Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

Liber IV. Rege f. XVI. 6 3

Riga, 5e alias indebita molestatione fatigat. Vnde contingit, quod respicientes retro, qui ad aratrum iam manum posuerant, Christi iugum abi jciunt, relabentes in pristinae gentilitatis errorem; cum in iam Christianos ea praesumat memoratus Episcopus, quae in Gentiles nullatenus attentaret. Volentes igitur praedictos neophytos debita quiete gaudere, discretioni vestrae per Apost. script. maiid. quatenus supradictum Episcopum ab ipsorum iniurijs districtione, qua conuenit, sublato appellationis obstaculo compescatis. Quod si non omnes,dec. duo vestrum,&c. Tu denique fili Abbas super te ipso, &e. Datum Signiae v. Idus Octobr. Pont. N. Anno xvj.

EPISTOLA CXXII.

FACIANT.

Ab isti is Vothlanda, de Northlanda, oe de Sutherianda,

μου situ Lundon. Dia sis.

VONIAM nimis dispendiosum est, &graue dilectis filijs Fratri-- bus militiae Christi de Livonia,cum sint in remotis pallibus con- stituti, pro singulis querelis Apostolicam Sedem adire: cum ste- quenter a multis, tam elericis, quam laicis graujbus sint iniurijs lacessiti, ad supplicationem eorum super hoc eis duximus prouidendum. Quocirca discretioni vestrae per Apost. script. praecipiendo mandamus, quatenus cum a dictis Fratribus fueritis requisiti, malefactores eoru in Bremens prouincia constitutos, ut eis ablata restituant,&de damnis, Ac iniurijs irrogatis satisfaciant competenter, vel in aliquos compromittant, qui appellatione remota,iustitia mediante, procedant, percensuram Ecclesiasticam sublato appellationis di fugio compellatis. Quia vero Venerabilis F. N. Rigen. Episcopus eos, sicut acςepimus, in multis opprimere consueuit; volumus, ut cum vobis constiterit memoratum Episcopum malitiose vexare Fratres eosdem,eum ipsis in expensis legitimis condemnetis. Quod si non omnes,&c. duo Vestrum, Nc. Tu denique fili ribbas super teipso, &e. Datum Signiae v. Idus. Octobr. Pont. N. Anno xvj.

Vagi bo, oe Fratribus militia Christi in Lit Onia consitutis

V M a nobis petitur, &c. usque, assensu. saccale, ac Hugen-husen Gutlandiae adiacentes, de omnia bona, quae obtinetis in Gutlandia, sicut ea omnia iuste, ac pacifice possidetis, saluo iure . quod debet ad Episcopum, & Ecclesiam pertinere, vobis,& per vos ordini vestro auctoritate Apostolica consi manius, &yraesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat nanc paginam nostrae confirmationis infringere. Si quis autem, tac. v que, incursurum. Datum signiae v. Idus Octes r. Pont. N. Anno xvj.

652쪽

6 Innocenti j III. Epistol.

EPISTOLA CXXIV.

Universis Christi fidelibur per Saxoniam conbstitutis.

' Vo Ni AM iuxta sententiam Sapientis ab adolescentia prona est vita hominis ad peccandum, dc diuersis inquinamentis obnoxia vitiorum, multa ei caritatis opera proponuntur, ut ibi multiplicentur remedia, ubi morborum diuersitas inualescit. Sane ad vestram dudum credimus notitiam peruenisse, quod Dominus noster, qui neminem vult perire, sed omnes ad agni tionem pertingere veritatis, calceamentum suum in Liuoniam miseratus extendit,ad partes illas nouos Apostolos dirigendo, per quos populus, qui usquα nunc ambulabat in tenebris, cerneret lucem magnam, ortam ambulantibus i n medio umbrae mortis. Inter caeteros autem, per quos in Gentibus illis reue lauit Dominus brachium sanctum suum, ut viderent salutare Domini Dei sui, Venerabilis F. N. Estien. Episcopus plurimum laborasse dignoscitur, dc diuina cooperant Tatia profecisse: qui quamquam sibi liceat eorum carnalia metere,' quibus spiritualia seminat, cum os bovis alligari non debeat triturantis, ocDominus ijs, qui annuntiant Euangelium de Euangelio vivere ordinarit; quia tamen cum si Neophytorum Episcopus hac uti metuit potestate, ne quod OL fendiculum det Euangelio Christi, eundem sine baculo, atque peta portantem eo ram Regibus, de Gentibus nomen Dei, Uniuersitati vestrae duximus propensus commendandum, caritatem vestram monentes, dc obsecrantes in Domino, atque in remissionem vobis peccaminum iniungentes, quatenus ipsum tanquam Iesu Christi Legatum recipiatis benigne, ac sincera tractetis in Domino caritate, fiam, de coadiutorum eius in Evangelio abundantia vestica in hoc praesenti tempore supplentes inopiam : ut de illorum abundantia vcstrae sit supplementum inopiae in futuro. Datum Laterani ij. K a Nouern b. Pont. N.

B eo qui neminem vult perire, sed ut omnes ad agnitionem petaueniant veritatis, tibi esse audiuimus, & credimus inspiratum,' ut Venerabili Fratri nostro Estien. Episcopo, qui sicut seruus fidelis, de prudens in Domini vinea fideliter operatur, cooperator accedens, cum eo portare proposueris coram Gentibus, de Regibus nomen Dei, de dare salutis scientiam plebi suae. Nos igitur tuum pium . propositum dignis in Domino, laudibus commendantes, fraternitatem tuam monemus attentius, 3c hortamur, quVenus accensus Zelo fidei Christianae, ae

653쪽

sperans, quod qui affectum tibi dedit, adij ciet &effectum Euangelistae aegrediaris opus, & & ossicium confidenter, ut cum illis, qui eu ntes ibant, & sebant mittentes semina sua, exultationis manipulos valeas reportare. Vt autem pi aedicationis ossicium valeas liberius exercete, statuimus, ut,te huiusmodi pietatis operi mancipato, Ecclesia, & persona tua cum omnibus bonis suis sub Apostolicae Sed is protectione consulant. Tu denique frater Episcope super teipso, &c. Datum Laterant iij. Kal. Novembr. Pont. N. Anno xvj. . In eundem modum scriptum est Episcopo Verden. In eundem modum scriptum est Episci pa Ridetamen.

EPISTOLA CXXVI

quatilus, Archidiari mean. Prioribus, Cr abjs Ecclesiarum Praelatis

per Samniam consti utis. D vestram iamdudum notitiam credimus peruenisse, quod

Dominus noster, qui neminem vult perire, sed ut omnes ad agnitionem perueniant veritatis, ad partes Livoniae calceamentum suu in miseratus extendit, di nonnullos gentilitatis tenebris obuolutos, ab eis ostensa sibi luce magna, quae ipse est, misericordia ter liberauit. Cum autem Venerabilis F. N. Estie n. Episcopus, qui praedicando in iamdictis partibus verbum Dei multum laborauit in Evangelio , dc diuina gratia cooperante profecit, animo indefesso desideret portare coram Gentibus, α Regibus verbum Dei, de ad messem, quae multa est sussicere operarij pauci non possint,Vniuersitate vestram monemus in Domino per Apost. vobis scrip. mandates, quatenus cum idem Episcopus aliquos de Fratribus vestris ad huiusmodi ministerium utiles oc idoneos a vobis duxerit exigendos, sibi duos, aut saltem unum de vestris Collegijs singuli concedatis, ut cooperantibus ipsis currat' velociter sermo eius, qui emittit eloquium suum terrae. Vos denique fili j Abbates super vobis ipsis. Datum Laterant iij. Kal. Nouemb. Pont. N. Anno XVj.

EPISTOLA C XXVII

OH Missi nobis ossici j solicitudo deposcit, ut ijs quae ad diuini

cultus ampliationem pertinere noscuntur, fanorem studeamus beniuolumina partiri. Cum ergo Venerabiles Fratres nostri Padeburnen.Verden. Ralheburgen .&Rigen. Episcopi te in Episcopia Estie n. prouinciae duxerint ordinandum, sicut ex litteris accepimus eorumdem; nos quod super hoc ab ipsis provide atque canonice factum est, ratum habentes, de gratum, praesentium tibi auctoritate concedimus, ut in libere ossicium exci-ceas pastorale. Datum Lateran . ij. Kal. Novembr. Ponti N. Anno xvj.

654쪽

646 Innocenti j Ill Epistol.

EPIs TOLA CXXVIII.

HORTATUR. v T OMNEM et v ERE LAE OCCASIONEM PRAECIDANT.

T si cunctis fidelibus cor unum in Domino,&anima debeat essel una; specialiter tamen ij, qui secularibus desiderijs abnegatis in

medio nationis habitant infidelis, pilantes necessatium incarna, manere solummodo propter fratres, seruare debent spiritus viai tatem, ut se tamquam Dei ministros irreplebeii sibiles omia. bus exhibentes, ac lucentes sicut luminaria inter eos,ipios ad aemulationem fidei Valeant prouocare. Noueritis autem ad nostram audientiam peruenisse, tu odcum Venerabiles Fratres nostri Padeburnen. Veiden. & Ralheburneia. Epi copi T. quondam montis sancti Nicolai Abbatem, qui calceatus pedes in praeparationem Euangeli j pacis,infidelium multitudinem ad sdem Domino cooperante conuertit in Episcopum Estien. prouinciae, quae per Dei gratiam iam pio magna parte conuersa est, auctoritate nostra duxerint ordinandum, vos eidem in Evangelio laboranti non solum vestrum denegatis auxilium, sed etiam impedimenta paratis, nisi vobis certam concedat in ea)em prouincia portioncmmoneam soliciti propagare nomen fidei Christianae, quam coniungere domum ad domum, de agrum ag o usque ad loci terminum copula e , quasi soli habitare in terrae medio debeatis Pi aeterea,cum quosdam receperat Soblides ipsi Episcopo praesentandos, ipsos sibi praesentare postmodum renutilis, temporale lucrum

ex eorum retentione captantes, qui lucra huius nodi, detrimenta debereris credere propter Chi istum. Denique Christi Euangelio praebere ossen liculum non timetis,4umodo vestras p jssitis possessiones,dc reditus ampliate Ne igitur, qui Christi Milites appellamini, militare probemini contra Christii Vmue statem

vestram monem is attentius, dehortamur per Apoll. vobis scrip. praecipiendo mandantes, quatenus attendὸntes, quod non est re num De possessiones, & villae, sed pix,atque iustit a te gaudium in Spiritu sanct extriacto proi ius copi- ditatis ardore, paefato Epscopo, de aliis baiulis verbi Deipio vitibus impen- datis consilium, se auxilium oportinutio, ab eorum impedimento sic penitus abstinentes, quod de vobis ad aures nostrasci uno res huiusmodi decaetero non ascendat: ne si secus duxeritis faciendum, concessis vobis a Sede Apostolica priuilegijs, ex quibus assa nere dicimini audacia excedendi, vos reddatis indignos, Magratii, ouam hactenus vobis exhibere curauimus, excidatis. Datum Laterani ij. Kal. Novembr. Pont. N. Anno xvj.

EPISTOLA CXXIX.

V M in mem Iria hominum non existat, quo i Est ien. prouincia cui quam fuerit metropolitico iure subiecta, p aesentium tibi auctoritate mandamus, ne cuiquam tanquam Metropoliran. respondeas absque

mandato Sedis Apostolicae speciali. Tu denique frater Episcope su perte ipso,&c. Datum Lateraniv. Non. Novembr. Pont. N. Anno xvj.

655쪽

Liber IV. Regest. XVI

EPISTOLA CXXX

GRA TvLATVR s INCERAM CONvERSIONEM ET GRATIAM A pos TOLICAM POLLICETUR.

Icvae in area sederis Domini cum tabulis Testamenti virga continebatur, dc manna: sic in pectore summi Pontificis cum scientia legis diuinae, rigor districtionis, de fauor dulcedinis

continentur. Vnde semper hanc consueuit moderantiam Ob- . . - pruare, Ut verbera patris, dc ubera matris habens, sic in rebelles,

de induratos scueritatem exerceat, quod benignitatem exhibeat erga humiles, dccorrectos; eius exemplo, qui vinum superinfudit, d oleum vulneribus sauciati. Dudemus autern in Domino, & in potentia virtutis ipsua, quod adeo tibi nostra medicamina prosecerunt, ut tua per illa sanasse vulnera ideamur. Et qui medico suisti molestus, cum asperitatem medicaminis sentit bas, iam statuo existis, ex quo percepisti gratiam sanitatis. Plane gratus, quia ut pei se icsatisfaceres de commissis, te ipsum, de tua Deo,de Ecclesiae obtulisti. Et ecce, tui te iam quasi deiecerat, subito te erexit, humiliando sublime, δἰ humilem sublimando: quinetiam adeo te firmauit super illam petram stat, i ens pedes tuos, de oua ipsa Veritas inquit ad Petrum, Tu es Petrus, super hanc petram Hi cabo Ecclesiam meam, inferi non praeualebunt asiersus eam, quod si non retraxeris pedes ab illa, nullum oportebit te casum aliquatenus sorini dare. Venientes igitur ad Apostolicam sedem venerabilem F. N. I. No uicen. Episcopum, de dilectos filios H. Abbatem Belli loci, fratrem A. Martet,& Nobiles viros H. de Boua, de P. de Maulay nuntios tuos paterna benignitate suscepimus, δἰ peti-xiones tuas per ipsos nobis prudenter expositas, quantum cum honestate potuimus, curauimus exaudire, firmum gerentes in voto propositum. ea semper e L sicere, quae ad tuum commodum, de honorem debeant peruenire. Cilia pro certo meremus, quod & tu in deuotione, ac obedientia lacrosanctae Romanae Ecclesiae matris tuae noti sol uni persistere, sed de proficere pura intentione illi debis, quod utique tibi ac spiritualiter,& temporaliter ad magnum proficiet in

crementum. Serenitatem itaque regiam rogamus attentius, ct monemus,

quatenus sanctam Eccles rana sponsam Christi semper in regno tuo studeas honorare, faciens eam debita libertate gaudere, vi vete specialis Ecclesiae filius comproberis; quia tunc tibi regalis dignitas integra contem abitur, cum Ecclesiasticam libertatem integram conseruabis; diligenter attendens, quod Principes illi pene penitus defecerunt, qui Ecclesiasticam praesumpserunt infringere libertatem. Ii vero semper de bono profecerunt in melius, qyi iura studuerunt Ecclesiastica consevere. Illud autem tuae regali prudentiae consulimus ad cautelam, ut cum Archiepiscopis,& Episcopis regni tui contentiose non agas, maxime super negotijs spiritualibus, dc Ecclesiastico iure; cum ad nos postis habere recursum, per quos multa poteris hosthste perficere, quae honeste non postri cDficere per teipsu in pro certo confidens, quod nos petitiones, de pieces tuas, quantum honestas permiserit, intendimus esticaciter exaudire. Quid deni-

656쪽

648 . Innocenti j III. Epistol.

que praedictis nuntijs responderimus super tua non excommunicanda persona neque tua interdicenda Capella, nisi de mandato Sedis Apostolicae speciali, alijs- que nonnullis, de quibus cum eis studio e contulimus, ipsi tanquam viri prouidi,& fideles tuae poterunt Excellentiae viva voce referre, quos merito suae pro-b tatis, Ze fidei tibi reddimus commendatos. Datum Laterata. ij. Non. Nouembr. Pont. N. Anno xvj.

RECNvM ANGLIAE IN APos TOLIC LM PROTECTIONEM ADMITTIT.

Ioanni illustri Ansorum Regi, eis que is sua tae e Meris hered lus

in per tuum. Ex regu in , dc Dominus dominantium Iesus Christus, Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, ita regnum, de iacerdotium in Ecclesia stabiliuit, ut sacerdotale sit regnum, oclacerdotium sit regale, sicut in Ep ilola Petius,&Moyse, in Legetestantur; unum prificiens uniuersis,quem suum in terris Vicarium ordin auit, ut sicut ei stectitur omne genu coelestium,terrestrium, & eriam in sernorum: ita illi omnes obediant.& intendant, ut sit unum ouile,dc unus pastor. Hanc itaque Reges seculi propter Deum adeo venerantur, ut non re Putent se rite teg aare, nisi studeant ei deuote seruire. Quod cu fili haristi me prudenter attendens, illo misericorditer inspirante, in cuins manu sunt corda R gum, sic quo voluerit vellit illa, ieipsum, id regna tua etiam temporaliter ei lubi jcere decreuisti, cui noueras spiritualiter esse subiecta. Vt in unam Vicarii Clit illi pellanam, quasi corpus, de anima, regnum, , sacerdotium uniantur ad magnum utriusque commodum, de augmentum Ille utique hoc dignatus est operari, qui curist Alpha, de Omegi, finem retulit ad pii iacis' um dc principium protraxit ad finem, ut illae prouinciae, quae olim facios iactam Romanam Eccles ina propriam in sp ritualibus habuere magistram, nunc etiam in trmporalibus Dominam habeant specideri, Tu qu ppe quem Deus ad hoc idoneum mini tru n elegit, tam te, quam etiam regna tua Angliae, videlicet, & Hiberniae cum omni iure, ac pertinent ijs suis deuota, dc spontanea voluntate, ac communi consilio Raronum tuorum , Deo, de sanctis Apostolis eius Petro, di Paulo, sanctaeque Romanae Ecclesiae, nobisque, ac successotibus nostris inius, Mproprietatem sub annuo mille marcharum censu offerens concessisti, sicut in tua continetur authentico scripto, cuius de verbo ad verbum talis tenor

existit. Ioannes Dei gratia Rex Angliae, Diis Hiberniae, Dux Normaniae, & Aquitaniae, Comes Andegi uix, Omnibus Christi fidelibus praesentem chartam . in pectivis, salutem. Universitati vestrae per hanc chartam nostram sigillo ri stro munitam volumus esse notum , qum cum Deum , de matrem nostram san- stam Ecclesia offendet imus in multis, & proinde diuina misericordia pluriamum indigere nos eamur, nec quid digne offerre possimus pro satisfactione Deoi

657쪽

Liber IV. Regest. XVI. 649

Deo, & Ecclesiae debita facienda, nisi nos ipsos habeamus, te regna nostra. Volentes nos ipsos humiliare pro illo, qui se pro nobis humiliavit usque ad mortem, gratia sancti Spiritus inspirante, non vi inducti, nec timore coacti, sed nostra bona spontaneaque voluntate, ac communi consilio Baronum nostrorum offerimus, bc libere concedimus Deo, dc Sanctis Apostolis eius Pctio, ta Paulo,&sanctae Romanae Ecclesiae Matri nostrae, ac Diio nostro Papae Innocentio, eiusque Catholicis successoribus totum regnum Angliae, SI totum regnum Hiberniae cum omni iure, de pertinenti js suis, pro remistione peccatorum nostrorum, oc totius genetis nostri, tam pro vivis, quam defunctis. Et amodo illa a Deo, de Ecclesia Romana tanquam seodatarius recipientes, de tenentes, in praesentia prudentis viri ... Pandulphi Domini Papae Subdiac. de familiaris fidelitatem exinde praedicto Domino nostro Papae Innocentio, eiusque Catholicis successoribus,& Ecclesiae Romanae secundum subscriptam formam facimus, & iuramus, de ho magium ligium in praesentia D fit Papae, si coram eo esse poterimus, eidem faciemus. Successores, de haeredes nostros de uxore nostra in perpetuum obligantes, ut simili modo summo Pontifici, qui pro tempore fuerit, de Ecclesiae Romanae sine contradictione debeant fidelitatem praestare, de ho magium re 'ognoscere. Ad iudicium autem huius nostrae perpetuae oblationis, id concessionis volumus, &stabilimus, ut de proprijs, de specialibus reditibus praedictorum regnorum nostrorum pro omni seruitio, de consuetudine, quod pio ipsis facere deberemus, saluo per omnia denario beati Petri, Ecesesia Romana mille marchas sterlingorum percipiat annuatim. Scilicet in Festo S. Michaelis quingentas marchas, dc in Pascha quingentas marchas. Septingentas scricet pro R-gno Angliae, & trecentas pro Regno Hiberniae, salvis nobis, dc haeredibus nosti is iustiti js, libertatibus 5c regalibus nostris. Quae omnia sicut supra dicta sunt, rata

esse volentes perpetuo, atque firma, obligamus nos, de iuccessores nosti os contra non venire. Et si nos, vel aliquis successorum nostrorum hoc attentare praesumpserit, quicumque fuerit ille, nisi rite commonitus respuerit cadat a iure regni, dc haec charta oblationis, se concessionis nostrae semper firma praemaneat: Ego Ioannes Dei gratia Rex Angliae, de Dns Hiberniae ab hac hora in antea fidelis ero Deo, de beato Petro, de Ecclesiae Romanae, ac Diio meo Pa pae innocerio, eiusque successoribus catholice intrantibus: non ero in facto, dicto, cosensu, vel consilio, ut vitari perdant, vel membra, vel mala captione capiantur. EO-rum damnum si sciuero impediam, bc remanere faciam, si potero. Alioquin eis quam ditius potero intimabo, vel tali personae dicam, quam eis credam pro certo dicturam. Consilium quod mihi crediderit per se, vel per nuntios, seu li teras

suas secretum tenebo,& ad eorum damnum nulli pandam me scit late. Patrimonium Beati Petri,&specialiter regnum Angliae, de regnum Hiberniae adiutor ero ad tenendum, oc defendendum contra omnes homines pro posse meo. Sic Deus me adiuuet, de haec sancta Dei Euangelia. T. meipso apud domum Militiae Templi iuxta Douexiam, coram Domino H. Archiepiscopo Dublinen . Diio a. Episcopo Nor vicen G. filio Petri Comitis Essex Iustitiario nostro, Comite sar. fratre nostro. IV. Mares callo Comite Pembroc, R. Comite Bonon. M. Comite Uvaret in s. Comite Vuint. v et Comite Arundell. IV. Comite de Feci

658쪽

6so Innocent ij III. Epistol

Nos autem oblationem, de concessionem huiusmodi pie, ac provide factas gratas, bc ratas habentes, personam tuam, de personas heredum tuorum cum praedictis regnis, de pertinenti js eorundem, de omnibus bonis alijs rationabiliter nunc possessis, dc in posterum possidendis, sub B. Petri,& nostra protectione suscipimus; tibi, de ipsis secundum praescriptam sermam de communi consilio Fratrum nostrorum supradicta regna concedentes in seudum,&praesenti priuilegio confirmantes: ita quod quilibet heredum tuorum cum regni coronam acceperit, seudum huiusmodi summo Pontifici, & Romanae Ecclesiae publice recognoscat,& eis fidelitatis exhibeat iuramentum. Nulli ergo omnino hominuliceat hanc nostrae paginam cocessionis de confirmationis infringere, vel ei ausa temerario contraire, Si quis autem Icc. vhue, incursurum. Datum Lateran. permanum Rainaldi Aeolyti, Sc Capellani Domni Innocenti j tertij Papae, ij. Non. Nouemb. indictione secunda, Incarnationis Dominicae, anno millesimo duce-tesimo decimotertio. Pont. vero eiusdem Domni Innocenti j anno xvj.

EPISTOLA CXXXII.

Dublinen. Archiepscopo, oe No uicen. G intonie n. Episcopis N bilibus viris, cquisielmo Sarederim. V. filio Petri Exesiae, R. Solonia, R. Cestria. I . maranniae. Vm Agere scalis Pambrosiae, R. Libigot cor Ariae, I . Arundelli, Guillelmo de Ferri S Sacro I munia Comitibus, sRsilio Rogeri, Πυ. Trigerre, R. de Ros, G. filio Mustedi, R. de e V tuomari, Pollio Heberti, ου Πω. de EAlbiniaco.

N forma concordiae, qua cum multa deliberatione prouidimus pro reformanda pace, inter carissimum in Christo Uiu nosti uniloannem Anglorum Regem illustrem, id F lcsiam Anglicana, hoc inter caetera continetur expressiim; quod idem Rex veram pacem, dc plenam securitatem praestabit, venerabilibus viris ste- .phano Cantuarien. Archiepiscopo, Uv. Londonie n. E. Elien .E Hereforden. I. Batonien.&H. Lincolnie n. Episcopis, Priori quoque, ac Monachis Cantu rien. de Roberto filio Uvalteri, ac Eustatio de Vesci, necnon ceteris clericis, ac laicis hoc negotium contingenti brs: praestando simul coram Legato, vel dei gato nostro publice iuramentum, quod ipsos cum suis nec laedet, nec laedi faciet; vel permittet in personis, vel radius, eisque omnem indignationem dimittet, dein gratiam suam eosdem recipiet, ac bona fide tenebit. Quodque praefatos Archiepiscopum, oc Episcopos non impediet, nec faciet, aut permittet aliquatenus impediri, quominus ipsi libere suum exeqiuantur ossicium, & plena suae it risdictionis auctoritate, prout debent,utantur: dc super ijs tam nobis, quam ipsi

Archiepiscopo, te singulis Episcopis suas patentes literas exhibebit, faciens ab Episcopis, se Comitibus, ac Baronibus suis quot, Se quos praefati Archiepiscopus,&Episcopi postulauerint, iuramenta,&eorum patentes literas exhiberi,

quod ipsi bona fide studebunt, ut haec pax, oc securitas fi imiter obseruetur. Et si

659쪽

Liber IV. Re est. XVI. 6 si

serte, quod Deus auertat, idem Rex per sic Psoni, vel alios contrairenerit, ipsi pro Ecclesia contra violatores securitatis, & pacis, mandatis Apostolicis inhaerebunt, ac dictus Rex perpetuo custodiam vacantium Ecclesiarum amittat. Sane intelleximus vos pro praescripta securitate, ac pace iurasse , vestrasque patentes literas tradidisse: unde per Apostolica vobis scripta mandamus,quaten us ad co- summandam, de conseruandam formam eiusdem securitatis, & pacis dili eos studium in pendatis, de operam eis cacem. Nequis autem ex huius vinculo calitionis occasionem assumat contra praefatum Regem aliquam turbationis materiam si citandi, cum per eam sic illis ad necessariam securitatem, de paceim velimus esse prouisum, quod isti adgravamen indebitum, vel incommodum non redundet ; praesentium vobis auctoritate pnxcipimus , quatenus siquid forsan emerserit, quod contra praescriptam securitatem, & pacem facere proponatur, non ante cuiusquam instinctu aduersus eundem Regem aliquatenus moueamini, quam consulto Romano Pontifice ipsus recipiatis cum responso mandatum, qui omnia consueuit aequo libramine moderari. Cum hoc ipsum in praedicta forma contineatur expressum, quod vos pro Ecclesia contra violatores securitatis, & pacis debetis mandatis Apostolicis inhaerere. Datu Laterant ii Kal Nouemb. Pont. N. anno xvj.

VT LITER As A. ROMANA sEDE CONTRA REGEM ANGLIAE EMIss As DE MEDIO AUFERAT.

Ausculan. Episcopo, postolicae Sessi, Legato.

U u de earissimo in Christo filio nostro I. illustri Anglorum Rege, ac eius regno, quod ad Romanam Ecclesiam ex eius: dono, iure pertinet speciali , oporteat nos curam, de solicitudinem gerere diligentem: fraternitati titae per Apost. scripta madam v s, 'R nu , postquam relaxatum fuerit interdictum, Venerabili- nxu xion Archiepiscopo Sanctae Ecclesiae Romanae Cardinali, oepti pis eius ex parte noli radi stricteptaecipias, quatenus omne&literas, tam priores, quam posteriores thipetratas a nobis contra eundem Regem, si formam pacis non duceret admittendam, illasque praesertim, quae sic incipiunt. Expectantes hactenus expectauimus, per Regnum Franciae, Angliam, Scotia,&Hiberniam ad Archiepiscopos,&Episcopos, necnon Leodien.&Traiecten. Ponti hces destinandas, tibi sine diminutione aliqua repraesincerat, easque psorinus facias minutatim incidi, vel igne comburi: ne contra eum ipsarum occa- Done quicquam linistri valeat attentari; ipsos ad hoc, si necesse fuerit, districtione qua conuenit compellendo. Datum Laterani ii. Kal. Nouembro Ponti

N. anno xvj.

660쪽

6set Innocentij III. Epistol

EPISTOLA CXXXIV.

UT IN ANGLIA PACEM OMNINO COMPONAT. hodem. i RATERNITATI tuae praesentium auctoritate mandamus,qiam tenus postquam interdictum Angliae fuerit relaxatum , omnest coniurationes, de factiones, siquae occasione di ordiae inter Re- gnum,& Sacerdotium factae sunt, denunties auctoritate nothra irritas, di inanes: cum causa cessante cessare debeat, & effectus. Datum Laterani ij. Kalendas Nouemb. Pontificatus nostri ancio xvj.

EPISTOLA CXXXV.

DE vo TIONEM ET FIDEM IN REGEM PRAECIPIT.

inrehiepiscopo ου Episcopis Nobilitas viris, Saronibus, Militisus, ne nonoe uniuersi populo per Angliam, oe m. adliam constitutis.

V M pet ipsius V itiam, qui discordantes parietes in se angularilap de copolavit, ver i pix, 6c plena concordia sit inter Regnum, de Sacerdotium m A nglia reformata; NO, qui tenemur curam,& licitud meim gerere i pecialem de cari istino in Christo filio nistro I. illustri Anglorum Rege, ac eius leg o, quod ad Romanam Eccletiam per donum ipsiu, speciali iure noscitur pertinere: sibi , de her dibus i uis prouidere volentes,per A poli. vobis scripta mandamus, atque praec, Pimus, quatenus in fidelitate ipsius Regis, ac heredum suorum prompto animo, te corde syncero perseuerare curetis: tales vos circa deuotionem ipsius per omnia exhibentes, quod tam a nobis, quam ipso debeatis merito commmciari. Scientes pro certo, quod nos ad ipsius co nodum , de honorem cisic ter aspiramus. Datum Laterani v. Kal. Nouemb. Pont nostri non vi Io eustem modum scriptum est Archiepilio ii, Episeopi nil s, m cineris EG desitarum Pres itu, Nibilibus uris. Prine pisus, comitibus, Laronibus, in uniuersis M, litibus, opulis ρον Vibreniam eongi tuos. In eundem modum Uv. illus ι Redi Scoriae, es, Nobili viro Alixandro filio eius.

EPISTOLA CXXXVI.

R. aetuli S. Stephani in f oelio Monte Presbi. Card. Arist. Sed. Log

M per ipsius gratiam, &c. ut sura, i e mandamus, quatenus nobis P . inconsultis in Cismarinam terram ipsus non proseras aliquo modo sententiani interdicti. Datum Laterani v. Kal. Novcmb. Pont. N. anno xvj.

SEARCH

MENU NAVIGATION