Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

372 Innocent ij III. Epistol

intentis obstruso ns vocem redderet vel clamorem, eum ligatis manibus Vo regiam deduxerunt, extra quam postmodum ipsum sub silentio noctis eductum, praesumptione nimis damnabili, dc omni humanitate postposita , secerunt oculis exorbari. Quod cum ad venerabit. F. N. Vercellen. Episcopi, &dilecti Filii ... Nouarien. Electi,qui ex delegatione nostra resermationi domus intendebant eiusdem, notitiam peruenisset, doloribus compatientes ipsius, statuerunt ei per supradictam domum in quadraginta libris Papien. monetae annis singulis prouidendum, quam prouisionem idem P. sibi auctoritate petiit Apostolica confirmari. Nos autem ipsius condolentes doloribus, & miseriae miserantes: Discretioni vestrae pςr Apost. scrip. praecipiendo mand. quatinus quod circa ipsum per delegatos eosdem misericorditer est prouisum, faciatis inuiolabiliter obseruari: & apud Tarantassen. Ecesesitam in qua ei prouidi mandamus dictam pecuniae quantitatem, ipsi sine labore persenae, ac expensarum

incommodo, annuatim absq; diminutione persolui. Ceterum quoniam ad nos sanguis clamat ipsius, ne tam enormis excessus transeat impunitus, auctorestanti sceleris, Sc fautores, excommunicationis vinculo innodamus: mandantes ut tam ipsos, quam Boninum & alios, excommunicatos publice nuntietis, id faciatis ab omnibus arctius euitari. Preterea quia vix aliquis de Fratribus Montis Iouis a culpa vel negligentia est immunis, quorum quidam principaliter vulneratoribus oti terunt, quidam vero enormia quae acciderant neglexerunt desserre ad nos, aut ad nostrorum audientiam Legatorum, eorum Ecclesiam, si est ita, supponatis auctoritate Apostolica interdicto. Praecipientes in- terdictum in ea tandiu firmiter obseruari , donec Fratres ipsi per excusatores, . vel potius per satisfactores idoneos nostro se conspectui representent. Inquira tis etiam nihilominus de statu ipsius Ecclesiae veritatem, de retarmetis tam in capite, quam in membris, quae inueneritis resermanda; dc quae statuenda vi delitis statuatis. Prepositum'alios quosin ea inueneritis pestilentes, omnino remouentes ab illa, Sc alios inducentes in ipsem, ut perditis inde malis , vinea Domini Sabbaoth bonis locetur agricolis , qui gratum proserant fructum in tempore opportuno. Mandatum Apostolicum sublato cuiuslibet contradi ctionis, Scappellationis obstaculo, fideliter, & essicaciter exequentes. Quod si non omnes occ. duo vestrum, &c. Datum Later. iij. Kal. Iuni . Ponti nostri

Anno xv.

Excuset se Regi , quod eis precibiu de dissoluendo coniugio annuere

nequeat, hortatur ut Reginam taleat uariorem. ILic ENTER auditis, & perspicaciter intellectis, quae nobis ex parte regia dilecti Fili j. . . Abbas de Trappa, dc I. Clericus tuus proponere curauerunt, & habito cum Fratribus nostris studioso tractatu; non occurrit nobis aliqua via, per quam in his quae ipsi pro te postulauerunt a nobis, tuae secundum possemus concurrere voluntati. Sub obtestatione

Diuini iudicij protestantes, quod libentissime si possemus cum Deo, ab illo

382쪽

Liber III. Regest. XV. 373

te coraremus vinculo expedire , a quo desideras vehementer absolui. Sed incarnali commercio inter te, ac Reginam coniugem tuam, adeo est processum; quod si etiam illi tantum confessioni vellemus insistere , quam nuper eadem

Regina secisse proponitur coram praedicto Abbate de Trapa, de dilecto filio

Magistro Roberto de Corgon nunc titulo sancti Stephani in Celio Monte Presbytero Card. non auderemus super huiusinodi casu, de nostro sensu pro te aliquid distinire. Propter illam sententiam Euangelicam, quam ipse Christus expressit, ut quod Deus coniunxit, homo non separet: Cum absque dubio, nec Sanctorum exempla, nec Patrum decreta; intentioni tuae in hoc articulo suffragentur. Verum si super hoc absque generali deliberatione Concilij dete minate aliquid tentaremus , praeter diuinam offensam , & mundanam infamiam, quam ex eo pollemus incurrere, forsin ordinis, de ossicij nobis periculum immineret: cum contra praemissam veritatis sententiam, nostra non possit auctoritas dispensare. Quamuis de aliae consessiones, sicut pro certo didiscimus, ab eadem Regina sub iureiurando sint factae, secundum quas coniugium declaratur carnali copala consumatum. Quocirca Serenitatem Regiam rogandam duximus, de monendam: quatinus ab eorum falsis insaniis auel tas auditum,qui caput tuum oleo peccato is impinguant, de volentes tibi placere secundum hominem, Deo te faciunt displicere: cum aperire tibi non audeant veritatem,

ne sorte mouearis grauiter contra eos. Nos autem, qui de te coram Deo red

dituri sumus in nouis limo districti examinis die plenissimam rationem, falsiste nolumus circumueniri commentis, ne simul in unum, de animam tuam

herdamus, de nostram; scientes quod iuxta sententiam veritatis, nihil prodest omini, si mundum uniuersum lucretur , animae vero suae detrimentum patiatur. Quare , prudentissime Rex, ab eo quaesumus proposito conquiescas, qPod perpetuum animae tuae periculum generaret, dc Dominus iustus iudex in eo te forte puniret, in quo contra ipsum tali modo peccares; ipsamque Reginam, pro DeQ, dc propter Dominum habeas propensius commendatam, quae pio seruanda lege coniugi j , quam Deus ante peccatum in Paradiso constituit, longo est martyrio macerata. Nos quoque super hoc negotio grauius non molestes, ne propter instantem persecutionem quam patimur, ad extorquendum istud a nobis insistere videaris. Quia sicut nolumus tibi negare quod sit merito concedendum, ita nolumus tibi concedere quod merito sit

negandum: presertim hoc tempore, Ne propter persecutionis instantiam declinare videamur,a tramite veritatis.Datu Later.V.Idus Iunij Pont. N.Anno xv.

Eadem de re,2' non spe Regem, de se iniseu in carnali copula non comistis iurare. armum veros ehon prouocat ad salute Regis romouendam.

L Li v s testimonium inuocamus, qui scrutator est cordium, de cognitor secretorum , quod carissimum in Christo Filium nostrum Ph. Regem Francorum Illustrem, tam sincera diligimus charitate, ut nihil ei negare velimus , quod esset alicui concedendum. Verum cum ea petit a

383쪽

374 Innocenti j III. Epistol.

nobis. quae in salutis suae dispendium redundare noscuntur, quo sincerius illum diligimus, eo caditus ea negare debemus: ne videamus ipsum non diligere sed odire. Cum ergo per quosdam adulatores veritatis, & iustitiae inimicos,in eumst et rolem inductus, ut credat se licite posse iurare, quod Regmam uxolem suam carnaliter non cognouit, pro eo forte, quod etsi commixtio sexuum in eorum carnali commercio intercesserit, commixtio tamen seminum in vale muliebri non extitit subsecuta. Nos confessiones eiusdem Reginae sub iureiurando factas, subtiliter attendentes, de salutem ipsius Regis paterno zelantes affectu, per nostras eum litteras exhortamur. Vt suum de cetero ab huiusmodi falsi, insanijs auertat auditum de praefatam Reginam pro Deo, de propter Deum habeat commendatam, quae pro seruata lege coniugij, quam Dominus in paradiso ante peccatum constituit, longo est martyrio macerata. Quam 5: tibi Z recommandatam esse volumus, de mandamus: discretionem tuam monentes, dc obsecrantes in Domino, quatinus in consilium, d consensum iniquitatis, non veniat ulterius anima tua: Nec permittas, quantum in te suerit, ipsum Regem falsis circtim ueniri commentis, eique contra ipsus salutem, octuam, secundum hominem placere non queras, ne ipsum Deo facias displicere. Diligenter attendens , quod iuxta sententiam veritatis nihil prodest homini si mundum uniuersum lucretur, & detrimentum an inaae patiatur. Eundem Regem quem sincerum , quantum in ipso est, animum habere credimus, de deuotum, placare studeas, de in bono fouere: ita quod diuinam, dc Apostolicam gratiam propter hoc uberius merearis. Pro certo cognoscens, quod si te iuxta latus ipsius fano de salubri nouerimus consilio innitentem, ad honorem dc prosectum tuum egi caciter intendemus: cum te, quasi virum religiosum, non semperopporteat secularibus negotijs implicari. Datum Later. v. Idus. Iuni j Potat. N. Anno XV.

EPISTOLA C Vi.

PH. ILL vs TR i REGI FRANCORVM.

pomisse confirmari processum Sevonensis Archiepiscopi p in causa Episcoporum Aurelian. ω Anti odoren. rescribit, rogat etifacem sis reddat, interdicto absoluto, S ipsis in

Curia Regia se Mentibus.

E prudentia Senonen. Archiepiscopi non possimus non mirari, qui post appellationem ad nos legitime interpositam, de contra nostri formam mandati, peruerse processit in causa quam ad petitionem tuamsbi duximus comittendam, super relaxanda sententia interdicti, quod in terram tuam venerabiles Fratres nostri Antis odoren. 5c Aurelianen. Episcopi pertulerunt; situ eis illud offerres, quod esset merito acceptandum. Et licet ipsi iusserimus, ut si fieri posset postposito utrimque iudicio,ad amicabilem compositionem intenderet: ipse tamen turbato negotio potius quam sedato, nec compositionem facere studuit, nec iudicium exercere. Vnde nisi tuae voluissemus Serenitati deserre , taliter eum corripere curassemus, quod eius

384쪽

Liber. III. Regest. X V. 37s

prosecto non remansisset impunitus excessus. Quod igitur est ab eo inordina te presumptum, non potuimus confirmare, cum ipso iure sit irritum & inane. Sed sicut celsitudinem tuam s perogauimus, ita nunc quoque rogamus, pro magno dono petentes: quatinus pacem Ecclesae in tuo regno conserues, hoc maxime tempore, quo ipsa in alijs multis regnis nimium perturbatur. Ita quod dictis Episcopis restitutis, bc interdicti sententia relaxata, nisi hoc nobis velis ex toto donare, in Curia tua de ipso negotio secundum approbatam consueta tudinem cognoscatur. Cumque alijs oporteat te intendere, quae ad tuum magis respiciunt commodum, & honorem; expedias te ab istis, quae modi eum tibi asserunt utilitatis, & laudis, nec iniuriosum reputes, sed potius gloriosum , prudenter corrigere squid improvide statuisti: quia non vivit homo sub coelo, qui aliquando non excedat. Datum Lateran. V. Idus Iuni j Pont.N.

Anno xv.

EPISTOLA CVII.

In eodem negotio eos hortatur bona fide ad compositionem cum Rege, quem mansuetudine deuincire debent.

Ic ετ pti essum Archiepiscopi Senonen. propter ordinem non ser- - t uatum duxerimus irritandum , Fraternitati tamen vestrae consulimus bona fide, quatinus cum carissimo in Christo Filio Nostro Ph. Rege Francorum illustri, quanto melius poteritis componere studeatis, quoniam arcus qui semper est tensus, vires amittit , nisi aliquotiens extendatur. Et nonnumquam Reges, de Principes melius Vincuntur mansuetudine, quam rigore. Nos enim mediatoris fungentes officio, scut illum, sic& vos monitis, α exhortationibus ad amicabilem debemus concorgiam inuitare , quam utrique parti credimus expedire. Datum Later. v. Idus Iumj Pont. N. Anno xv.

in Trasulem oe Triorem Sagiensem causa cognita remoueant. Hul ONTRA Praesulem, de Priorem Ecclesiae Sagien. tot & tanta sunt auri-

bus nostris enormia inculcata; ut ulterius non possimus dissimulare clamores, qui ad nos de suis peruersis actibus peruenerunt: cum non solum inutiles, verum etiam pernitiosi esse dicantur. Ne igitur languis eorum de nostris manibus requiratur, si eos in suis duxerimus peruersitatibus tolerandos. Diseretioni vestrae per Apost. scrip. precipiendo mandamus, quatinus inquisita plenius, & cognita veritate, si tales eos esse noueritis, a suis eos rem ueatis ossicijs, & eis viros faciatis idoneos subrogari. Quod si non omnes, &c. duo vestrum sublato cuiuslibet contradictionis , & appellationis obstaculo exequantur. Datum Lateran. v. Idus Iuni j Pont. N. Anno xv.

385쪽

Innocentij III. Epistol.

Recipit cum bonis sub protectione Sancta Sedis.

UONIAM ex commisso nobis diuinitus Apostolatus ossicio, tam vicinis existimus, quam longc postis debitores..Viris quidem religiosis tanto specialius adeesse nos conuenit, quanto ipsi maloti

desiderant quiete potiri, & Apostolicae sedis presidio noscuntur plenius indigere Ea propter dil. in Domino fit. vestris iustis postulationibus

clementer annuimus, & praefatum Monasterium sancti Petri Psalmodienin quo Diuino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Stephani, Ioannis, Urbani, Paschalis, Honorij, & Innocenti j, predecestarum nostrorum Romanorum Pontiscum, sub B. Petri, & nostra protectione susicipimus, Npresentis scripti priuilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo Monasticus, qui secundum Deum, &B. Benedicti regulam&c. usque, inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascumque possessiones, &c. usque, illibata permaneant, in quibus haec, dcc. usque, vocabulis. Locum ipsam, &c. usque, portinenlijs suis. In pago Nemausensi, in villa Cornelianica,

Leeses sancti Iuliani, cum cellis suis, idest, sancti Saluatoris, & sincti Laurentii, sancti Felicis, sancti Clementis, sancti Vincenti j de silua, cum ipsa silua, d&Platainaris, sicut eidem Coenobio a regibus libere concessum est. In villa Axascimica, Ecclesia sanctae Mariae. In Castro Salignano, Ecclesia cincti Iuliani, cum Capella de Monte rotundo. In Asperas, Ecclesia sancti Petri. In Andusqneo, Ecclesia sancti Andreae. In Aqua vitia, Ecclesia Petri. In Margines, Ecellas sencti Sinc ij. In Malas pelles, Ecclesia sincti Romani, cum suis appenditi js. In Telliano, Ecclesia sancti Siluestri. In Ripa Stagni, Ecclesia sancti

Sebastiani. In Touena, Ecclesia sancti Thomae. In Candiaco. Ecclesia sancti Petri. In Vitrico, Ecclesia sanctae Mariae. Item Ecclesia sancti Boniti, cum suis appenditi j s. In Uerunas, Ecclesia sancti Saluatoris. In Uenranico, Ecclesia sancti Michaelis. In Valle, Ecclesia, sanctae Mariae. In Portu villa, Ecclesia sancti Petit. Item in alia Portu, Ecclesia sanctae Mariae. In villa Noueta, Ecclesia sancti Sisi iiij In villa Angulari, Ecclesia sancti Martini. In Codonianiano, Ecclesia sancti Andreae. In Noceto, Ecclesia sancti Ioannis. Inter vianeas, Ecc esa sancti Andreae. In Castro Albasio, Ecclesia sancti Petri,& Eccle- .s i sancti Nazari j de Mareaane es. In Castro Saluinianico, Ecclesia sancti Andreati In Pago Atelatensi , Prioratus sancti Romani cum cellis suis, id est, Ecclesia sancti Laurentij, de sancti Vincentii, & sancti Michael de Valle Iunceria ,& sancti Stephani de Heremo, dc Ecclesia sancti Xisti de Rocca. . Et in Auinionem Pago, Ecclesia sanctae blatiae de Vrbana. Et in villa Termino, Ecclesia sancti Petri, cum appenditius suis. Et iuxta Tarasconem, Ecclesia sancti Uincentii, & Ecclesia sancti Marςelli, te Ecclesia sancti Petri de Lunaisa & Ecclesia sancti Mariae inter aquas, & sancti Romani de Bello monte, de

386쪽

Liber III. R est. XV.

Sancti Leodes iiij, quae sunt in Aquensi pago, & Ecclesia sancti saluatori, de

Fossa, cum suis appendit ijs, sita in pago Sisterico. In Sinanicis Ecesesia Sancti Petri. Pago Aninionensi, Ecclesia sancti Saturnini, apud Castrum Vellanis. In pago Aque n. valle amata. Cellulla tincti Saluatoris, cum suis appendit ijs& Eeclesia sancti Michaelis de Castro Cucurone, & E cclesia de Vergerio. In Castio An suis Ecclesia sancti Stephani, item Ecclesia sancti Lamberti, &Ecclesia sancti Petri de Pomairoisilia pago Attensi Ecclesia sancti Pauli, &Eeelesia sancti Andreae de Rectus , & Ecclesia sancti Michaelis extra ciuita tem Attensem. Apud Oppedam Ecclesia sancti Andreae. In pago Sistenico Ecclesia sanctae Mariae de Haulis,cum suis Capellis, & appenditiis, id est,sanctae Mariae Magdalenae, de Castro , & sancti Cannati, & sancti Saturnini. In Castro Dei filio, Ecclesia sancti Iacobi cum ipsa Parrochia, & Ecclesia sanctae Mariae de Camari ais. In pago Sustentionensi , in villa Mutatione, Ecclesia sancti Asciscit. In Candelianicis, Ecclesia sancti Damiani, de sanctae Mariae. In Miganichas,Ecclesia sanctae Colubς, In Varrenicas, Ecclesia sanctae Agath . In Cereelles, Ecclesia sanctae Mariae, de sancti Matthaei. In Sotaicinas,Ecclesia sancti Stephani, Item Ecclesia sancti Erigij, cum suis pertinenti j s. In villa Corni, Ecclesia sancti Ioannis. In Castro Lupiano, Ecclesia sanctae Ceciliae, cum suis Capellis, id est, sanctae Mariae, & sanctae Margueritae. In Marignano Bitterrens pago, Ecclesia sancti Christophori, cum omnibus ad eam pertinentibus. Et in Peirorio Ecclesia sancti Ioannis de Cassiano, & Ecclesia sanctae Eulaliae, cum earum decimis, primitijs, de possessionibus. In pago Narbonensi Castro Anitiano, Ecclesia sancti Saturnini, & Ecclesia sanctae Mariae de Ful quiano. In pago Euletico, in valle cumbatis, Ecclesia sancti Briiij, Item

Ecclesia sancti Petri de Taraus, cum omnibus ad eam pertinentibus. In territorio Gapinco, villa de Balma, Ecclesia sancti Marcelli. Porro praedictum Monasterium Psalmodiense, nullius alterius Ecclesiae iuri ditionique subiaceat, quam Romanae. Obeunte verὀ te nunc eiusdem loci Abbate,&c usque, prouiderint eligendum. Cui nimirum a Dicocelano Episcopo omni professone, ac exactione seposita, benedictio impendatur. Sepulturam quoque ipsus

loci, &c. usque, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo,

&c. usque, usibus omnimodis profutura. Salua Sedis Apostolicae auctoritate. Siqua igitur in futurum, dec. usque, districtae subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco, &c. usque, premia aeternae pacis inueniant. Amen. Datum

Lateran . per manum Ioannis sanctae Mariae in Cosmidin Diaconi Card. sanctae Roman. Ecclesiae Cancellari j. vii j. Idus Iunij. Indictione decima quinta. Incarnationis Dominicae Anno millesimo ducentesimo duodecimo. Pontificatus vero Domini Innocenti j Papae III. Anno quintodecimo.

387쪽

Innocentij III. Epistol.

EPISTOLA CX.

Episcopo ET ABBATI SANCTI IOANNIs, ET ARCHiDIAc. PARMEN.

Selegatur inquisitio super Electione e edistinensis Archiepiscopi; qui

o quo modo uu halearu in electione .

C c L E s I A Mediolanen. vacante, vota prouidere volentium eidem Ecclesiae in Pastore diuisa sunt in tres partes: quibusdam Ven. F. N. Vercellen. Episcopum postulantibus, alijs autem dilectum Filium ... Mediolanen. Archidiac. de nonnullis Mediolanen. Archipresbyterum eligentibus in pastorem. Pro quibus procuratores partium ad Sedem Apostolicam destinati, non solum diuersa , sed aduersa tam de consuetudine , quam de pluribus alijs proponere curauerunt, sicut ea omnia vobis sub bulla nostramittimus annotata. De quibus, cum non possent facere nobis fidem, inquisitionem eorum nos opportuit delegare. Quocirca dis ves per Apost. scrip. mand. quatinus, vocatis qui suerint euocandi, de inquisita super omnibus diligentissime veritate , specialiter autem virum de antiqua, oc approbata consuetudine omne sic singuli tam Abbates, quam Praepositi, ac etiam Capellam, larem cum ordinarijs in electione Mediolanen. Archiepiscὁpi vocem ha eant. Et si nec omnes, nec parem, qui de quantam, utrum videlicet non in singulis ordinum, sed in ordinibus smyulorum, sit paritas attendenda, vel potius ius eligendi, penes ordinarios tantum resideat, Bd ceteri propter honestatem solummodo vocari consueuerunt ad cautelam. Vtrumve omnes vocati suerint, an aliqui pretermissi : quod etiam potestatis, aut iuris Episcopi suffraganei habeant in negotio memorato ; dc quae inueneritis per vestras nobis litteras fideliter intimetis, ut per relationem vestram instructi, commodius in ipso negotio procedamus, prefigentes partibus terminum competentem , quo recepturae sententiam nostro se conspectui representent. Quod si non omnes, dec. tu Frater Episcope cum eorum altero, dcc. Datum Lateran . vij. Iuni j Pont. N. Anno xv.

Hi posent absoluere Concubinarios transgressores statutilati a Legato a latere . I GOREM mansuetudine temperantes, praesentium vobis auctori. tate concedimus : ut transgressores statuti, quod di l. si . G. titulo sancti Martini Presbyter Card. tunc Apostolicae Sedis Legatus in Concubinarios promulgauit, oca vinculo excommunicationis c-cundum formam Ecclesiae absoluere valeatis , 8c cum eis misericorditer diu pensare, si urgens necessitas, aut euidens utilitas postulauerint, qui hactenus praesumpserunt, aut amodo praesumpserint excommunicati celebrare diuina iniungendo eis poenitentiam competentem, Attentissime prouisuri, quatinus

388쪽

Liber III. Regest. XV. 379

in hoc articulo sc flectatis, ut non rumpatis neruum Ecclesiasticae disciplinae, ne facilitas veniae peccandi tribuat incentivum. Volumus igitur, de praecipimus ad cautelam, ut dispensationem eorum Sedi Apostolicae reseruetis, qui publice delinquentes, non verentur in populo scandalum generare. Ne

vero peccantes sua non audeant propter pecuniariam poenam confiteri peccata: Fraternitatem vestram mouemus, de obsecramus in Domino, per Apost. vobis scrip. mandantes ; quatinus gratiam indulgentiae in questum auaritiae nullatenus conuertatis: sines huius mandati fideliter obseruantes, quoniam si aliter ageretis, non solum diuinam , verum etiam Apostolicam incurretis offensam. Datum Lateran. vij. Idus Iu vij. Pont. N. Anno xV.

EPISTOLA CXII.

Propter e :uu 'Mara in Sedem Aristolicam facinora, oe tactos Ecclesia hostes, concedit in studum quoddam fasserum.

V M eius vices geramus in terris, qui unicuique secundum sua merita legitur redditurus, his qui Apostolicae sedis obsequio, & pro

ea etiam periculis se exponunt, magnifice debemus, & volumus respondere, quatinus, sic labores eorum remuneremus in ipsis, ut alios ad nostrum seruitium inducamus. Olim squidem cum Marcualdus Dei&Ecclesiae inimicus, in deuotos Apostolicae Sedis , ερ charissimi in Christo Fili j Nostri F. siciliae Regis illustris, fideles quasi de seviret impune, ac Siciliam ex multa parte serro flammaque vastaret, regnum sibi usurpare disponens. Vt eidem Regi quem inclitae recordationis C. Imperatrix tutelae nostrae commisit, & regno, cuius balium nobis testamento reliquit, necessarium de expectatum diuitus subsidium praestaremus , militibus quos pecunia nostra conduximus, te duximus praeferendum, dc in Siciliam curauimus destinare. Tu ergo de mandato nostro Regnum ingressus, post multas anxietates, sollia citudines, & labores, de Frederico in Calabria , & Marcualdo in Sicilia sa- ciente Domino mirabiliter triumphasti, memoriale comparans nomen tibi,& famam Apostolicae sedis extollens , quam praedictus iniquus nitebatur in illis partibus abolere. Cumque per viarum discrimina sub inclementia temporis, de aeris intemperie, victor ad nostram praesentiam redivisses: eam gratiam in Fratrum nostrorum oculis inuenisti, Ut diligentius attendentes quantum pro te Apostolicae sedi accessisset honoris , laboribus tuis magnifice respondendum assererent, dc non solum consulerent, sed cum instivitia plurima postularent, ut tibi curaremus magnifice respondere. Nos ergo tuis respondere laboribus, & utilitatibus prouidere volentes : Castrum Nimphae, quod quondam inclitae recordationis Centio Fraiapan. Ω O. de C. eius Nepotibus bonae memoriae Eugenius Papa predecestar noster, pro octingentis libris denariorum Lucen. obligarat, oc nos ab eorum haeredibus iam pridem recollegimus , pecunia cosignata , dc apud Nobilem virum Bononem Boni Fili j de ruandato Senatus iudiciaria a actoritate deposita, pio qua fuerat obligatum,

389쪽

38o Innocentij III. Epistol.

cum omnibus pertinenti js, dc utilitatibus suis tibi pro summa mille librarum Proueniensium de Senatu, de Fratrum nostrorum consilio obligauimus. Tamdiu tam a te, quam tuis heredibus detinendum, donec praedicta pecunia tibi, vel eis esset integre persoluta; ex tunc ad Roman. Ecclesiam libere reuersurum. Ne autem si fructus quos ex eodem Castro perciperes, computare cogereris in sortem, plus ad incommodum, quam commodum tuum haec obligatio redundaret, vel si aliud faceres, pro temporali lucro animae dispendium patereris, cum sis obsequijs nostris in Marescalciae ossicio deputatus. Praedictum Castrum in seudum tibi tanquam Marescalco nostro de solita sedis Apostolicet liberalitate concessimus: ita tamen quod haec nostra concessio, nec nobis, nec successoribus nostris praeiudicium generaret, quominus illud recolligere valeremus, seudo tamen tua vita durante. Cum igitur tibi persoluerimus pecuniam prelaxatam , &tu nobis legitimam resutationem feceris super ea; ne superseudo ipso propter hoc valeas molestari: illud tibi iuxta predictae concessionis tenorem, auctoritate Apostolica confirmamus, &praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis, & confirmationis instingere, vel ei ausu temerario contraice. Si quis autem &c. usque, incursurum. Datum Laterad. vj. Idus Iuni j. Pont. N.

Anno. xv.

EPISTOLA CXIII.

Varijs narratis Episcopi es elysensis criminitas, eiussissensionem delegat.

D'. IR c A radices infructuosae arboris stercora submisimus sodientes, & per

tempora plurima sustinuimus, si forsan fructum produceret exoptatum. Verum quia non potest arbor mala bonos fructus facere, iuxta sententiam veritatis, arbor eadem sic sola stercoribus, de tamdiu expectata, non solum si ictum bonum non pertulit, sed prorupit in spinas, quae satis acriter pupugere cultorem. Haec autem pro Episcopo Mellien . proponimus , de quo nobis sunt saepius nefanda, de scelesta suggesta. Et cum in ipsum, propter

suorum exigentiam meritorum, manum nostram debuerimus merito aggrauare, tanta erga eum patientia usi sumus, quod porrectum nobis suorum scelerum codicillum, sibi duximus transcribendum, ut illud quasi suo admouentes aspectui, eum suis oculis monstraremus: ipseque videns in eo, quibus, dia quantis sua foret facies obnubilata palloribus, de cuius hoc putredinis corruptela procederet, in latibulo conscientiae scrutaretur. Acceperamus autem,& accepta rescripseramus eidem, qualiter habitus fuerat de Conae memoriae. Iac. Praedecessoris sui morte suspectus; quid de qualiter post obitum successoris eiusdem Iac. firmauerit iuramento, qualiter contra id venerat quod iurarat,& quomodo tandem in sua suerat electione processum. Qualiter etias' vitula, in qua tunc arabat, &arat, adlluc ipsam publice retinendo, sicut manifestum est sit sciuibus uniuertis, fuerit die suae consecrationis enixa; &quomodo qui post eum venerat, &desemderat ex eodem, te ipsum fuerat factus presbyter, α anze patrem accesserat filius ad altare. Cum autem nobis annuntiata , re-

390쪽

Liber III. Regest. X V. 38 i

nuntiataque sbi, eum corrigere debla issent, in tantum ipse nostros post sua Proe ecit terga sermones , quod postmodum, sicut fuit nothiis auribus intimatum , de possita pene penitus modestia pastor i, virtutibus hostis, & viiij, amicus essectus; licet in Ecclesia sua plures personae hhonorabiles haberentur, tam aetate, scientia, quam moribus idoneae I ad os scium Cantoriae, dictum se cit Filium in Ecclesia Melsen. Cantorem: quo secum pariter in Choro sedente, mutua visione perpenditur, q' m carnaliter alter ab altero diligatur. Praesertim cum idem Cantor nullam dicatur grauitatem morum,& disciplinae modestiam in commissa sibi dignitate seruare, sed discurrat potius leuitate propria, tamquam simplex clericus in contemptum Ecclesiae, ac plurimorum scandalum iugiter per plateas. Insuper etiam Episcopus supradictus Nepotibus suix in cunabulis vagientibus, in grauamc eorum qui Ecclesiae famulantur, maiores praebendas tribuit, & beneficia meliora. Et licet super his, a Capitulo suo conuentus, coram iudicibus, & alijs probis viris pluribus ciuitatis, mensa, & r tionibus alijs, quibus per eundem spoliati fuerant restitutis, se promiserit prς- missa emendaturum omnia sub fidei sponsione. Ipse tamen faciens ad peiora processum, mensam Canonicis subtraxit eandem, de tam ipsos, quam Clericos Praebendis, de beneficijs spoliatis, iuris ordine praetermisso Praebendas Ecclesae diuidit contra Concilium Turonen. eas quibus vult conserens, sic diuisas, ipsis Canonicis Inconsultis, & subripiens eis Iudicia mortuorumi poena pecunaria Clericos suos multat,contra saninorum Patrum Canonicas sanctiones.

Matrimonia insuper, tam licita, quam illicita, passim prohibet , nisi pro quibus pecunia intercedit. Adulterorum quoque publica peccata dissimulat,quia non solum in talibus, verum etiam dc in alijs promisso munere, vel oblatoredimentes se in errore dimittit. Vsque adeo deditus Simoniacae prauitati, quod penes eum sine ipsa nec in Eccles ijs immolatur, nec aliquod spirituale conse

tur. Appellationes etiam quantumcumque rationabiliter ad Sedem Apostolicam interpositas, vilipendit. Licet autem super tantis excessibus eum duxerimus hactenus in patientia supportandum, nec exeruerimus vltorem gladium in eundem, expectantes, ut si forsitan poeniteret, sibi clementia nostra ignosceret ne periret. Ipse tamen patientia nostrα benignitatis abusus, ut nos acrius prouocaret, de reddenda ciuitate Mel fix, quam in fidelitate Regia per init uata iuramenta primitus solidarat ab Ottone maledicto, & excommunicato,

pulsari precibus non sustinuit, sed prevenit eundem. Et movetiis in ipsa ciuit te discordiam, de prouocans bello ciues, eis de prastanda fidelitate ipsi O. ab eodem commonitis, & cur hoc faceret sciscitantibus, sic respondit: qudd maalebat honoris proprij, quam rerum suar0m incurrere detrimentum, & reddi sibi faciens ciuitatem, ad exhibendam ei fidelitatem, & hominum spontaneus,&sine inductione alicuius accessit, ad idem suosso lues, quos reuocare de bebat , inducens. Et nec excommunicationis sentantiam, ii ip eriurii notam metuens, quam ex Eoc incurrere se sciebat, ei familiarius praeceteris Apuliae

Praelatis adhaesit, sibi manifeste in nostram iniuriam, de Regium dispendium

obsequendo. Nolentes igitur, ut dictus Episcopus, ex eoquod malle se a seruit honoris proprij, quam rerum suari in detrime'tum: incurrer , menti tur. Fraternitati tus per Apost crip. maiid. 5c districte praecipimui ; iquatinus eundem

SEARCH

MENU NAVIGATION