Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

Liber IV. Regest. XVI. 623

Oddon .atque ab omni persona sine vestro, er Ecclesiae vestrae gravamine, vel expensis Adiecto, hi od si terram illam, quae a Ioanne Oddon. fuerat obligata, eodem anno liberam, & absolutam sine aliquo gravamine vestro nequaquam vobis deliberaret, ipse reditus,quos ex ea deberetis percipere vobis daret. Alioquin ipsos reditus, & expensas de pecunia ipsius R. quae penes vos eidem soluenda remanserat, vobis de suo mandato liceret auctoritate propria retinere. Porro cum praefato termino idem R. quod vobis promiserat, non implesset requisius a vobis, sicut dictus Oeconomus afferebat, recursum habuistis ad B. tuc temporis Senatorem, qui dicto R. & Ioane Leon. ac praefato Oeconomo ad suam prae, sentiam conuocatis,a Petro Malpiiij, & Nicolao Tullij ludicibus Palatinis, quibus specialiter cognitionem eius den causae commisit,&coram quibus a saepedicto R. cosessiones factae fuerui, ante alia consitu tale recepit, ut videlicet vo- . bis liberam, & absolutam concederet potestatem luendi, dc recolligendi terras Ioanni Leoni ,& Ioanni Oddon. seu personis alijs a praedicto R. pignori obligatas , de illis denarijs, qui de mercede locationis fictae ab eodem R. Ecclesiae memoratae remanserant apud illam, & ut liceret vobis de denanis ipsis retinere, atque deducere damna omnia,& expensas Actas, & faciendas eorumdem occa sone terrarum, necnon aestimationem quindecim Rubiorum frumenti, quae a tempore factae locationis de pignore Ioannis Oddonis Percipere debuistis, dc ut ide Senator cogeret Ioanne Leonem, & alios creditores, ut receptis pecunia, &omnibus, quae pro ipsis pignoribus a dicto R. debebantur eisdem, pignora ipsa vobis libere, ac quiete dimitteret: ut vobis nihilominus restituerent praedictorupignorum in strii: nenia. Demum primo P. Mali iiij, O. de Insula, N. Tullij, ioannis Bonifacij, ac Ioane Betti, de secundo eodem O. Andrea de Bulgaminis,& dictis N. Ioannis Bonifacij, id Ioanne Betti, ac tertio P. Stephano Ciceron. dc praedictis O. & N Ioannis Bonifacij, &Ioanne Betti dictum consilium postmodum confirmantibus, quida ex ipsis illud fuerunt plenius prosequuti, adi j cientes videlicet,ut Senator Ioannem Leon. iuxta consuetudinem Senatus cogeret reddere, ac restituere vobis totum illud leni metum terrarum positum in Turricli, in loco, qui dicitur Vallis Logari,quod per Ioannem de Cerracesa quondam socerum suum, & heredes ipsius titulo pignoris detinebat, crii Ioanni de Cer-racciat enimentum ipsum ab eodem R. ςrat obligatum .Et clericos ipsos compelleret eidem Ioanni soluere triginta quinque libras prouenientium veterum. vel denarios Senatus summam aequi uafentes eandem, & usuras duorum denariorum omni niense pro libra, a secundo anno Potificatus felicis memoriae Lucii Papae III. pr decessoris nostri,usque ad die solutionis implendae: pro duabus videlicet partibus quinque partium totius pecuniae mutuatae. Quia cum te ni mentum ad viginti modi a terrae a Romano fuerit obligatum, facta considerationea praedictis O. de Insula, P. Malpit j, N. Tullii, N. Ioannis Bonifacii, de Ioanne Betti, tanta modiatio reperta non sust: propter quod usura pro praedictis duabus partibus debebatur. Et etiam quod tam ipse, quam successores ipsus probi berent dictum Roman. Ze eius heredes, ac omnes alias personassia binissas, yel submittendas ab ipsis nihil repetere contra ipsam Ecclesiam de omnibus denariis, qui pro recolligendis terris praedictis soluti siderant ab eadem, de de retentis ab ea pro expensis, de aestimationibus fructuum, quos de pignore Ioannis

632쪽

624 Innocenti j III. Epistol.

Oddon. a tempore locationis factae percipere debuistis. Unde cum vos tam ratione mandati ab R. saepedicto recepti, & quia ad repignorandum, Ac liberandum possessiones praedictas ab eodem R. vobis cessae fuerant actiones, prout instrumento locationis plenius reperitur; quam etiam per consilia s. apientum faepius confirmata, a quorum ultimo idem R. se non asseruit appellasse, de centum octoginta quinque libris, quae penes vos de supradicta locationis mercede remanserant, centum quinquaginta duas libras creditoribus solueritis stupradictis, sicut in instrumentis publicis continetur; dc decem de octo libras vobis retinueritis , tam pro quisusdam expensis factis de conscientia iudicum praedictorum, prout scriptum eorum indicat euidenter. quam pro damnis, de expensis alijs, quas ex partium eonsessione constitit vos ubijsse, ac quantitatem residuam post computationem ab ipso Card. exactissime factam eidem Card. ad opus saepedicti R. curaueritis assignare, idem oeconomiis ab impetitione praefati R. Eccle- .sam vestram postulauit absolui. Curti igitur sup:r praemissis coram Card. iam- dicto lite contestata legitime, ac praestito calumniae iuramento fuisset a partibus diutius litigatum,& idem auditis earum consessionibus, de inspectis publicis instrumentis, ac consilijs hinc inde exhibitis, necnon rationibus, & allegationibus plenius intellectis, nobisquae super ijs inuenerat fideliter retulisset, nos habito cum Fratribus nostris consilio diligenti, Ecclesiam vestram ab impetitione praedicti Romani sententialiter absoluimus, iustitia exigente, iniuncto vobis, ut vel p:o usuris, quas Ioanni Leonis praefati R. creditoris soluistis, eidem R. latisfactionem congruam impendatis : vel ad repetendas easdem dicto R. contra ipsilio Ioannem Leon. quas habetis, curetis cedere actiones. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae disinitionis infringere, vel ei

ausu temerario contraire. Si quis autem, Ecc. que, ad incursurum. Datum Signiae x. Kal. Septembr. Pont. N. Anno xvj.

EPISTOLA XCVII.

Episcopo, Archidiac. ω' Camori Dauaben.

'IL pcri fili j ... Decanus, & Cantor Naaarocen. Ecclesiae suis nobis literis intimarunt, quod cum olim curam eiusdem Ecclesiae Sidonien. Episcopo duxerimus comittendam, idem Eccle- siam ipsam si umento, animalibus, possessionibus,& rebus alijs spoliare praesumens, & muris obstrui faciens portas eius, eam invsum cellari j,reuerentia diuini cultus posthabita, redigere non expauit, praefati Decan. Catore, alis sque fratribus eiectis penitus ab eadem. Cumque propter haec ec alia nonnulla gravamina nostram audientiam appellassent, ipse appellationi nequaquam defetens eorumdem, quinimo in Apollo licae Sed is iniuriam, de contemptum eos duri is aggravans, & assigens,lantae persecutionis saeuitiam exercuit in eosdem,quod in praefata Ecclesia nisi unus ex pr satis Canonicis non remansit. Ideoque discretioni vestrae per Apost. script. maia d. quatenus, si est ita, praes tum Episcopum, ut ea quae abstulit Ecclesiae memoratae restituat uniuera,

633쪽

per censuia Ecclesiastica appellatione postposita copelleres Ecclesiae saepedictae

Capitulo eligendi sibi persona idonea canonice in pastore tribuatis, auctoritate nostra,libera facultate. Testes aute qui fuerint,&c. he, perhibere. Quod si non omnes, dcc tu frater Episcope. Datum Signiae ix. Kal. Sept. Pont. N. Anno xvj.

EPISTOLA XCVIII

sENTENTI As INTERDICTI EXACTO P R I V s IvRAMENTO, RETRACTARI IvBET.

Episcopo Amyclem. Electo Memicen. ω Priori Parracen.

ENERA EI Lis Frater noster . . . Archiepiscopus Patracen . pro se, ac Venerabilibus fratribus nostris Philippen. Serre n. Thessalonicen. Neu patre n. Thebaia. Athenien . dc Corinthie n. Archiepiscopis,ac suffraganeis eorumdem in nostra proposuit praesentia constitutus, quod cum praefato Thessalonicen. Archiepiscopo, de Sidonie n. de Cardicen. Episcopis nostris dedissemus literis in mandatis, ut nobilem virum G. de Villa arduini Achaiae Principem aliosque Abbatiarum, EccL siarum, Papatuum, decimarum, de possessionum ad eorum Ecclesias pertinentium illicitos detentores, per censuram Ecclesiasticam ad restitutionem compellerent eorumdem ;diai Princeps, de alii citati legitime ab eisdem in eorum noluerunt praesentia comparere, propter quod iudicea ipsi excommunicationis in eos, ic in terram eorum interdicti sententias protulerunt,quas idem A

ehiepiscopus Apostolico petiit munimine roborari, ad ij ciens nihilominus conuerendo, quod per d:ctu Pi incipem, de homines suos sede propria, G: Castro,&imossario Patracen. possessionibus de fructibus eam,& rebus alijscotra iustitia fuerat spoliatus, de quod tam idem Princeps, quam Nobilis viro. de Roca D minus Athenarum iura Ecclesiarum suarum grauiter perturbantes, ea quae donantur , venduntur, vel legantur eisdem ab ipsis possideri pacificc non permi tunt. Exaduerso autem dilecti fili j IV. Decanus Mothonen. Magister I. de Bombonio, dc IV. de Bitis nutes procuratores Principis 5 Nobiliu praedictorum, ac omnium Latinorum sub illorum dominio consistentium, respondentes con fessisuerunt, iudices quideria ante dictas sententias protulisse, sed asseruerunt, quod ante tempus, infra quod earum fuit suspensus effectus, cum fuerint sub conditione prolatae,ab eis ex legitimis causis extitit appellatum. Videlicet quia iudices ipsi dicto Principi,& parti suae suspecti merito videbantur, cum eandem haberent penitus quaestionem; & quia nostrarii copiam literarum nequiuerint

ullatenus obtinere, licet eas cum instantia postularent,nec in ca um transcripto,

quod solum fuit eis exhibitu, de copositione, quae super praemissis inter ipsos, dc pr fatu Archiepiscopii intercesserat, aliqua metio babebaturiunde procuratores ipsi humiliter postula unt, vi cu propter causas praedictas merit ι suerit appellatum, sententias irsas decerneremus irritas, de inanes. Ad ea vero, quae praefatus

Archiepiscopus super propria spolia tione proposuit, responderunt quod ipsum nequaqua spoliatu credebant, sed si de ipsus spoliatione constaret quod ei debita fieret restitutio, promiserunt. Cumque ipse Archiepiscopus fateretur contra iamdictas suisse sententias prouocatum, sed prouocationem ip am negaret cac

634쪽

616 Innocenti j III. Epistol.

causis propositis factam esse: ac procuratores p taedicti per duos ex ipsis, & A chidiac. Argolicen. qui procurator non erat, se id in praesentia nostra dicerent probaturos, & propter hoc etiam parati essent obligare omnia bona sua. Nollicet per hoc ad decisione negotij legitime procedere non possemus, cum ijdem in una eademque causa, de iure non possent esse procuratores, dc testes: ad cautelam tamen ipsorum iuramentis receptis,de fratrum nostiorum consilio si e duaximus prouidendum, ut videlicet dicti Nobiles corporaliter exhibeatit iura mentum,quod parebul praecise mandatis, quae ipsis per literas, aut Legatum, vel delegatum nostrum super hoc duximus facienda, & tunc relaxatae denunt en ursententiae supradictae: cognitione negoti j prinsipalis, dc aliorum quae idem Ac-ehiepiscopus proposuit coram nobis, Legato quem ad partes illas de latere nostro destinare proponimus reseruata. Ideoque discretioni vestrae per Apost. script. maia d. quatenus recepto a praefatis Nobilibus secundum formam expressam superius iuramento, sententias ipsas denuntietis auctoritate Apostolica relaxatas, id si praescriptae appellationis causae coram ipso suerint probatae Legato, nihil eis occasione dictarum sententiarum iniungatur, sub debito praestiti iuramenti. Quod si non omnes, dec duo vestrum, d c. Vos denique fiater Epita cope, dc fili electe super vobis ipsis, &c. Datum Siginae vij. Kal. S. ptembr.

Ponti N. Anno xvj.

Vs Tis petentium desii deiijs dignum, &c. τμue, assensit. Dissinitivam sententiam quam pro vobis maior Decanus Colonien de contudices eius contra Nobilem virum Arnold. de Mulierisv uage super allodio in Casse te rationabiliter promulgasunt, sicut est iusta,nec legitima prouocatione fas petisti,auctoritate Apostolica confirmamus, de piae entis scripti patroci bio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere. vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem, d c. vive, incursurum. Datum Signiae ix. Kal. Scptembr. Pont. N. Anno xvj.

MEMORATA s PossEssi ONEs AUCTORITATE APos To Lic ACONFIRMAT.

Vbati, S' Conuenthi de Alba, Ciserri n. d.

OLET annuere Sedes Apostolica, dcc.' sque, assensu. Possessiones

bati, de Schiuentiari, de Brechelm, de Ter lingen, de Bem, esuuii re, de Diethentius en,de Delen brvunnen, ic de Mosel, rvunne,ac alia bona vestra, sicut ea omnia iuste, ac pacisce possidetis,vobis,dc pervos, sonasterio

635쪽

Liber N. Regest. XVI. 61

vestro auctoritate Apostolica confirmamus,& praesentis scripti patrociuio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temeratio contraire. Si quis autem, occ. usque incursurum. Datum Signiae ix. Kal. Septembr. Ponti N. Anno xvj. '

Praposito

tibi curam, oc admini lirationem mus comittendam, mandantes ut prouentus eius recipiens, opus nostrum reservares eosdem, miramur quod nihil nobis p r lloc rescribere curauisti. Quocirca per Apost. tibi scripta prae Cipi Ho mand Quatenus quidquid super hoc feceris, nobis quantocius scribere non omittas,& loci praedicti curam,&administrationem ha

sticam appellatione remota compescens. Datum signiae vii. Kal. septembr. Ponti N. Anno xvj. -

Nobili mira Marchioni Men.

NTER alias rationes ea consideratione potissimum clarae ni muriae ... Patri tuo Anconitan. Marchia in seudum duximus con cedendam, quia promiserat nobis, quod eam valida manu ingrediens, ipsam ad Ecclesiae Romanae dominium reuocaret. Sperantes autem te in eodem negotio processurum, sicut tuis nobis liateris intimasti, super hoe literas tibi transmisimus, quales vidimus expegire Verum cumin hoc nodum processeris, & de leui maxime temporibus istis Mamchiam iptam ad dominia nostrum reuocare possimus, Nobilitati tuae per Apost. scrip. mand . quatenus in negotio ipso procedas. Alioquin ne diutius Ecclesa spoliata remaneat, nos procedemus in ipso, sicut videbimus expedire. Datum Signis v. Kal. Septembris, Pont. N. Anno xvj.

, EPISTOLA CII I.

UT APos TOLICO PRAECEPTO sATIs FACERE SATAGANT.

Archiepiscopo, Ita iam, oe Con in Peneuento. IcΕT Nobilis vir Thomasius de Aquino cum socijs seis demandato nostro captus non fuerit, volentes tamen indemnitati vestrae paterna solicitudine praecauere, saepe vobis super hoc scripta nostia direximus,qualia pro tempore nouimus expedire. Ipse vero, etsi quoddam modicum castrum germani nostri,quod dicitur Broccus, iniuste detineat contra regiam iussionem; unde gratum nobis

636쪽

618 Innocentij III. Epistoli

existeret, si per vos ad illud reddendum posset induci, ut non vestrum solum modo conrodum, sed etiam nostru procuraretis honorem, liberationem tamen ipsitus, qui propter hanc causam captus non fuit, nolumus impedire: sed vobis utique credimus prolaturum, si nobis curaueritis in hac parte deserre, ut nox propensus ad vestrum inducatis profectum, etiam si conditionem ipsius oporteret vos propter hoc in aliquo facere meliorem, cum per diuinae miserationis auxilium potentes simus vobis in maioribus respondere. Vos ergo intellecto beneplacito nostro, tanquam viri prouidi, & fideles agatis, quod utile fuerit, ochonestum, necessariam adhibentes cautelam, ne circumueniri possiis, quia quantum vobis valeat compositio inter vos, & illum tractata sine nostro fauore prodesse, vestra sicut credimus, discretio non ignorat. Datum Signiae iij. Kal

Septembr. Pont. N. Anno xvj.

EPISTOLA CIV.

IAustri Constantinopolitan. Imperatori.

P s E summus angularis lapis Iesus Christus, in quo omnis aediscatio constructa crescit in templum sani tum in Domino, Ecclesiae fundamentum, desuri dator existens, inter cetera quibus silutaria prouidit remedia populo Christiano ad consolidadani fidei unitatem, ut & unus pavor esset,lc unum ovile, Sedem Apostolicam tot lux Christianitatis caput instituit, & magistram. A qua sicut unguentu in capite, quod descendit in barbam Aaron, dc ad oram etia vestimenti, panis intellectus, & vitae ad alias procedat Ecclesias, cum doctrina fidei,& aqua sapientiae salutaris. Sane pastor ipsus, & rector, cum ab eo plus Dominus exigat, cui plura committit, ut in talento sibi credito negotietur utiliter, portat onera grauia cum plenitudine potestatis. Sic in uno loco personaliter residens, quod propter euentus plures, de varios in spiritu per plura dissunditur, & trahitur ad remota, quantoque magis potestas extenditur, tanto maiori solicitudine occupatur. Verum ne inter curas continuas,& praegrandes pro defectia impersectionis humanae deficeret, si solus consumendus inani labore ad suam solitacitudinent omnia reuocaret: attendens quod messimultae operarius unus non

susscit,inultos sibi operarios,&coadiutores adiungit, ac per eos exequitur,quod per se non potest personaliter adimplere. Porro expedit ut cum statribus onera partiatur, sic vices suas alii committendo, ut intelligatur ipsemet faceret, quod per alios fieti decernit; illius instructus exemplo, qui discipulos suos in uniuersum mundum ad praedicandunt direxit. Cum igitur non solum neces litas E clesiae, sed etiam utilitas Constantinopolitani imperi j postularit, illuc a latere nostro destinati Legatum ; nos ad exaltationem, dc commodum Ecesesiae rariter, de Imperi j, necnon personae tuae specialiter intendentes, ut inmissi persona, mittentis notetur assectus, illum ad partes ipsas duximus destinandum, quem inter fratres nostros speciali diligimus caritate. Videlicet Venerabilem fratrem nostrum Pelagium Episcopum Albanen. virum literatum, prouidum, & honestum , nobis, & fratribus nostris carum admodum, ta acceptum. Ipsum igitur

637쪽

Liber IV. R est. XVI. 629

magnum Ecclasiae Dei membrum,immo personam nostram in ipso beniene recipias, ochonesta pertracto: cui nox vice; nostras commisimus, ut euellenda, de destruenda, necnon aediscanda cognouerit, & plantanda. Ipsius itaque salubribus monitis, & consilijs reuerenterintendas , de cuius circun spe-

mam dirigente Domino gressus eius sic via regia curabit incedere, quod non

In eundemsere modum Nuilibus visis comitibus, Barentia in uniuersis christi fidelibusso constantinopolito. Imperiis constitutis, verbis G uenter mutam.

EPISTOLA CV.

simum Archi scopis, re Episeopis, Prioribus, oe Hus

P exuper Constantinopolitan. Imperium constitutis. 3

Nco usuri Lis Domini tunica uni cessit in sortem, ut in. i ' p iv ecclesiare Metur unitas illibata. Ad conseruandum au- em in ea mysteriu unitatis, unum eidem, beatum Petrum, vi , delicet Dominus caput instituit, & Magistrum, cui oues Chri u, monte Domino ν Pasce oves meas, sunt sine distinctiori commissae. alienis ab ovili Dominico reputatis, qui Petrum in suis succetaribus

vertens, te Petri magisterio se subducens exivit ovile Dominicum,post prerem sodalium evagando, & sic quae primo fanis assiuebat doctrinis, Cens masti-2 ...' xx pQ ς -τ p op pr tompus, errorum postmode in circumsu a calione ue luminum, a quo est omne datum optimum, di omne donum perfectum Petri magisterium,unitarent, de de tonem tionem ipsius opem, & operam impendere nitimur efficacem. Et iri tantia illam spectatuis aciem nostrae prouisonis extendere volumus, quant ό nlds reformationis ossicio indigere dignoscitur post errorem. Vnde quod in ab entia possumus per nos ipsos, & quod praesentialiter non valemus.alterius Σ' sentia exequentes, Venerabilem Fratrem nostrum P. Albanen. Episcopuli virum literatum, prouidum,& bonestum, quem inter Fratres nostros sp ali dili-

1:stinamus, procerio credentes sceum via regii incessur , quὀd non declive nistram , eique de quo plenam fiduciam obtinemus,

638쪽

dictio cuiuslibci. quae per ident ad legati 'ni Oiscium exeqtiatur. . Ipsum ergo Ledatum iecipi tis bunigne, ac lio cilc tracte is , quia cum ino recipia in injubo bimus deuotionis assecini m. quom geritis ad mittentem: do ipsius monilix, ac mandatis humiliter intende He , quae miς vos duxeri

rit statuenda, tauquam deuotionis si ij studeatis reue em er admittere sitque seruare: ac tales vos erga num .exbi sς curetis, quod non Muni eidem,

Dd etiam nobis esse possit acceptum. Scientes quodi cum et pleoc legationis ossici iris commistrinius sententia , quas rit protuleii in rebelles, ratas haberi p:aecipimus, & inuiolabiliter obseruari. Datum Signiae iij. K . Septembri

c. Principi Achaia

IcgT olim Ecelesia Graeca elongaverit se ab uberibus matris suae,a capite niembrum, & pars aluo toto diuertensi quia tamen per illius misericordiam , qui venit drachma quaesus e Perditam, errantem ovem in descito mundi byius propitis hi meris reportauit ad caulam, ad dociorionem sani hae Ronmaria: Ecclesiis, quae insti tuente Domino mater est omnium, de magistra i iubri

terest reducta. Sedes Apostolica maternos affectos non exuens ad reto nationem ipsius tanto plui impenderς nititur Opem, te operam ess cacem,quanto plus resormationis ossicio indiget post errorem. Sanc cum viditas non solum spiritualis, sed etiam temporalis exigeret, Legatam a late e nostro in Graeciacti destinari, nos illum ad partes illas duximus destinandum, quem intersa tres nostros speciali diligimus caritate: videlicet Venerabilem Fratrem nollium Pelagium Episcopii in Albanen. virum literatum, prouidum di bonesti imo i , α fratribus nostris carum admodum, δρ acceptum. Ipsona igitur magnum s.cclesiae Dei membrum , im no personam nostram in ip in benigne iccipias, talione- sic pertractes, cui nos vices nostras commisimus. t iuxta verbam propheticum euellat, de destruat, aedificet, d plantet, quae secund um Deum euellenda, & destrucrida, necnon aedificanda cognouerit,dc plantanda. Ipsius itaque salubribu, monitis, & mandaris reuerenter intendas, de cuius circumspectione prouida, di prouidentia circumspecta plenam fiduciam obtinemus, quoniam dirigente Domino gressius eius sic via regia curabit lucedere, quod non declinabit ad dexteram , vel sinistram. . Datum signiae ij. Kalend. Semptembria, Pontis c. nostii

In miacm modum scriptum es Principibus, comitibus, Baronibus.

639쪽

EPISTOLA CVII.

Iusti TIAM PROMITTIT ET CONSTANTIAM PERI VADE T.

H. Langrauis Thorem .

L L A te obtentu tuae deuotionis , & fidei, quas in arduis sumus rebus experti, caritatis synceritate diligimus, ut non solum pio tuis, verum etiam pro aliorum negotj preces tuas parati simus, quantum cum Deo, & honestate possumus, exaudire; cum diligenter ad tuum aspiremus commodum, & honorem.Sanc quoda ... Bambergen Episcopo prolici lis deuotione pertuli illa diceris gratiamina , & iacturas, eo nobis amplius est molestum, quo teruiendo Ecclesiae a viro Ecclesiastaeo non gravamen led praemium nosceris meruisse. Cum ergo a Venerabili fratre nostro ... Maguntin. Archiepiscopo Apostolicae Sedis Legato, qui super absolutione ipsius Episcopi receperat scripta nostra, duxeris a ppelladum, di eodem appellationi tuae humiliter deserente negotium ad nostrum sit dei tum examen, iustitiam tuam tibi auctore Deo, diligenter cutabimus conseruare. Tu ergo termino tibi, & Episcopo ipsi a praefato Archiepiscopo piaei gendo, talem ad nostram praesentiam dirigas responsalem, qui causam tuam agat fideliter, p udcter. De cetero Nobilitavem tuam monemus, que hortamur, qu . tenus in nostra,& Apostolicae Sed is deuotione fit mus, A flabilis perseuei es, ut negotio . quod magnanimiter inchoatu es dc maxima iam ex palle promo- tum , feliciter consummato, de toleratis labotibus manipulos repotiare valeas expectatos. Datum signiae iij Non. Septembr. roni. N. Anno xvj.

EPISTOLA C VIII.

C. Decan. Spiren. Von iuxta verbum Apostoli non videris altum sapere, sed timere, ac tuum cum Propheta cognoscere imper se tam , dc tamen consiliis. illo,qui dans a Macriter omnibus, d non improperans , balbutientium linguas facit elle di ei tas, iniunctum tibi exhortationis officium dc suscepisti humiliter, & solicite nitetis adimplere, tuam nobis commendat prudentiam,&quo a si, laudabiliter in ipso negotio processariis, fiduciam tribuit pleniorem. Tuis ergo consultationibus benignius intellecti de ijs qui suscepto Crucis signaculo proposuetunt contra haereticos in Prouinciam proficisci, nec dum suum fuerunt ex cuti propositum. Respondemus, ut tales ad assumendum itineris Hierosolymitan. laborem sedulo inducantur, cum illum maioris meriti esse conflet. Ad quod si sorsan induci nequiuerint, votum p osequi compellantur emissum. De illis vero, qui uxoribus reclamantibus volunt suscipere signum Crucis, de quibus dubitas, an propter hoc eo ludi beati' opositu inpediri, sic duximus respondendum; quod cum rex coelistis maior sit rege terreno, de constet quod vocatos ad terrent i egis exercitum uxo. um non impedit contradictio ; liquet quod ad summi Regis

640쪽

632 Innocenti j III. Epistol.

exercitum inuitatos, &ad illum proficisci volentes praedicta non debet occasio impedire; cum per hoc matrimoniale vinculii non soluatur sed subtrahatur ad tempus cohabitatio coniugalis, quod in multis alijs casibus fieri frequenter oportet. Quid autem agendum sit de mulieribus, ta personis alijs, quae Crucis signaculum susceperunt, di ad prosequendum votum non sunt idoneae, vel potentes,ex generalibus literis coni j citur manifeste, in quibus continetur expressum, ut regularibus personis exceptis, suscipiant quicumque voluerint signum Crucis, ita quod cum urgens necessitas, aut utilitas euidens postularit, votum ipsum de mandato possit Apostolico commutari, aut redimi, vel differri. Quia vero ... Collegam tuum ab hac luce Dominus euocauit, Abbatem de Scon uia eidem iuxta petitionem tuam duximus subrogandum: & ut fructuosior valeat existere labor vester, tam tibi,quam Abbati praedicto concedimus, ut incendia-rijs, dc ijs qui manus temerarias in Clericos, aut alias personas Ecclesiasticas inijecerunt, volentibus suscipere si aumCrucis, satisfactione passis iniuriam exhibita, competenti auctoritate nostra libere absolutionis beneficium impendatis. Nisi forsan aliquorum excessus adeo graues existerent, & enormes, quod merito essent ad Sedem Apostolicam transmittendi. Datum signiae y. Idus

Septembr. Pont. N. Anno XVj.

Decan. 2' Capitulo Spirem Us Tis tetentium desiderijs,&c. sui, compleres Accepimus

sane, quod Spiren. Ecclesia duo possidebat Monasteria in Thuringia,quotu Abbatissis Spiren. Episcopus resalia porrigebat: MImperium Abbatiam de Vulethen butch ad 1e in temporalibus pertinentem in Spiren. Dicec. obtinebat, de quibus inter i plum Imperium, dc prcfatam Spiren. Ecclesiam comutatio facta proponitur de com- . muni, & libera voluntate, quam charissimus in Christo filius noster F. Siciliae Rex Illustris in Romanum Imperatorem electus obnixe petijt auctoritate Apostolica confirmari. Eius igitur precibus inclinati commutationem ipsam, sicut sine prauitate provide facta est, & ab utraque parte sponte recepta, de in ipsarii Abbatiarum dispendium non redundat, auctoritate Apostolica confirmamus, di praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis instingere, vel ei ausu temerario Contraire.siquis sutem, &c. que, incursurum. Datum signiae vij. Idus Sept.

Pont. N. Anno xvj.

SEARCH

MENU NAVIGATION