et habitatores ipsius Castri, qui 'ius eis, de alijs consortibus tenebantur communiter iuramento vobis tantum seceratis iurare : & prohibebatis ne ipsos sequerentur in guerra, sicut prius facere consueuerant. Domum insuper eorum, quam in Castro habent eodem, per vestros seceratis destrui seruientes, & inlocc rrim aedificare inceperatis, in cuius aedificatione, processeratis i. ' onern factam vobis ex parte nostra: vos eandem dc illi compromisti super his stare mandatis, sub pena ducentarum librarum fideius ribit Ille datis. Et post altercationes multiplices , testes produxistis

Vtrimque numero quadraginta , quos per dilectum Filium P. titulo sanctae Ceciliae Presbyterum Card. examinari secimus diligenter. Quorum attestationibus publicatis cognouimus absque contradictione probatum , quod consortes illius Castri libere, & absolute cuicumque volebant consueuerant vendere partes suas, & quod habitatores ipsius Castri, eis de alijs consortibus tenebantur communiter iuramento. Quidam vero testes ex parte ipsorum producti dixerunt, quod omnes ipsus Castri habitatores tam ipsos, quam alios Dominos sequi debebant in guerra : sed per testes longe plures ex parte vestra productos, determinatum est manifeste, quod utique tam eos, quam alios Dominos sequi debebant, nisi proprij eorum Domini contradicerent. Dictum est autem a quibusdam testibus eorundem quod vos aedificare coeperatis turrim in loco communi, sed testes multo plures ex parte vestra dixerunt, quod turrim aedificare coeperatis in proprio vestro fundo, designantes personas a quibus

quasdam fundi emeratis partes ipsius, di quod post prohibitionem factam vobis ex parte nostra, aedificare cessauetatis omnino. Per quosdam etiam eorum est testes probatum, quod quidam seruientes vestri, de domo eorum quasdam scandulas, Ic quaedam alia ligna deiecerant, quamuis alteratur per vestros testes, quod fuerant deiecta per ventum. His igitur diligenter auditis, sententialiter diis niuimus sub praescripta poena mandantes , quatinus faciatis homines . vestros illis iurare, secundum quod iurare consueuerant consortibus in communi, dc illi similiter boni nes suos vobis ,& quod malitiose non prohibeatis hominibus vestris quo minus cos contra alios in eorum guerra sequantur, quod & ab hominibus eorum similiter fiat vobis , quodque vestris expensis domum reparari faciatis eorum, quatenus a vestris seruientibus laesa suit. Ipsi autem super emptione ipsius Castri vos de caetero non molestent: vosque ab . impetitione ipsorum super aedificatione turris reddimus absolutos. Ut igitur

377쪽

368 Innocentij III. Epistol.

haec nostra disgnitio perpetuam obtineat firmitatem, ipsam auctoritate Apostolica confirmamus. Datum Lateran. iiij. Kal. Iunij Pont. N. Anno xv.

rit restituant Triori Cruciferorum Tomnia, Monasterium S. Angeli de Saga.

BLATA nobis dilecti si ij. . . prioris sanctae Mariae Cruciferorum Bononien. conquestio declarauit, quod cum dilectus filius noster B. titulo sanctae Susannae presbitet Card. tunc Legationis ossicio fungens in partibus Romaniae, Monasterium sancti Angeli de saga cum pertinentius suis ora ni suo concesserit perpetuo possidendum, nosque concessionem ipsam duxerimus confirmandam. Catillimus in Christo filius

noster . . . Imperator Constantinopolitanus illustris, post mortem Clarae memoriae ... Marchionis Montissertati dictum Monasterium eidem abstulit pro suae libito voluntatis, illudque vobis assgnare curauit: quod vos in ipsus p iudicium detinentes, & iuxta vestret voluntatis arbitrium disponentes de ipso, consumitis nequiter bona sua. Cum igitur id non debeamus conniventibus oculis pertransire, per Apost scrip. mana. quatinus dictum Monasterium cum pertinentius suis, praefato Priori, & ordini suo prout tenemini restituere procuretis. Alioquin venerabilibus Fratribus nostris. Daualien . de Sidonien. Episcopis,& dil. fit. Archidiac. Dauali en. nostris damus litteris in mandatis, ut vos ad id per censuram Ecclesiasticam , sicut iustum fuerit, sublato cuiuslibet contradici onis, te appellationis obiectu compellant. Datum Lateran. xj. Kal. Iuni j Pont. N. Anno XU. In eundem fere modum scriptum est super Eoc eisdem. Oblata nobis, deciusque, conniventibas oculis pertransire. Praefatis nobilibus nostris dedimus litteris in mandatis, ut dictam Monasterium cum pertinenti js suis, praefato Priori, de ordini suo,prout tenentur, restituere non omittant. Quocirca discretioni ves. per Apos scrip. maiid. quatinus, si dicti nobiles quod mandauimus super hoc neglexerint adimplere, vos eos ad id per censuram Ecclesiasticam, sicut iustum fuerit, sublato cuiuslibet contradictionis & appellationis obstaculo, compellatis. Quod si non omnes, dcc.duo vestrum, &c. In eundem fere modum scriptum est super hoc Imperatori Constantinopolitan. Illustri. Oblata nobis, &c. vsque, restituere non omittant. Quocirca serenitatem tuam rogandam duximus attentius, & monendam,quatinus Monasterium ipsum cum pertinenti js suis eidem Priori, & ordini suo sine dissicultate facias resignari.

378쪽

369 Liber III. Regest. XV.

EPISTOLA XCVIII.

. Ne sine rationabili causa sementiam excommunicationis ferar, in Dominum Isin Nitripontis.

ρ MI e neruo Ecclesiasticae disciplinae coerceri debet insolentia peruerso- rum, ut eo non opprimantur insontes; cum censura Ecclesiastica non debeat esse innocentum oppressio; sed correctio potius delinquentum. Inde est quod Fraternitati tuae auctoritate praesentium inhibemus, ne in Nobilem virum R. Dominum Insulae Nigri Pontis, vel.terram ipsus sine manifesta,& rationabili causa, excommunicationis , vel interdicti sententias proferre praesumas: Datum Lateran. x. Kat Iuliij. Pont. nostri Anno xv.

M Nulli dui meniam, ut eam ducat, cum qua nupta rem haluerat. *VppLic Avi T nobis dilectus Filius nobilis vir. R. Dominus Nigri Pontis, ut cum pietatis intuitu quandam Nobilem, quam ipsus viro vivente cognouit, velit modo ducere in uxorem, dignaremur cum eo super hoc misericorditer dispensare. Quocirca Fraternitati tuae per Apostolica scrip. mand. quatinus praefato Nobili, nisi forsan eidem vivente viro suo fidem dederit , seu mulierem ipsam in nece viri constaterit Machinatam, ut cum ipse legitime contrahat, concedas auctoritate nostra liberam facultatem, dummodo aliud Canonicum non obsistat. Datum Lateran. viij. Gl. Iuni j

Pont. N. Anno XV.

R. VTICEN. EPIs COPO , ET NARBONE N. ELECTOApos TOLICAE SED Is LEGATI s.

sis non posse adhuc, terram Comitis Nolo ni , alteri concedere, cum de heres, ου homicidio comictus non sit.

IcET R. TEolosanus Comes in multis contra Dominum, & Eeclesiam culpabiliter sit inuentus, & pro eo quod Legatis nostris inobediens extitit, de rebellis, .st cxcommunicatus ab ipsis, Nexposita terra eius, si forte vel sic ei vexatio tribueret intellectum, unde iam ex parte non modica terram amisit. Quia tamen nondum est damnatus de heresi, vel de nece sanctae memoriae P. de Castro Nouo, etsi de illis sit valde suspectus. Quare mandauimus, ut si contra eum infra certum tempus appareret legitimus accusator, indiceretur illi purgatio secundum formam in litteris nostris expressam, diffinitiva nobis sententia reseruata. Nec dum est ex

379쪽

37o Innocentij III. Epistol.

mandato illo processum, non intelligimus qu ratione possemus adhuc alij concedere terram eius, quae sibi et heredibus tuis abiudicata non est praesertim ne videremur in dolo Cast nobis exhibita,de suis manibus extorsisse,cum non solum a malo, sed ab omni specie mali praecipiat Apostolus abstinere. Nam si super duobus articulis quos commisimus, aliqua contra eum, praeter formam mandati nostri, sententia lata fuisset, illa proculdubio non valeret. Quocirca discretioni vestrae per Apost. scrip. mandamus; quatinus cum nondum sit locus illi petitioni, quam de terra eius alij concedenda secistis, modis quibus honeste poteritis, studeatis prudenter, &essicaciter laboretis, ut negotium bene incoeptum dissolui non possit, sed in suo potius robore conualescat. Nos enim Ven. F. N. Regen. Episeopo de dilecto Filio Magistro The. Canonico Ianuen. nostris damus litteris in mandatis, ut secundum formam sibi datam in negotio isto procedant. Etsi per Comitem steterit antedictum, quominus ipsum negotium possit habere processum, ei, de alijs publice protes hiatur, quod nos auctore Domino procedemus, prout pacis, dc fidei co usa requiret, ipsique nobis

non differant, meram, de plenam rescribere veritatem. Datum.

In eundem sere modum seriptum est illis usque in finem sollicite prouidentes ne in nostri executione mandati, sitis tepidi, de remissi, sicut hactenus dicimini extitisse.

Hortatur ad continuam obedientiam, de qua iam hilamiter Uita conPratulatur.

AVDEMus plurimum, deuotionem vestram , de fidelitatem in Domino commendantes, quod pari ac Vnanimi, prout accepimus voluntate, congratulamini vos, dc Comitatum vestrum adius, de proprietatem Ecclesiae Romanae, ac nostram specialiter pertinere; suppliciter exorantes ne vos Iurisdictioni alterius supponamus. Nos igitur viacem gerentes illius, qui cum dilexisset suos in finem dilexit eos. Monemus uniuersitatem vestram,oc exhortamur attentius oc per Apost. Vobis scrip. mand. anus in fidelitate, ac deuotione sacrosanctae Roman. Ecclesiae ac nostra iter, ac unanimiter persistentes, tales in omnibus, de per omnia vos exhibere curetis, quod de die, in diem gratiam de beniuolentiam Sedis Apostoli mereamini ampliorem. scituri quod nos de pace, ac statu vestro, dc terrae vestrae sollicitudinem cupimus gerere diligentem. Datum Lateran. Non. Iunij. Ponti

N. Anno. xv.

EPISTOLA CII.

per iure e montis Pessulani distulaturos citat. N 'RAvetu dilecti Filij nobilis viri Uv. de Monte Pessulano Fratris Ru tui Filia Regina , recepimus quaestionem . quod possessionem Villae

Montis Pessulani, ac alterius terrae iure ad ipsum hereditatio pertimentis

380쪽

Liber III. R est XV. 2ZI

quam ipse pridem pacifice noscitur habuisse, contra iustitiam detinetis &re

stituere denegatis eidem. Cum igitur terrae ipsius iurisdisio ad nos spectare noscatur : volentes praedicto Vv. in suo iure adeesse, qui sumus omnibus iniustitia debitores : dissues per Apost. scrip. mand. quatinus vel dictam possessionem restituatis eidem, vel usque ad sestiuitatem omnium sanctorum proximo venturam per responsales idoneos nostro vos conspectui presentetis exhibituri, & recepturi iustitiae complementum. Alioquin ex tunc in ipso negotio, quantum de iure poterimus, auctore Domino procedemus. Datum Later. viij. Idus Iunii Ponti N. Anno xv.

ARCHIEPIs COPO TARANT AsrEN. ET EPIs COPO GEB ENNEN. ET ABBATI SANCTI MAvRITII DE CAELAs Io

Onfirmatin prouiso decreta P. a Monachis Montis Lotus exoculato, quorum Monasterium interdici, oe eorum in locum alios Monachos sus tui, mandat. i I cetus Filius P. de sancto Albino in nostra proposuit praesentia

constitutus, quod domus montis Iouis quae olim 4anctae Religionis estundebat odorem, facta mutatione dexterae in sinistram, adeo miserabiliter in spiritualibus, & temporalibus, est collapsa; quod iam pene penitus

corruit, quς multorum consueuerat releuare ruinam, facta nunc scandali, Mdimentionis exemplum, quae quietis & pacis extiterat documentum. Comigitur idem P. quem domus ipsius ruina grauabat, laborare dudum intenderet, ut status reformaretur eiusdem: Fratres existentes ibidem, qui regulatis disciplinae relaxatis habenis, correctionis onera non serentes, per campum licentiae vagabantur, suarum sequentes impetum voluntatum, dictum P. ab incoepto minis, terroribus,&pactionibus illicitis retrahere nitebantur, bonum, Malum, correctionem, vexationem, & iustitiam, iniuriam reputantes : &tenebantur ad grates, ibi simultatis mendicabant indicia, ubi religiosi proposui plenam habere poterane coniecturam. Quem demum blandiciarum fallacijs interceptum, promittentes eidem, videlicet quod expurgarent veteris corruptelae sermentum,& ad frugem melioris vitae redirent ad dictam domum, secum pariter reduxerunt, & ut parerem de concepto dolore nequitiam, duos perditionis filios ad internecionem ipsius P. procurarunt induci. Qui licet idem P. mortis periculum metuens confugerit ad altare, credens quod saltem locum illum reuererentur iniqui, ubi hostia salutaris quotidie mactabatur, eum aggressum hostiliter, lethaliter vulnerarunt, semiuiuum, putantes eum mortuum, impij relinquentes. Fratres autem ad tam crudele conuenientes spectaculum, vulneratoribus , nullum retinentes humanitatis vestigium, ast istebant, plagas impositas terribilibus oculis intuentes. Cumque demum a quibusdam secum misericordiam facientibus delatus Augustam, opeconualuerit medicorum, ac demum Vercellas venerit. Memorati Fratres quorum crudelitas mitigari non poterat in eum acrius sementes, ore ipsius dor-

SEARCH

MENU NAVIGATION