Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

Liber IV. Regest XVI

EPISTOLA CX.

G. sancti Theodori Diaci Card. post. Sed. Leg.

RAVE gerimus de indignum , quod cum iam multotiens mamdauerimus perte Panormitan. Ecclesiae in pastorem de persona idonea prouideri; sicut accepimus mandatum nostrum nondum extitit effectui mancipatum a Nolentes igitur eiusdem Ecclesiae prouisonem ulterius prorogati, si sorte nondum est illi de pavstore prouisum, Venerabilem fratrem nostrum ... Baren. Archiepiscopum virum , sicut experimento cognouimus, prouidum,& honestum,ac nobis, & k rissimo in Christo filio nostro F. Illustri Regi Siciliae in Romanorum Imperato rem electo deuotum pariter, & fidelem, eidem Ecclesiae concedimus in pasto- florem. Capitulo eiusdem Ecclesiae nostris dantes literis in praeceptis, ut eidem tanquam pastori suo intendant humiliter, de deuote. Ideoque discretioni tuae per Apost. scrip p aecipiendo maniu quatenus praeceptum nostrum, sublato cuiustibet contradictionis, e appellationis obstaculo, facias effectui mancipari Contradictores, siqu: fuerint, vel rebelles per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Datum Signiae iv. Idus Septembr. Pont. N.

Anno xvj.

Scriptum est super hoc Capitulo Panormito

GAATu LATUR DILIGENTEM IN CRvCIs NEGO IO PERAM, ET MULTA EIvs FIDEI COMMITTIT. .

Episcopo Ratis nen. .

A v o E M v s in Domino, & in virtutis eius potentia gloriamur, quod in commisso tibi negotio Crucis Christi te laudabiliter di-

ceris exerces ac bene diuina cooperante gratia proficere in eodem. Caritatem tuam monentes attentius ichortantes, quar

nus supernae retributionis intuitu illud, calcatis pro Christi nomine cunctis dissicultatibus taliter, exequaris, ut cum illis , qui euntes ibant, defiebant mittentes semina sua, exultation s manipulos valeas reportare. .Quia vero propter diei malitiam euectionum numero, quem tibi taxauimus contentus esse non potes,ut pote qui cum eo longe a ciuitate tua per duo miliaria, scuttuis nobis insinuisti literis,procedere non auderes hos remedium, quod contra impedimentum huiusmodi tua prouidit discretio, approbantes, staternitati tuae per Apost. scrip t. mandamus, quatenus Vbi personaliter negotium exequi nequiueris memoratum, auctoritate nostra, prout ipse cogitasti, committas viris honestis,& prouidis vices tuas. Et quoniam de tuae circumspectionis modestiasduciam gerimus pleniorem, taxandi, tam tibi, quam illis euectionum numerum quem secundum locoru,t: temporum qualitatem videtis expedire,liberam

642쪽

. 634 Innocentij III. Epistol.

tibi concedimus facultatem, moderamine, quod ipse prouidisti, circa eos quiministrabunt procurationes, cum res ita videbitur postulare, seruato: ut videlicet duarum, vel trium, autetiam plurium parochiarum populis in unum ad audiendum verbum Domini conuocatis, eorum Praelati simul ubi singuli non sus secerint, expensas baiulis vel bi Dei exhibeant moderatas. Concedimus etiam, ut incendiarijs,dc ijs qui manus temerarias in clericos, aut alias pei sonas Ecclesiasticas injecerunt, volentibus suscipere signum Crucis, satisfactione iniuria-Tum exhibita competenti, auctoritate nostra munus absolutionis impendas: nisi forsan aliquorum excessus adeo graues existerent, & enormes, quod merito essent ad Sedem Apostolicam transinittendi. Ad haec omnes, qui te circa huiusmodi negotium occupato, possessiones, aut alia Ecclesiae tuae bona temere praesumpserint inuadere,vel turbare, in quacumque fuerint Dioecesi constituti, tibi liceat appellatione remota per districtionem Ecclesiasticam coercere. Taliter ergo in omnibus exhibere te studeas prudentem, solicitum, &modestum quoil per hoc crescas, & nomine apud homines, & metito apud Deum, nosque fraternitatem tuam magis, ac magis Apostolio prosequamur gratia, &fauore. Datum Signiae iv. Idus Septembr. Pont. N. Anno xvj.

EPISTOLA CXII.

Albanen. Episcopo Arist. Sed. Leg.

VM causam super postulatione de Venerabili fratre nostro .. Heraclien. Archiepiscopo, & electionς de dilecto filio . . . Plebana sancti Pauli de Venetijs in Constantinopolitan. Ecclesia celebratis, dilecto filio Magistro Maximo Notario nostro duxerimus

committendam; & idem proficiscens usque Venetias in negotio pro parte processerit: quia tamen per Venetias Constantinoipl. transitum habere non potuit, causam ipsam tuae fraternitati, de qua plene confidimus, duximus eommittendam, per Apostolica tibi scripta mandantes, quatenus in eadem secundum formam comprehensam in literis directis ad eundem Magistrum, appellatione remota proeedas. Tu denique frater Episcope super te pso, 6cet. Datum Signiae xiv. Kal. Octobr. Pont. N. Anno xvj-

EPISTOLA CXIII.

Priori, σ Conventui mal talem

U M dudum ad χorrectionem, & reformationem Monasteiij de Vangaditia laborantes proficere non possemus; nec huiusmodi Babylon quam studio multo curauimus, ad sanitatem ullatenus per-u eniret; quin imo eius computruissent adeo cicatrices, ut earum foetor etiam la icos ad nauseam prouocaret: demum attendentes ferro debere vularieraresecar i, quae sementorum non sentiunt medicinam, Venerabili fratri nocstm N. Regin. Episcopo, tunc electo, &dilectis filijs . . . Priori sancti Georgifi

643쪽

o V. Subdiac. nostro Canonico Veronen. dedimur ' mandatis, ut tam E. quondam eiusdem loci Abbatem, qui a regimine i prius nostra suerat auctoritate amotus, quam etiam Monachos uniuersos per alia Monasteria collocantes, virum aliquem religiosum, bonae opinionis, de vitae, solicitum in spiritualibus,& in temporalibus circumspectum, Monasterio praelicerent antedicto ; qui sc- cum viris prudentibus, de religiosis assumptis Monasterium ipsum spiritualiter, dc temporaliter reformaret. Qui mandatum Apostolicum fideliter exequei tes, dilectam filium S. domus vestrae de Veron. Priorem, virum utique prouidum, & honestum ipsi Monasterio praefecerunt: iniungentes eidem . ut ad minus duodecim viris idoneis de Ordine vestro assumptis, ad eiusdem reformationem intenderet solicite, ac prudenter: nobis nihilominus per suas literas quod fecerant intimantes, ut eorum processus per approbationem nostram flairilitatem debitam sortiretur. Volentes igitur sic eiusdem Monasteri j reformationi, ac statui prouidere, quod ex hoe iuri Apostolicae Sedis, ad quam nullo medio pertinet, minime derogetur, de Fratrum nostrorum consillio, ipsum Priorem concedentes dicto Monasterio in Abbatem, liberam eiusdem Monaster ij co rectionem, & plenam tibi, fili Prior, & successoribus tuis duximus committendam. Ita tamen, quod qui pro tempore fuerit electus ibidem, Romano Pontisci p:aesentetur,abeo confirmationis, & benedictionis gratiam recepturus: ad cuius amotionem, si quando propter excessus suos suetita mouendiis, inconsulto Romano Pontifice nullatenus procedatur. Datum Signiae vij Kal. Octobr.

Pont. N. Anno xvj.

Infundem fremorumscriptum est Regin. Episcopo ... Prior sancti Georgij, in V. Sub-

diaci nostro canonico Veronem. verbis competenter mutatis, citue, nullatenus procedatur.

Ideoque discretioni vestrae per Apost. script. mand . quatenus Monachos, qui adhuc in praefato Monasterio commorantur, in alijs Monasteriis recipi facientes, incorporalem possessionem ipsius, praedictum inducatis Abbatem , &ad resormationem eiusdem oportunum impendentes sibi consilium, & Duorcm, faciatis ei de ipsius Monasterij iustiti js ab eius fidelibus, & subditis plenarie resia ponderi. Contradictores, siqui suerint, vel rebelles percensuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quod si non omnes, &c. Tu frater Episcope, &e. Tu denique frater Episcope super teipso, &c. Datum ut supra

EPISTOLA CXIV.

Vbi tuum in multis offenderis Redemptorem, & traditam tibi potestatem ab ipso multotiens contra eum pr sumpseris exercere , deberes saltem in vitae vespera constitutus, tuae delicta corrigere iuuentutis, Ad Domini faciem in consessione oris, &sati,nctione operis taliter praeuenire, ut in tremendi necessitate iudicii

ab ipso, qui reddet singulis secundum opera sua, posses indulgentiae gratiam expectare. Tu vero,quod dolentes reserimus,nec dum i via mala cohibes pedes

644쪽

636 Innocenti j III. Epistol.

tuos; sed quasi propriae lutis curam, ac diuini nominis timorem abieccris, &amorem, contempta Dei patientia, quae quantum in ipsa est,ad penitentiam te adduci confusionem tibi thesaurizas, & iram, religiosos viros, quorum rati cinium tibi deberes beneficiis, & obsequi js comparare, ut apud Dominum allegarent precibus causam tuam , in tuae famae, ac salutis dispendium a siligendo. Ecce enim, sicut multorum relatione didicimus, Fratres Camaldulen . qui iecili vanitatibus abdicatis, mortificarunt cum viiijs, dc concupiscent ijs membra sua crucifigentes sibi mundum cum Apostolo, dc se mundo, nultipliciter opprimens,&assii gens, nuper fecisti iuxta ipsorum eremum quandam viam, per quam non solum armatos,led etiam histriones cum mulierculis ire facis, cum accessus terminorum suorum mulieribus ab antiquo fuerit intet lictus. Nuper quoque quosdam boues ipsorum eisdem secilli violenter auferri, nec eos, donec a quibusdam Couersis eorum quandam quantitatem bladi recepisti pro illis,reddere voluisti. Ijs & alijs modis eorum quietem per te,ac tuos adeo inquietans,ut nisi aliter prouideatur eisdem, sui ordinis instituta nequeant obseruare. Volentes igitur,&eorum tranquillitati, de tuae saluti pariter prouidere, Nob litatem tuam monemus, rogamus, & exhortamur in Domino, in remissionem tibi peccambrium iniungentes,quatenus breuitatem considerans vitae tuae, quae cum iam senilem perueneris ad aetatem , omne autem, quod antiquatur, & senescit piope interitum esse constet, proculdubio longa esse non potest, recogites in amari tudine annos tuos; & attendens quod ex uniuersis, quae habere videris, sola tua opera te sequentur, quae si bona fuerint ad aeterna gaudia te perducent; si velo mala perpetuam te pertrahent ad gehennam, tui tandem incipias misereri,& satisfacere studens Domino de commissis, ab Ecclesiasticorum virorum, &specialiter dictorum Camat dialen. molestatione decetero conquiescas. Ne forte praeoccupatus subito die mortis, penitentiae spatium quaeras, nec valeas inuenire. Alioquin cum pater filium, quem diligit corrigat, & calliget, nos specialiter ob salutem tuam, quam solicitudine paterna aetamur, V eitas ut usseati ibus nostris Archiepiscopo Pisan. . . . Episcopo Florentin de dilecto filio Electo Aretin. nostris damus literis in mandatis, ut tam super praedicta via, quam alijste ab eorumdem Camat dies . vexatione cessire per censuram Ecclesiasticam, appellatione remota, praeuia ratione compellant. Datum signiae xij. Kal. Octob. Pont. N. Anno xvj. Illis scriptum 6ὶ super hoc verbis competenter mutaris.

EPISTOLA CXV.

Episcopo, π Capitulo Carolam.

VM a nobis petitur, quod iustum est, et iur, perducatur essectum Sane oblata nobis ex parte vestra petivio continebat, quod cum causam, quae inter vos ex parte una, & Fratres domus Hie osolymitan. Hospitalis de Philalea ex altera, super Castro Cardicen. casilibus, crebus alijs vertebatur, Venerabilibus siatribus nostiis ... Thessalonicen. de

Philippen

645쪽

Liber V. Regest. XVI. 637

Philippen. Archiepiscopis,&Fpiscopo Sidonie n. duxerimus committendam: tandem mediante praefato Archiepiscopo Philippen. cui vicem suam supradicti

contudices sui, qui negotio inter esse non poterant, commiserunt, inter vos, de praedictos Hospitalarios utrimque praestito iuramento amicabilis compositio interuenit, quam vos, & pars altera per proprias literas postulastis Apostolico munimine roborari. Ea propter vestris iustis postulationibus giato concurrentes assensu , compositionem ipsam, sicut sine prauitate provide ficta est, de ab Utraque parte sponte recepta, &iuramento firmata, ut in literis inde consectis supradicti Archiepiscopi Philippen. sigillo munitis, quarum tenorem deve ibo ad verbum praesentibus iussimus literis annotari plenius continetur, auctoritate Apostolica confirmamus, &praesentis scripti patrocinio communimus. Tenor autem literarum ipsarum talis existit. Guillelmus Dei gratia Philippen. Archiepiscopus Universis Christi fidelibus ad quos praesens scriptu aduenerit , salutem in vero salutari. Cum causam inter Venerabilem Fi attem nostrum B. Cardiceri Episcopum . de Fratres Hospitalis sancti Ic annis Hierosoly mitan. vertet em nobis,& Venerabilibus Fratribus nostris Archiepiscopo Thessalonicen. & Sidonien. Episcopo, Papa commisisset & cum ipsi tum valetudine corporis, tum negotiorum frequentia impediti, ad haec exequenda personaliter venire nen possent, ns is mandarunt, ut dictam causam effectui mandaremus. Quod cum facturi Armiro venis Iemus, de communi assensu M voluntate

utraque pars nostro sicut iudicis delegati se dedit mandato, ut quidquid superconi uersia inter ipsos habita statuet emus, ratum haberent, ta firmum. Recepta igitur ab utraque parte iuratoria cautione nostro stire mandato, auditique simul, & diligentius veritate discussa, tam per idoneos, & legitimos testes in praesentia vestra iuratos, quam etiam per priuilegium Constamini quondam cognati Alexij Imperatoris concessum Ecclesiae Cardicen. perpendimus casialia, de quibus quae lito erat ad eandem Ecclesiam pertinere; pro quo in Dd mu , Ut Ecclesia Cardicen. teneat, habeat, dc proprietario iure possideat casalia septo cum suis pertinentij ,scilicet Tolias hi, Iaiadinam i,Toalopocori,Olongo,,lc

napiza,lconrobi, Stenes, duoque molendina integra,& tria inaedificata in loco, qui dicitur suppe tota cum fructibus exinde duobus annis perceptis. Superducentis marchis argenti, olim in compto misso statutis, & nomine poenae spl- uendis, necnon oc expensis facti , cum dictus Episcopus Romam accessit, quas Dominus Papa mandauerat nobis, ut dicto Episcopo solui faceremus taliter dimximus statuendum. Episcopus enim antefatus,& Ecclesia Cardicen. perci piant, teneant,& habeant prouentussori Armiron. per sex annos. Ita tamen, quod si

dicti Fratres Episcopo, & Ecclesiae per quemlibet annum soluerint quatuoi libras yperperorum, dum idem Episcopus debet tenere prouentus , sic quod si mul, dc una vice soluant, pro residuis annis percipiant fructus fori praefati. Frumentum vero vinum, y perperi, de quidquid de bonis Ecclesiae dictae, praesenti,& praeterito anno saepedicti Fratres perceperunt, iubemus praefato Episcopo reddi; sic tamen ut impraesentiarum restituant quinque vegetes vini, quari mpartem triginta septem modiorum frumenti, & dimidi j; centum quinquaginta tres modiorum hordei, Cicerum quatuordecim, Nucum quatuor hinc ad Martium, tres alias residuas partes per totum mensem Augusti ad magnum modium

646쪽

638 Innocentis III. Epistol.

mensuratas exsoluant. Quia vero constitit nobis, quod Hospitalati j babebant septem homines Ecclesiae Cardicen. scilicet Papam Leonem, Ioannem Fot, Laui otii iam de filium eius, Parasque, Pisanum, Erinium, Nileisorum, iubemus itulos a dictis Fratribus Episcopo restitui. Praeterea omnes Abbatias, 5c Papates intenimento Hospitalis constitutas,ic existentes,dum tamen sint insta fines Epis.copatus Cardicen. praecipimus reddi. Praesertim enim quandam Abbatiam in

Armiro quae Valestinum dicitur, quam Dominus Papa eidem Episcopo duxit concedendam,mandamus Episcopum praefatum liabere, id quidquidDominus Papa ipsi adiudicauit Episcopo, vel eoncessit, eidem duximus auctoritate qua

fungimur confirmandum. Literas Domini Papae nobis, de Coniudicibus ii stris transmissas, necnon de literas Imperiales Domino Galterio Camerario delegatas praecipimus Opedictis Fratribus reddi, ita ut ipsi Fratres Dominum Papam, N Imperatorem precentur, quod hanc pacem , dc compositionem cust diant,suarumque robore muniant literarum. Idem etiam Fratres omn)s Baronei regionis precabuntur, quod hanc custodiant pacem, v siqua partium hoc non obseruarit contra eam existerent obseri anti parti fauentes. Vt autem quod mandauimus maioris firmitatis robur assumat, Magister Nicolaus tam

pro Episcopo, quam pro se, Magister Gregorius Signinus, oc Ioannes Clericus

Canonici Cardicen. iurauerunt tactis sacrosanctis Eaangelijs hanc pacem, Om' positionem, conuentionem, seu mandatum obseruare, id contra nullo tempore

venire :&promisit Episcopiis ab omnibus Canodicis Cardicen. hoc iuramentum praestari. Quod similiter Frater Stephanus Praeceptor, Fratres Petrus, ocoddo iurauerunt obseruare; oe promisit idem Stephanus sacramentum istud a cunctis Fratribus exhibeti. Nos vero ad maiorem huius rei firmitatem habendam, iubemus tam sigillo nostro, quam sigillo venerabilis Fratris nostra Thessa- donicen. Archiepiscopi,& hoc viritisque partis voluntate praesens scriptu comuniri.Omnia quidem praedicta iubemus esse rata,salua utrique parti apendi Potestate,siqua sunt inter ipsos ageda, exceptis ijs quae pagina prae lenti notatur. Nos Bartholomaeus Cardicen. Episcopus una cum Capitulo ei sem Ecclesiae huic

paci, vel conuentioni assentimus, ratamque,& stiriam semper habere promittimus, ic praeterea tam Apostolicae clementiae, quam Imperatoriae supplicamus maiestati, ut hanc pacem eustodire, hilarumque munimine literatum roborare dignentur. Baron insuper eodem modo pie camur, scilicet Dominos Conum Senescat cum,G. de Vill harduini Marescat cum, Milonem de Brabant, ocomnes alios Barones, quod hanc custodiant pacem, suoque roborent sigillo, α parti obseruanti hanc pacem fauentes contra non obseruantem existant. Nos Frater Stephanus Praeceptor domus de Philalea, Scaliaria domorum Hospita- ' lis sancti Ioannis Hierosolymitani in Romania, una cum Fratribus nostris huic paci, vel conuentioni assentimus, ratamque de firmam semper habere promittimus. Et praeterea tam Apostolicae clementiae, quam Imperatoriae supplicamus maiestati, quod hanc pacem custodire,de suarum munimine literarum roborara dignentur. Barones insuper eodem modo precamur, scilicet Dominos Conum Senescalcum, G. de Villa harduini Mares calciana,Milonem de Brabant,d Omnes alios Barones, quod hanc custodiant pacem, suoque roborent sigillo, Nparti obseruanti hanc pacem fauentes contra non obsciuantem existant.

647쪽

Liber i V. R est XVI. 63 9

Datum & recitatum apud Amiro in praesentia Domini Gualteri Camerarij,Nicolai Rugulusu, Theobaldi, Yuonis, Thomae, dc multorum aliorum. Anno Domini millesimo ducentesimo xij. Anno xv. Pont. Diti Innocenti j Papae III. mense Decembr. die undecima. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem, dcc. que, incursurum. Datum Signiae v. Kal. Octob. Pont. N.

Anno xvj.

EPISTOLA CXVI.

V M excommunicatorum communio sit alijs interdicta, ipsi onscia publica exercete non debent. Quocitca fraternitati tuae per Apost. script. mandamus, quatenus constitutiones, id sententias Narnien. iudicum, quos sententia excommunicationis inuoluit, tam promulgatas, quam pi omulgandas in posterum auctoritate nostra decernas irritas, de inanes. Prohibemus etiam, nequis extraneus in elusionem mandati nostii apud Narniam os scium iudicis exercere p sumat. Porro quia statis, de dolus cuiquam patrocinari non debet, constitutio- .nes, Sesententiastalium inanes, di irritas decerni mandamus. Tu denique frater Episcope super teipso, dcc. Datu signis vj. Non. Octobr. Pont. N. Anno xvj.

Patriarcha Graden.

RED2sAMus hactenus, quod Paduani ciues, nobis, dc Apostoli eae Sessi desiderarent reuerentiam maiocem impcdere, quam exhibere probentur. Cum, sicut accepimus,dilecturn filium Nob et rum ... Marchionem Esten. nobis, id Ecclesiae Romanae deuotum, conexa iustitiam velle menter impugnetnt: cuius pater,

et ipse pro Ecclesiae defensione se laboribus, 5c periculis multis exponere in nia me dubiarunt. Poriosi Paduani praedicti aliquid contra P fatum Marchionem habebant, poterant saltem in hoc Apostolicae Sedi deserre, quod illud in nostram notitiam deduxistent, ut nos eis satisfieri faceremus, antequam contra eum, quem pro certo sciebant nos quas specialiter nostrum, catu, Ic acceptum habere, cum Ecilino, de alijs excommunicatis procederent, nobis penitus inconsultis, de quasi omnino contemptis. Quocirca fraternitati tuae per Apost. scrip. mand quatenus Paduanos eosdem, ut a memorati Marchionis impugnatione desistant, diligenter moneas, de inducas; eis ex parte nostra fit miter repromittens, quod nos ipsis faciemus satisfactionem impendi, cum nobis ostenderint se contra eum aliquam iustam causam habere. Alioquin ne Marchionem ipsum pro derelicto videamur habere, qui post Deum no habet alium, ad quem pro iustitia consequenda in hac tepestate recurrat, tu cognita veritate Paduanos

648쪽

64o Innocenti j III. Epistol.

fraedictos ab iniusta ipsius impugnatione per censuram Ecclesiasticam, appelatione remota, compescas. Datum Signiae vj. Non. Octobr. Pont. nostri Anno xvj.

EPIs TOLA CXVIII.

AD v ARIA CAPITA REsCRIBIT.

rchiepiseopo Lundon. Apostolica Sedis Legato.

VI A circa minima, & maxima frequenter humanus de scit intellectus, prudentis est quaerere ubi scrupulus dubitationis occurrit. Sane postulasti per Sedem Apostolicam edoceri , si Presbyteri successive duas concubinas habentes, bigam cendeantur, ut cum eis tanquam cum irregularibus, quoad execuia tem sui

ossicij nequeas dispensare: Et si Presbyterorum filii sint indifferente 'iactos

Ordines promouendi: dc utrum sacerdotes Suethiae in publicis debea lerare coniugijs, qui super hoc se asserunt cuiusdam summi Pontificis p iuilegi a communitos. Ad quae se duximus respondendum , quod cum sacerdotes praedicti,

sue uno, siue diuersis temporibus plures habuerint concubinas, irregularitatem non incurrerint bigainiae, cum eis tanquam simplici fornicatione notatis, quoad executionem sacerdotalis ossicii poteris dispensare, si vivere curauerint con- tinenter. De Presbyterorum vero filijs, tam ex decreto Vrbani Papae secundi, quam ex Concilio colligitur Pictauen. quod ad sacros non sunt Ordines promouendi, iusi aut in coenobi js, aut in Canonica regulari religiose fuerint conversati. De Presbyteris autem Suethiae certum non possumus dare responsum, nisi viderimus priuileg um, quod praetendunt. Quaesiuisti praeterea, virum iacanonem incidant laici sententiae promulgatae, qui sacerdotes, aut alios clericos in manifesto furto comprehensos contrectauerint violenter, si citi a violentiam nequeant comprehendi :& si clericus, quem vehementera n rnis eues,lsarium, ad tuam praesentiam citatus legitime venire coiitemnens, citra ex Communicationis sententiam , ad iudicium per viqi nctam trahi possit. Ad haec

taliter respondemus, quod in neutro caluum p aedictorum sententia ex con3- municationis incurritur, dummodo mandatum interueniat Praelatorum, quo- irum tales clerici sunt iurisdictioni subiecti sim hoc non ipsi laici, sed illi potius,

quorum aua ritate id faciunt, facese videantur: nec ampliti, laicorum violentia extendatur,quam defensio sei rebellio exegerit clericorum. Subsequenter etiam quaesiuisti, utrum Monachi omnium Sanctorum priuilegium bonae memoriae E. praedecessoris tui super Episcopalibus decimis retinendis indultu, extendere valeant ad possessiones postmodum acquisitas, dc in hosterum acquirendas. Super quo tale damus tuae s aternitati responsum; quod si decimarum illarum remissio facta extitit secundum canonicas sanctiones, praedecessor tuus indefinite decimas Episcopales Monasterio remittendo, cum nihil exceperit, di poterat excepisse, ac in benefici js plenissima sit interpretatio adhibenda, nec debeat una eademque substantia diuerso iure censeri, intellexisse videtur non solum de decimis possessonum illius temporis, sed suturi. sane quia contingit interdum, quod nullo accusatore publice comparente, qui matrimonium im-

649쪽

petat iam contractum, ad te priuata quorumda assertio desert consanguinitati vel assinitatis impedimentia an sub silentio praeterire, an ad denominatione iumentalium, ut tuis verbis utamur, procedere debeas, quaesiuisti. Ad hoc siebreuiter respondemus: quod si personae graues, quibus fides sit merito adhibenda , tuae fraternitati denuntient, quod ij qui matrimonio sunt coniun cti, se propinquitate contingant, etiamsi nullus manifestias appareat accusator, ex tuo procedere potes oscio, ut veritate solicite inquisita, quod postulauerit iuris ordo decernas; maxime si ex tali copula scandalum sit subortum. Porro de Nobili viro N. pro cuius dispensatione, indulgentia scilicet remanendi, cum ea quae ipsum quinto gradu consanguinitatis contingit, a Sede Apostolica obtinenda,

salsa nobis caula suerat allegata, proles videlicet: cum tamen ante dispensationem obtentam unica filia, quam habebat viam suerit uniuersae carnis ingressa, prout tua consultatio continebat, dissimulare poteris, ut remaneat in copula sic contracta, cum ex separatione, sicut asseris, graue videas scandalum imminere.

Tu denique frater Archiepiscope super teipso. Datum signiae v. Non. Octobr.

Pont. N. Anno xvj.

. UT CAVsae s IBI COMMIssAE DILIGENTIUS INTENDANT.

V M olim dilecti filii ... Magister, & Fratres Militiae Christide

Livonia itant missa nobis conquestione monstrassent, quod Venerabilis F. N. ... Episcopus, & Praepositus Rigen. in intula, quae Hol me dicitur, Ecclesiam construi non permitterent populo sugpartis, nec ad eam praesentare plebanum: ac dictus Episcopus in civitate Rigen. Ecclesias, decimas, aduocatia in , monetam,piscationes, de ipsius ciuitatis tertiam partem eos non sineret, prout ad ipsos pertinet, possidere; contra compositionem inter Episcopum, & Fiatres praedictos nobis mediantibus initam veniendo: eisdem Episcopo, dc Praeposito per Apostolica scripta mandauimus, Ut supradicta iuxta quod in authentico de praefata compositione consecto plenius continetim 'possidere termitterent Fratres ipsos libete, aGquiete, nullam eis de tero super illis inserentes molestiam indebitam,&gravamen. Ac idem Episcopus in procurationibus,quas ab ipsis,& eorum Ecclesiis debet recipere annuatim,sic se modeste haberet, quod non grauaret eosdem, cum adhuc illorum, d Ecclesiarum ipsarum sint tenues facultates. Vobssque nihilominus dedimus in madatis, ut si memorati Episcopus, & Praepositus mandatum Apostolicum negligerent adimplere, vos eos ad praedictorum Fratrum super ijs molestatione indebita per censuram Ecclesiasticam appellatione remota compescere curaretis. Sed miramur, quod sicut accepimus cum Episcopus, de Praepositus saepedicti ab eorumdem Fratrum iniurijs non reuocauerint manus suas, eόque sortius persequantur eosdem, quo dissicilius poliunt habere recursum ad sedem Apostolicam tam remoti, vos mandatum nostrum exequi non curastis, ex absen tia unius vestrum occasione dilationis assumpta, satis si-

quidem friuola, & inani; cum in literis pro eisdem Fratribus ad os missis con

650쪽

6 1 Innocenti j III. Epistol.

tineretur expresse; Quod si non omnes ijs exequendis interesse possetis, duo vestrum ea exequi procurarent, & sic Fratres praedicti ob motae dispendium ad Sedem Apostolicam appellarunt. Nolentes igitur eorumdem fratrum d iselli iustitiam, per iterata vobis scripta districte praecipiendo mandamus, quatenus in praedicto negotio secundum tenorem praecedentiam literarum omni occasione, & appellatione cessantibus procedatis, memoratum Episcopum ad praedictae copositionis obseruantiam, per suspensionem Pontificalis ossi ij,& etia ira, si opus suerit, excommunicationis sententiam compellentes. Tu denique fili Abbas super teipso,&c. Datum Signiae vj Idus Octobr. Potit. nostri Anno xvj.

EPISTOLA CXX.

EpisCOPATUM IN SACKELA ET HvGENAvs EN DE Novo ERIGIT.

Archiepiscopo, Decan. π Praeposivo Lundo.

V M eo faciente qui venit saluum facere quod perierat,dc Eccle- siam suam noua semper prole secundat , Sachela o Hugentius en de nouo receperint verbuias Dei, & per illius misericordiam qui: vest nostrae humilitatis indutus dignatus est peregrinari pro sub- diris, ut eos supernae patriae ciues&aeter ae beatitudinis faceret coheredes L ei, Euangelium quasi semen cadens in terram bonam per partes illas sit longe lateque diffusum ; ne huic nouellae plantationi diligentis agrico aecura desit, nostro fait Apostolatui supplicatum, ut de loci per Episcopalis dignitatis insignia, & populis per circumspecti Praelati solicitudinem faceremus sine more dispendio p ouideri. Ne igitur gregi Dominico desit cura pastoris cum adhuc lupus rapax circumeat quaerens quem deuoret, paratus eo sortius ad rapinam, quo recentius perdidit quod diu tenuerat occupatum: discretioni vestrae per Apost. scriptas locorum popos

tum auctoritate i

electionem canonicam faciatis loco & populo prouideri de peisona idonea in pastorem & iura quae debent ad Epistopum & Ecclesiam pertinere assignari eis integre ac quiete. Quod si noti omnes, dec. tu frater Archiepiscope, dec. Tu denique frater Archiepiscope super te ipso, dcc. Datum Signiae v. Idus Octobr. Pont. N. Anno xvj.

VT NEOPHYTos AB OMNI IN DEBITA MOLEsTIA VINDICENT

Ablati, Priori, b C si rario is Monte sancti Nicolai R em. Dirces.

V M pastores Ecclesiae oves per deuium infidelitatis errantes ad ovile nominicum non solum praedicationis os scio, sed etiam beneficiorum gratia debeant inuitare: graue gerimus, dc indignum, quod sicut accepimus, Venerabilibus Frater noster . . . - Riget . Episcopus quosdam neophytos vix adhuc plene in sanctet .s dei erudition o plantatos, in iniuriam fratrum militiae Christi exhaeredat in

SEARCH

MENU NAVIGATION