Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

Liber VI. Reges t. XVI. 6os

ovile, dum eo impugnante per suos pro excommunicato praedicto terras Nobilium praefatorum, multi fuerint interempti pro Ecclesiae libertate, quam ancillare assiliendo tyranno talis Episcopus nitebatur. Et quasi haec non suffecisi sent ad iniuriam, di offensam, non sine contemptu Sc dis Apostolicae ad curiam Ottonis accessit, in iudicijs, & alijs Episcopus excommunicato communicans, quem laicorum pars potior euitabat. Vt autem Romanam Ecclesiam factus ho stis agnoscat, quam spreuit qui videbatur amicus & culpam in poenis intelligat,

qui beneficia non agnouit. Cum etiam tanto tempore non sine gratia expectatus, pro tantis excessibus nec unum curauet it nuntium ad Sedem Apostolicam destinare, discretioni vestrae per Apost. script mand. quatenus inquisita plenius veritate, si vobis constiterit de praemissis, aut alijs quae ad eius amotioncm sussciant, auctoritate nostra ipsum a regimine Hildesemen: Ecclesiae pei petuo amouentes, faciatis eidem Ecclesix de persona idonea, & Ecclesiae Romanae plene deuota, sublato cuiuilibet contradictionis, & appellationis obstaculo, per electionem Canonicam prouideri. Contradictores per censuram Ec-esesiasticam appellatione postposita compescentes. Tu denique fili Abbas sua per teipso, dcc. Datum Laterant vj. Idus Iuni j Pontificatus nostri Anno xvj. i

EPISTOLA LXXI.

Iud cibus ut supra.

I utile ae sincerum membrum Ecclesiae. dictus Halberstaten.

Episcopus extitisset, &c. ut supra. In eundem modum , usque scintilla remansisse videatur in ipso. Pro sua enim inobedientia,& rebellione, sicut accepimus, primo suspensus, ac deinde vinculo excommunicationis astrictus publice diuina praesumpsit ossicia celebrare, oleum sacrum , id Chri sima conficiens, aliaque sicramenta Ecclesiae temerarius administrans. Et quasi haec non suffecissent ad laturiam,&offensam, non sitne contemptu Sedis Apostolicae ad curiam Otton. accessit in iudicijs,& alijs Episcopus excommunicato communicans, quem laicorum pars

potior euitabat. Cum eodem etiam Otione contra Nobilem virum Lant crauium Turingiae deuotum, & fidelem Ecclesiae intrepidus cum exercitu, ac si hoc deceret Episcopum, insurrexit: δc non sine ridiculo, qui de pastoribus habebatur , Lupum inducebat in oves, quas Petri concludebat ouile, dum eo impugnante cum excommunicato praedicto Castrum, quod rcen vocatur, &terram Nobilis memorati multi fuerint interempti pro Ecclesiae libertate,quam ancillare assistendo tyranno talis Episcopus nitebatur, ut autem Romanam Ecclesiam factus hostis agnoscat, &c. ut supra, usque, in finem. Datum Lat rani vij. Idus I ij, Pont. N. Anno XVj.

612쪽

6o4 Innocenti j III. Epistol

EPISTOLA LXXII.

V M olim causam, quae inter vos ex parte una, & Venerabilem

Fratrem nostrum ... Claromonten. Episcopum,ex altera,iu per

Ecclesijs villi Briuaten. M S Ferreoli,5c S. Germani,de de Baia: sa, &de Bras lac, & de Paulae, & de Bellomonte, quas idem ad se Dioecesina lege spectare dicebat, & vos ea legi turae prςlcrip sisse, Caiae Dei, Bellae Aquae,ac Nouem Fontium Abbatibus sub certa forma duxerimus commenda Iudices ipsi receptis testibus, di attestationibus publicatis, causam ipsam sufficienter instructam ad nostram audientiam remiserunt. Nos igitur auditis, & intellectis quae a vestris, & partis alterius procuratoribus fuerepi oposita coram nobis; quia super Ecclesijs villae Briuaten. de sancti Ferreoli, Ac de praescriptione legitima docuistis, vos quo ad illas ab impetitione ipsi iis duximus sententialiter absoluendos, eidem Episcopo super illis perpetuum silentiu in imponentes. In Eccles ijs autem sancti Germani de Baiassa, de Brassac, & de Paulac,& de Bellomote, quia in probatione praescriptionis canonicae di fecistis: cum intentio partis alterius sit eo ipso de comuni iure fundata,qηod eaed em Ecclesiae infra limites Claro monten. Dioecesis concluduntur, super illis ius F pisicopale adiudicauimus Episcopo memorato, vobis in eis, quoad ius Episcopale perpetuum silentium imponentes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae d is nitionis instingere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc, Sc..iue, incursurum. Datum Laterani xiij. Kat Iuli j, Pontificatus nostri Anno xvj.

CAPIT VLVM BRI VATENfE, OMNEs QvE EIvs ECCLESIAs AD Ivs ET PROPRIETATEM B. PETRI REVOCAT.

'isposito, oe Capitulo Ecclesia sanesti Iuliani Privatem tam praesentibus quam futuris in perpetuum.

T si debito pastoralis ossici j pro uniuersarum Ecclesiarum statu

satagere compellamur, illis tamen, quae Apostobcae Sedi specia-ltu, adhaerere noscuntur, studiosius nos conuenit prouidere. Ea propter dilecti in Domino fili j vestris iustis postulationibus benigne duximus annuendu & praefatam Ecclesiam sancti Iuliani, quae ad Apostolicam Sedem nullo mediante noscitur pertinere, ad exemplar felicis recordationis Calisti Papae praedecessoris nostri sub Beati Petri, de nostra protectione suscip mus , 5 praesentis scripti priuilegio communimus. Statuentes , ut quascumque possessiones, lec. v que, duximus exprimenda vocabulis. Ecclesias villa: Briuaten. & sancti Ferreoli cum paroch ijs suis, super quibus vot

613쪽

ab omni impetitione Duxcesim Episcopi sententialiter iudicauimus absolutos. Abbatiam sancti Get mani de Hebron , Abbatiam sancti Marcellini de Caiatogita, Abbatiam sanctae Mariae de Pebi ac, Abbatiam sancti Iuliam Turonen. Ecclesiam de Brastac, Ecclesiam de valle cum decima, Ecelesiam de Solini ac cum decima, Ecclesiam de Spelenco cum decima, villam Taraaas, Ecclesiam de Faueroles cum decima, Ecclesiam de Soleto cum decima, Ecclesiam de Cultus cum decima, Ecclesiam de Bello- monte cum decima, Ecclesiam de

Fontibus. Porro Eccletiae, ac praedia, quae Praepositorum , aut aliarum Ecclesiasticarum personarum temeritatem , vel per laicorum violentiam sunt distracta, ad ias, de proprietatem ipsius Ecclesiae reuocentur, de sine contradictione alicuius peisonae it ibata in posterum conseruentur. Statuimus etiam, ut nullus infra terminos parochiarum vestratum domum religiosam, vel Capellam, autinatorium sine as se vestro aedificare praesumat, saluis priuilegijs Pontificum Romano tum. Sanc ut eadem Ecclesia libera semper,& quieta permaneat, Omnem prorsus Episcopum aliquam in ea ditionem habere, praeter Romanum Pontificem prohibemus. Chrisma quoque,oleum sanctum, consecrationes altarium, vel Ecclesiarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros fuerint ordines promouendi,a quocuque malueritis Catholico suscipietis Episcopo. Siquidem gratiam, oc communionem Apostolicae Sed is habuerit, de ea gratis, 5e sine prauitate voluerit exhibere. Obeunte vero te nunc eiusdem loci praeposito, dcc. que, secundum Deum duxerint eligendum. Ad indicium autem iuris,lc proprietatis Romanae Ecclesiae, de libertatis vestrae aureum unum nobis, Ze succes.1oribus nostris annis singulis persoluetis. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum, dcc. rue, omnimodis profatura salua Sedis Apostolicae auctoritate. Si qua igitur,dcc. ue, districtae ultioni subiaceat. Cunctis aute, die. ue, pacis inueniat, Amen. Amen. Amen. Datum Laterani per manu Ra inaldi Acolyti, de Capellani Diat Innocciij II l. Papae, Kal. Iuli j Indictione r. Incarnationis Dominicae, Anno M. CC. XIII. Pont. vero eiusdem Domini Innocenti j Anno xvj.

EPISTOLA LXXIV.

Su PER NATALI vM DEFECTU DISPENSAT.

St. Agagistro Scholarum Triuaten.

IvINA prouidentia sacrosanctam Romana Ecclesiam omnium fidelium caput constituens, de Magistra, potestatis plenitudinem penes eam voluit residere: ut quae pro puniendis, seu cohibendis excessibus humana solertia statuenda prouidit, eius auctoritas nunc pensatis reru circunstatijs, de meritis personam seuere fac ret obseruari, nunc seueritati detrahens, dispensando rigorem mansuetudine temperaret. Cum igitur ad sacros ordines desideres promoueri: ac in iniquitatibus cum Propheta conceptus nobis humiliter duxeris exponendum, quomodo in peccatis te peperit mater tua, contra impedimentum casualis originis Apostolicae benignitatis remedium implorando. Nos attendentes, quod perliteraturam tua, dc vitam, ac conuersitionem honestam super quibus laudabile

tibi testimonium peihibetur, redimis hunc desectum, demisericordia, quae

614쪽

6o6 Innocenti j III. Epistol.

superexaltat iudicio auctoritate tibi praesentium indu emus, ut dum modo impedimentum aliud Canonicum non obsistat, quod natus de legitimo matrimonio non fuisti, tibi non ossiciat, quominus ad sacros ordines valeas promoueri, de Ecclesiastica beneficia Canonice obtinere, ac etiam ad Ecclesi sticas dignitates assii mi, ita tamen,quod si te ad honorem vocari contigerit Pi ς- sulatus, illum nequaquam recipias absque Sedis Apostolicae licentia speciali Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostiae concessionis insingere: vel ei ausu temerario contraire.&c. Siquis autem &c. ique, incursurum. Datum Lateran. Kal. Iuli j, Pont. N. Anno TVJ.

EPISTOLA LXX V.

Archiepiscopo, π Capitulo Compos, Zan.

ELicis recordationis I. sanctae Mariae in Cosmidita. Diat Card.s anctae Romanae Ecclesiae Cancellario de medio Domino vocante ublato, praebendam, quam idem habebat in Ecclesia Compo istellan dilecto filio Normano nato Nobilis viri G. de Gualera consanguinei nostri duximus concedendam. credentes quod per ipsum, & tuos multa vobis, de Ecclesiae vestrae poterunt commo i a prouenire. Ideoque Uniuet stati vestiae per Apost. scrip mandamus atque prςcipimus,qua tenus dictum N de cetero vel trum Concanonicum habeatis. Et tu Frater Archiepiscope fructus eius lem pretbendae ad opus ipsius colligi facias, d seruari. Datum ut lupra. In euvdem m9qum Priori, c conventui sancti Pancratii de te spro Tholomeo confanguineo nostro, super Vicaria, quina idem Cancellarius in eorum Ecclesia de Conmgeburc ad praesentationem nollram fuerat assecutus, sicut in literis bonae memori Eboracen. Archiepiscopi continetur, usque prouenire. Idcoque viai- uel si ati veli ς per Apol script . maiid. atque prςcipimus, quatenus quod a nObis factum est in hac parte ratum hibeatis, & firmum. Et tu Fili Prior fructus eius dein Uicam ad opus ipsius colligi facias, & seruari. Datum Lateran. xviij.Κd. Iulij, Pont. N Anno xvj.

OBTINENDAE AB soLVTION Is CONDITIONES APPROBAT

Literae Regu Angliae.. O ANNEs Dei gratia Rex Angliae, Dominus Hiberniae, Duxi Normaniae,& Aquitaniae, Comes Andegauen. omnibus prςsen ' tes literas inspecturis, Salutem. Perlias patentes literas sigillo

nostro munitas volumus esse notum, quod uobis praesensibus, dei mandantibus ij quatuor nostri Barones,scilicet V valterus Comes Sar. Frater noster R. Comes Bononie n. IV. Comes V vare n. Comes de Fer raria iurauerunt in animam nos ram,quod nos subscriptam pacis formam bonas de curabimus pei omnia obteruare. In primis itaque solemniter, dc absolute

615쪽

Liber IV. Reges f. XVI. 6O7

limbimus stare mandatis Domini Papae coram eius Legato, vel delegato super omnibus, pro quibus excommunicati sumus ab ipso , dc veram pacem , ac plenam securitate praestabimus.Venerabilibus viris St. Cantuarie n. Archiepiscopo, M. Londonie n. E. Elien. E. Hei fordeia. I. Bathonien . N H. Lincolnien . Episcopis, Priori quoque ac Monachis Cantuarien . & Roberto fi Lo Uu alte , ac Eustac. de Uesci, nec non ceteris clericis, ac laicis hoc negotium contingentibus, praestando simul coram eodem Legato, vel Delegato p blice iuramentum , quod ipsos cum suis, nec laedemus nec laedi faciemus, vel permittimus in pei sonis,vel rebus.eisque dimittemus omnem indignationc, & in gratiam n stram recipiemus eosdem,ac tenebimus bona fide. Quodque prςsatos Archiepiscopum, & Episcopos non impediemus, nec faciemus, aut permittemus ali-

uatenus impediri, quo minus ipsi libere tuum exequantur Oiscium, & plenauae iurisdictionis auctolitate, prout debent viantur; dc super ij tam Domino

Papae, quam ipsi Archiepiscopo, de singulis Episcopis nostras patentes literas

exhibebimus.Facientes ab Episcopis, & Comitibus, ac Baronibus nostras quot,

& quos praefati Archiepiscopus, & Episcopi postulauerint, iuramenta,& eo. umpa tente, literas exhibeti: quod ipsi bona fide studebunt, ut haec pax , di securitas firmiter obseruetur. Et si forte, quod Deus auertat, per noscipsos, vel alios contrauenerimus, i pii, pro Ecclesia contra violatores securitatis, & pacis mandatis Apostolicis inbcrebunt, nosque perpetuo vacant iam Ecclesiarum custodiam amittamus. Quod si forte nequiverimus eos ad hanc vltimam iuram enti

partem inducere: videlicet quod si per nos ipsos, vel alios contra uenerimus, ipsi pro Ecclesia contra violatores securitatis, & pacis mandatis Apostolicis in-hrebunt. Nos propter hoc Domino Papae, ac Ecclesiae Romanae per nost is patentes hietas obligauimus omne ius patronatus, quod habemus in Ecclesiis Anglicanis. Et omnes literas , quae pro securitate praedictorum sunt exhibendae, praefatis Archiepiscopo, 5e Episcopis ante suum ingressum in Angliam transmittemus. Si vero nobis placuerit, saepe acti Archiepiscopus,& Episcopi praestabunt, saluo honore Dei,& Ecclesiae, iuratoriam, &literatoriam cautionem, quod ipsi nec perse,nec per alios contra personam, vel corona nostram aliquid attem abunt, nobis praedictam eis securitatem, & pacem seruantibus illibatam. De Ablatis autem plenam restitutionem, & de damnis recompensationem sus-ficientem omnibus impendemus, tam clericis omnibus, quam etiam laicis uniuersis ad hoc negotium pertinentibus, non solum rerum, sed etiam libertatum,& restitutas conseruabimus libertates. Archiepiscopo quidem, & Episcopo Lincolien' a tempore suae confirmationis : alijs autem a tempore discord ae inchoatae. Nec obstabit aliqua pactio, Vel promissio, seu concessio , quominus 5c

damna recompensentur,ic restituatur ablata tam vivorum, quam etiam desun-ctotum. Nec de ijs aliquid retinebimus praetextu seruiiij, quod debuerit lac bis impendi: sed postea debita nobis pro seruitio recompensatio tribuetur. Statimque omnes, quos detinemus clericos,faciei pus absolute dimitti,ac restitui propriae libertati: &etia in laicos qui occasone huius negoti j detinentur. Inconti

nenti quoque post aduentum illius, qui nos debebit abloluere , faciemus de parte restitutionis ablatorum cho millia librarum legalium sterlingorum pro persoluendis debitis,&facientis expensis nuntijs praecinorum Archiepiscopi Eee 4

616쪽

6o8 Innocenti j III Epistol.

& Episeoporum, ac Monachorum Cantuarie n. as lignari, sine impedimento quolibet per potestatem nostram ad eos libere defierenda: vi expediti reuertantur in Angliam hono ii fice reuocati. Videlicet Stephano Cantuarien. Arcti epi copo duo millia, &quingentas libras: M. Londonie n. septingentas, &quinquaginta libras: E. Elie n. mille de quingentas libras: E. Heresorden. septingent as,dc quinquaginta libras: I. Batonie n. septingentas & quinquaginta libras : H. Lincolien. septingentas, de quinquaginta libras: Prioli, di Monachis . Cantuarie n. mille libras.Sed protinus absque mora postquam pacem istam duxerimus acceptandam, resignari faciemus Archiepiscopo, δι Episcopis, MClericis, ac Eccles ijs uniuerus in manibus nuntiorum, vel procuratorum ipsorum omnia immobilia cum administratione libera eorumdem, & in pace dimitti. Interdictam etiam vulgariter ut legatio nuncupatum,quod proponi seci mus contra personas Ecclesiasticas publice reuocabim us, protestando per nostras p itentes lueras Archiepiscopo tribuendas, id ad nos de personis Ecclesiasticis nullatenus pertinete : Quodque illud decetero contra personas Ecclesiasticas nullatenus faciemus proponi. Reuocantes praeterea ut legationem laicorum ad hoc negotium pertinentium, oc remittentes hominia,quae poli interdictum recepimus ab Ecclesiarum hominibus, praeterregni conluetudinem,&Ecclesiasticam libertatem. Si vero super damnis, vel ablatis, aut eorum quantitate , vel aestimatione quaestio fierit de facto suborta, per Legatum,vel Delegatum Domini Papae receptis probationibus publicὸ terminetur. Et ijs omnibus rite peractis relaxabitur sententia interdicti. Super ceteris autem Capitulis,sit quae fuerint dubitationes subortae, de quibus merito valeat dubitari, nisi per legatum, vel delegatum Domini Papae de partium fuerint voluntate sopitae ad ipsius referantur arbitrium, ut super ijs, quod ipse decreuerit, obseruetur. T. meipso apud Doner. xvj. die Maij Anno regni noliri quartodecimo.

EPISTOLA L XX VII.

Litera Tygis Anglia.

O AN NEs Dei gratia Rex Angliae, Dominus Hiberniae, Dux

Normaniae,& Aquitaniae, Comes Andegauiae. Omnibus Christis delibus praetentem chartam inspecturis, Salutem. Universitati vestrae per hanc chartam nostram sigillo nostro munitam volumus esse notum ; quia cum Deum , & matrem nostram sanctam Ecclesiam offenderimus in multis, & proinde diuina misericordia plurimum indigere noscamur; nec quid digne offerre possimus pro satisfactione Deo, MEcclesiae debita facienda,nis nos ipsos habeamus,& regna nostra, Volentes nosipsos humiliare pro illo, qui se pro nobis hum hauit usque ad mortem, gratia sancti Spiritus in spirante, non vi inducti, nec timore coacti, sed nostra bona

spontaneaque voluntate,ac communi consilio Baronum nostrorum offerini iv,

id libere concedimus Deo, & sanctis Apostolis eius Petro, & Paulo, de sanctae Romanae Ecclesiae matri nostrae, ac Domino noni o Papae Innocen tio, eiusque

617쪽

Liber IV. Regest XVI. 6o9

Catholicis successoribus, totum regnum Angliae, dc totum regnum Hiberniae cum omni iure, de pertinenlijs suis, pro remissione peccatorum nostrorum, d totius generis nostri, tam pro vivis, quam defunctis. Et amodo illa adeo, de Ecclesia Romana, tanquam nodatarius recipientes, de tenentes, in praesentia prudentis viri Pandulphi Domini Papae Subdinc. de familiaris fidelitatem exinde praediisto Domino nostro Papae Innocentio, eiusque Catholicis successotibus, de Ecclesiae Romanae secundum subscriptam formam facimus, dc iuramus, echo magium ligium in prisentia Domini Papς,si coram eo esse poterimus, eidem faciemus. Successores,ic haeredes nostros de uxore nostra, in perpetuum obligantes, ut simili modo summo Pontifici, qui pro tempore suerit, de Ecclesiae Romanae sine contradictione debeant fidelitatem praestare, de homagium recognoscere. Ad indicium autem huius nostrae perpetuae oblationis, oc concessionis volumus, de stabilimus, ut de proprijs, Et specialibus reditibus praedictorum regnorum nostrorum pro omni seruitio, de consuetudine, quod pro ipsis facere deberemus, saluo per omnia denario B. Petri, Ecclesia Romana millernarcas sterlingorupercipiat annuatim. scilicet in festo sancti Michaelis quingentas marcas, oc in Pascha quingentas marcas. Septingentas scilicet pro regno Angliae, dc trecentas pro regno Hiberniae, salvis nobis, oc haeredibus no stris itisti ijs ibertat ibus,dc regalibus nostris. Quae omnia,sicut su pradicta sunt, rata esse volentes perpetuo, atqRe firma, obligamus nos, de successores nostros contra non venire. Et si nos, vel aliquis successorum nostrorum hoc attemtare praesumpserit, quicumque fuerit ille, nisi rite commonitus resipuerit, cadat a iure regni,& haec charta oblationis, de concessionis nostrae sempei firma permaneat.

Ego Ioinnes Dei gratia Rex Angliae dc Diis Hiberniae ab hac hora in antea fidelis ero Deo, 6c beato Petro, de Ecclesiae Romanae, ac Domino meo Papae Innocentio, eiusque successoribus Catholice intrantibus. Non ero in facto,dicto, consensu, vel consilio,vt vitam perdant,vel membra, vel mala captione capiantur , eorum damnum,si sciuero,impediam,dc remanere faciam, si pote io. Alioquin eis quam citius potest intimabo, vel tali personae dicam,quam eis credam procerto dicturam. Consilium quod mihi crediderint per sis, vel per nuntios, seu literas suas,secretum tenebo, Zc ad eorum damnum nulli pandam me sciente. Patrimonium beati Petri, de specialiter regnum Angliae, dc regnum Hiberniae adiutor ero ad tenendum, dc defendendum contra omnes homines pro- posse meo. Sic Deus me adiuuet, ic haec sancta Dei Euangelia T. me ipso apud domum militiae templi iuxta Doueriam coram Domino H. Archiepiscopo Dublinen. Domno I. Episcopo Notu uincen. G. filio Petri Comitis Essex. iustitiario nostro M. Comite Sar. fratre nostro IV. Marescallo Comite Penbroc. R. Comite Bonon. Π . Comite Vvarien. S. Comite Uuint. IV. Comite Arundeli. M. Comite de Ferr. u Brouberi. Petro filio Her. Uvarin. filio Ger. xv. die Maij Anno regni nostri xiv. .

618쪽

Innocenti j III. Epistol.

EPISTOLA LXXVIII.

A s E svsCEPTAM PACIs FORMAM PROFITETUR, ET GRATIAM SUMMI PONTI FI cIS IMPLORAT.

Literae Regis Anglia ad Dominum Tapam.

ANC Tissi Mo Patri,& Domino suo I. Dei gratia summo Pontifici suus deuotus, & fidelis. Ioannes eadem gratia Rex Angliae, Dominus Hiberniae, Dux Normaniae, Aquitaniae, dc Comes And. Salutem , de tam debitum, quam deuotum obsequium. Sanctae paternitati vestrae significauimus, quod cum Magister Pandul-phus nuntius, dc familiaris vester formam pacis vobis transmissam ostendisse i, nos ob reuerentiam sanctae Romanae Ecclesiae illam admisimus, sine aliqua diminutione, pro voluntate vestra obseruandam. Ceterii inspirante gratia sancti Spiritus ad perpetuam Ecclesiae pacem, dc exaltatione regna nostra, scilicet Angliae, & Hiberniae de vobis, ta successoribus vestris, B: sancta Romana Ecclesia tenenda suscepimus, annuatim vobis, & succetaribus vestris mille marcas reddendo . sicut ex transcripto chartae nostrae, quam inde secimus perpendere poteritis. Rogamus ergo sanctam Paternitatem vestram,quatenus decetero nos in gratiam vestram recipere dignemini, dc misericorditer nobiscum agere velitis , de onei e nobis imposito, quod gratanter suscepimus T. me ipso apud templum de Uvell. xv. die Maij.

EPISTOLA LXXIX.

EMENDAT iONEM GRATVLATUR, ET LEGATUM APos TOLICUM COMMENDAT.

I qui de malis nouit eligere bona, gratiarum reserimus actiones, quod tibi in sericorditer inspirauit,ut idonee satisfaceres dedamnis ini ut ijs Ecclesiae irrogatis; cu no solum forma satisfactionis eceperis multimoda deliberatione prouisam, Verum etiam personam, de terram tuam Apostolicae subdideris ditioni. Conseren do imperpetuum iure Domini j sacrosanctae Romanae Ecclesiae regna tua per ipsam, &ab ipsa tenenda sub annuo censu septingentarum marcarum de Anglia, de de Hibernia trecentarum: sicut in instrumento tuo legitime inde con secto plenius, &expressius continetur. Quis enim te docuit Z quis induxit inisi spiritus ille diuinus, qui ubi vult, spirat, dc nescis, Vnde veniat, aut quo vadat, diuidens dona singulis, prout vult, ut tam discrete, tam pie simul in unum, de tibi consuleres, & Ecclesiae prouideres. Ecce sublimius, & solidius nunc obtines ipsa regna, quam hactenus obtinueris. Cum iam sacerdotale sit regnum, Sesacerdotium sit regale : sicut in Epistola Petrus, 5: Moyses in lege testantur. Eia igitur magnifice Princeps, comple promissa, de concella confirma, ut omnipotens Deus tuum semper, de rectum compleat desiderium, & propositum confimmet honestum: sicque te faciat per temporalia bona transire, ut non amittas,

619쪽

Liber IV. Regest. XVI. 611

sed acquiras aeterna. Nos ergo iuxta tuae petitionis instantiam legatum ad te de nostro latere destinamus, quasi Angelum salutis, 5e pacis venerabilem Fratrem N. Tusculan. Episcopum virum Deo gratum, oc acceptum hominibus, quem inter fratres nostros merito suae religionis, & honestatis speciali diligimus caritate , ut in missi persona mittentis cognoscas affectum. Ipsum igitur, quem ad

tuum comodum o& honorem quantum cum Deo potuit, promtum cognouimus,de attentum,benigne recipias, di honeste pertractes, eius monitis, & cor Glijs acquiescens, quae si fuerint reuerenter admissa, proculdubio tibi proscient,& temporaliter ad quietem, & aeternaliter ad salutem. Speramus autem in eo, qui non vult mortem peccatoris, sed ut conuertatur, Ec vivat: quod sicut misericorditer, ac mirabiliter coepit, in virum alterum te mutare, sic tibi pium inspirabit deuotionis affectum, ut quo vehementius contra eum sanctam E clesiam offendisti, eo reueientius propter ipsum sanctam Ecclesiam honorabis, cqm iam intimum processeris, ut bonum principium finem optimum repromittat. Praedictus vero Leguus, qui conscientiam nostram plene cognosci si de nostro te beneplacito reddet certum pariter,& securum; cui nos vices nostras commisimus, ut iuxta verbum propheticum euellat &destruat,&aedificet, deplanter, quae secundum Deum euellenda , dc destruenda, nec non aedificanda cognouerit, de plantanda. Concessa sibi plenaria potestate, ut absque contradictione cuiuiliber, uniuersa quae pertinent ad legationis officium ess caci rer exequatur. Nos enim sententias quas rite pertulerit in rebelles ratas haberi prccipimus, te inuiolabiliter obseruari. Datum Laterani ij. Non. Iuli j Pontificatus nostri Anno xvj.

UT LEGATO APOsΤOLICO DEBITAM REUERENTIAM ET OBEDIENTIAM E XIs I BEANT.

Archiepiscopo, π Episcopis, Abiatibus, Prioribus, ου alijs Ecclesiarum

Pralatis per Angliam constitutis.

A v D E R E debetis nobiscum in Domino, εc in virtutis eius potentia gloriari, quod post noctis tenebras, id aduersitatum angustiis dies serenus illuxit, & optata coepit prosperitas arridere. Uete quidem nunc scimus, quod & si quatiatur interdum Petri nauicula numquam tamen submergitur, quoniam inualescentibus fluctibus procellarum, dc iam pene naufragra imminente, iustorum meritis Christus ad auxilium excitatur, qui paulo ante propter quorumdam dormiebat offensas. Inter alia si quidem, in quibus de plenitudine gratiae ac misericordiae ubertate,secit nobiscum signum in bonum is qui non vult mortem peccatoris,sed ut conuertatur.& vivat, illustri Regi Angliae inspirauit, ut sufficienter Ecclesiae satis faciat de damnis,de iniurijs irrogatis: sormam enim pacis a nobis cum multa deliberatione prouisam cum magna deuotiolie recepit, et ad eam executioni mandandam legatum a latere nostro petijt destinari. Unde nos Venerabilem Fratrem nostrum ... Episcopum Tusculan. Apostolicae Sedis L

gatum , quasi pacis, 3c salutis Angelum destinamus: virum utique gratum Deo,

620쪽

611 Innocenti j III. Epistol

oc acceptum hominibus, quem inter alios fratres nostros merito suae religionis,& honestatis speciali diligimus caritate. Piocerto credentes, sic eum via regia incessurum, quod non declinauit ad dexteram, vel sinistram: eique de quo plenam fiduciam obtinemus, commisimus vices nostras, ut iuxta verbum propheticum euellat,& destruat,aediscet,& plantet, quae secundum Deum euellenda, de destruenda, necnon aedificanda viderit, & plantanda: plenaria sibi dotestate concessa, ut absque contradictione cuiust ibet, ea quae pertinent adlegationis officium exequatur. Laudem igitur dicite Domino Deo nostro, qui . bona de malis eliciens, secit cum temtatione prouentum, & cum humilitate suscipite prospera, qui cum sortitudine sustinuistis aduersa. praediistumque Legatum tecipiatis benigne,ac honeste tractetis,quia cum nos recipiamur in ipso, in misso notabimus deuotionis affectum, quem geritis admittentem. Ipsius ergo monitis, & mandatis humiliter intendentes, tales vos erga eum exhibere curetis,quod non solum eidem, sed etiam nobis esita possit acceptum. Scien es quod cum ei plenae legationis officium commiserimus, sententias quas rite protulerit in rebelles ratas haberi praecipimus, Ze inuiolabiliter obseruari. Datum Laterant iij. Non. Iulij. Pont. nostri, Anno sextodecimo.

EPISTOLA LXXXI.

EIvsDEM ARGUMENTI.

Cantuarim. Axhiepiscopo S. Romana Ecclesia Card. π Coepiscopis stiis.

I qui non vult mortem peccatoris, sed ut conuertatur,&Viuar, deuotas gratiarum reserimus actiones, quod ipse I. regi Angliae misericol diter in pirauit, ut iamiam pacis a nobiscum multa deliberatione uispi stam, deuote reciperet; sicut per suas nobis

literas intimauit, humiliter postulans ad eam executioni mandandam idoneum a latere ncstio destinati Legatum. Vt autem in missi perso- na mittentis cognoscatis affectum, ecce nos memores verbi vestri, mittimus

quasi Angelum salutis, de pacis, virum Deo gratum, & acceptum hominibus, videlicet Venerabilem Fratrem nostrum ... Tusculan. Episcopum Apostolicae Sedis Legatum . quem inter Fratres nostros merito suae religionis & honestatis speciali u ligimus caritate, procerto credentes quod ipse via regia sic incedet, quod non declinabit ad dexteram,vel sinistram. Cum igitur bonum pacis tam regno, quam sacerdotio, sit maxime necessarium staternitatem vestram rogandam duximus, & monendam per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus ad illud tisicaciter promouendum exhibeatis vos promptos per omnia, dc paratos: nihil ingerentes dissicultatis, aut morae propter quod huiuimodi bonum impediri valear,vel differri. Nos enim ad iustitiam,& libertatem Ecclesiasticam consei uandam prompto semper, & pio animo intendemus: ut qui pugnam exercuere legitimam palmam consequantur optatam. Vos ergo praedi- chi Legati moniti ,& mandatis humili ter intendentes, tales vos erga eum exhibere cutetis, quod ipse ad vessium comodum, & honorem merito debeat aspi rare. Scientes, quod eum ei plenae legationis ossicium commiserimus, sententias quas rite protulerit in rebelles, ratas haberi praecipimus, & inuiolabilitet

obseruari.

SEARCH

MENU NAVIGATION