Observationes ad uteri constructionem pertinentes

발행: 1788년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

nova observandi obtulit; modumque, quo i stis risiendii, ut qui captu in cilior ; F quae inde consequuntur retia; quod omnia a pria cognita Guberna si sabrica proxime peniant, brevi, claraque , quantum s patitur , de scriptione complecti sudeba. uuod an fuerimasse Ius aequi lectores judicamur

122쪽

NOVA GUBERNACULI

ET TUNICAE VAGINALIS ANATOMICA DESCRIPTIO

observaηones , quibus & nupera inventa de Gubernaculo Hunteriano confirmantur, & novissune intima ejusdem fabrica, tum etiam verus tunicae vaginalis ortus, explicantur.

Observ. L It. Marrii 1776. In maturo metu testiculi se in inguine haerebant, ut eorum Venter anterior esset, aliud latus intcrius ct nonnihil superius, alterum extrorsum S inferius spectarat. Epididymis ab angulo ejus superiori orta juxta faciem exteriorem descendebat. tum sub angulo inseriori in rorsum reflex ad funiculum spe maticum properabat. Testis autem extremum teis reti veluti, albo, ct cervicis in spestem composito ligamento imo stroto adnectebatur. Urinaria ves- ea sesqui pollice supra pubem eminebat, ad cuius altitudinem patula peritonaei ostia erant, quae testes eπceperant , nunc stylum serreum etiamnum admittebant. Unimestris Infans i7. Martii sectus eadem ferenφbis inhibuit, nempe eundem testium positum idem epididimidis iter, eandem testis cum vaginali connexionem intercedente scilicet albo ligamento. Ostium peritonaei sinistrum occaluerat 3 ciexterum etdhuc patera erat, continebatque ejus vaginalis

123쪽

DE GUBERNACULO

cur ex eo latere ostium apertum permanserit.

Plures hujusmodi observationes habui, sed eas consulto praetermitto, quum potiores solum adferre decreverim, quae quasi gradibus viam mihi ape. ruerunt ad ea investiganda, quae inferius sum exispositurus.

Obf. II. a. Aprilis. In prioribus observationibus musculos abdominis

diligenter a peritonaeo separaveram, caveramque, ut id vel maxime integrum servarem. Postquam vero eam secandi methodum supervacaneam esse Comperi, transversum supra umbilicum cutem, Smusculos abdominis, & peritonaeum incidi, dein ab utroque latere facta alia incisione perpendiculari cutem cum musculis extroverti, ut si quid in abdomine haereret, in conspectum veniret , quam sec*ndi rationem postea semper sequutus sum, quod singulas partes pulchrius, de facilius explorari poteram. Igitur in bimestri circiter infante, quum pervia ostia conspexissem, S per ea desapsos esse testes Oonstaret, experiri placuit; num per eadem resilire in cavum abdominis possent, ut si quid adhuc Gubernaculi superesset, exploranti objiceretur. Et sane tes. tem dexterum in inguine haerentem iterata digito. rum pressione in abdominis cavitatem compuli. In nitebatur testis corpori cylindrico, quod secum traxerat , albo, plurimis vasis referto, & longiusculo. Hisce perspectis animum adjeci, ut quibusnam porro ex partibus cylindrus constaret, satis elucesceret. Igitur peritonaeum a musculorum facie interna removi usque ad cylindri basim, seu ad internam annuli inguinalis oram , quo quum pervenisset sursum

sese innectendo eγlindrum, impositumque testem

Omni

124쪽

omni ex parte amplectebatur. Cylindrus autem excellulari mucosa videbatur componi, eaque in arctiorem funiculum convoluta hine testem attingere, illinc in scrotum defigi. Sed teste denuo in scrotum detruso omnis cylindri species evanuit. Musdem fibrae nonnullae ab obliqui majoris externo latere oriri visae sunt, quae ob mucosam naturam vix distingui potuere. Quoties deinde cylindrum examinandam suscepi, non jam pressione testem delapsum, sed volsellarum ope in Ventrem retraxi; namque iis ostii abdominalis margo coarctatus placide dilatatur. Huic autem indagini aptiores esse insantes maturiores ob partium firmitatem aliquo jam usu didice

ram.

Obf. III. 2I. April.

I n quinquem estri abortu testiculi in abdomine re

perti sunt ad utrumque Vesicae urinariae latus; qui ita pseudi musculo incumbebant, ut venter eorum ad interiora, ct nonnihil anterius esset; facies aliae exterior transversis vasis picta, posterior altera; vertex item superior unus paullo ultra vesicae conum

eminens; alter inferior spinae anteriori ossis ilirim respondens. Distabat autem testis uterque pollice transverso a renibus. Epididymis a vertice superiori oriebatur, tum in arcus sueciem flexa, ct a testis corpore soluta minorem testis marginem circumibat, ovale spatium cum ipso teste comprehendens; deinde sub vertice ejus inferioἔi, cui nectitur, excur-γrens in deserentem ductum oblique sursum ex vessica adseendentem desinebat. Cylindrus testem suffulciens nullo manifesto inditis in scrotum propagabatur, sed inferne arctior ad annuli abdominalis regionem subsistebat, videbaturque ejus basis utroqueer latere nonnihil intra annulum ipsum deprimi.

125쪽

DE GUBERNACULO

92Hanc vero cylindrum testemque peritonaeo amiciri satis dilucide perspexis namque peritonaeum ab aver .sa musculorum abdominalium facie descendens luna ta plica prope annulum facta supra cylindrum, testiculumque sese disjicit, sicque posterius duabus lariminis sibi occurrens perpendicularem plicam retro cylindrum essicit, quae eam testemque piae mus-oulo mobiliter religat. Vasa spermatica retro peritonaeum orta, ct inter hujus plicae t minas inte cepta decurrunt, ct flexu facto simam testis partem adeunt. Inde illud in adultis fit septum, quod testem a funiculo spermatico sejungit. Ablato peritonaeo, ut cylindri intima detegerem, substantia quaedam alba, solida vaginae in modum cylindro circumpo. sta sese obtulit, quae obliqua basi exterius producta in pubem terminabatur. Ex ea basi, ut videbatur, cava duas, tresve sub oellulari mucosa fibrillas albas compactas, planasaue ad scrotum pergere observavimus, quae volsella prehensae cIlindrum deorsum trahere visae sunt

OU. IV. gr. MaiLOstia aperta vidimus in semestri puerulo cujus

abdomen purulento sero redundabat. Ergo ablatis integumentis ex latere dextero sacculus compactus, subruber, qui pro solliculoso tumore imposuisset, in conspectum venit, pure plenus, in cujus ostio abdominali testis ventre anteriori etiamnum haerens puris relapsum quodammodo praepediebat. Reductus in ventrem testiculus cylindrum secum traxit, saccusque evanuit. Jam cylindri examinandi opportunitatem nactus, obliquos abdominis musculos novo commento accurate ab invicem Munxi prae, terquam eo logo, ubi conveniunt, ut annulum effu-. san

126쪽

TESTIS HUNTERIANO. pa

gant. Tum vero ab exteriori parte obliqui minoris fibras nonnullas ad cylindrum ire conspeximus: tum etiam post repetitas testiculi ex scroto in abdomen propulsiones productionem aponeuroticam ab obliquo exteriori eidem impertiri vidimus. Namque ameus annuli inguinalis superior columnis, quas voeant , interjectus tenuiorem aponeurosim educit, quae introflexa interiorem cylindri ventrigenae partem occupat; depulso vero in scrotum testiculo ea inponeurosis exterior redditur, ct cellulari communi proxima vaginae in modum ambit tunicas testem involveptes. Hujus vero rei veritas magis constitit. testem superiora versus distrahendo; sic enim secto, ut jam monui, transversim abdomine, divisisque musculis, undenam fibradi proficiscantur, &unde aponeurosis oriatur, S ubi cylindri terminus sit, clare perspicitur; eoque magis si speeillum ab exteriori annuli parte in cylindri corpus immittatur. quod ultra ejusdem medium penetrat. Verum ut errorem, si quis erat, deprehenderem , cylindro superinjectum peritonaeum, qua potui diligentia, de traxi; tum specillum denuo introduxi , quod veluti tenuiori vagina inclusum manifesto apparuit, ut proinde obliqui majoris aponeurotica productio luculenter confirmaretur. Sed S aliam duriorem cellularem substantiam vertici tellis inferiori continuam inesse cylindro apparebat, quae vix ultra ejus me.

dium extendebatur.

Quare productionis aponeuroticae existentia vix inficiari posse videtur; nam detracto licet interius a cylindro peritonaeo , depulso teste , ct extroversa cylindro, idem in scroto, quem supra retulimus, saccus apparuit, ut videatur proinde ab obliquis muDculis aliud vaginae aemulum involucrum testi effora mari, quod exterius vaginali tunicae cireumjectum

127쪽

sit. Ut vero ista obliqui exterioris aponeurosis deinprehendatur, removenda sunt in inguinum regione communia integumenta, dein cellularis compaetior, quae obliquo musculo pro externa est membrana . mmma diligentia supra annuli hiatum auferri debet quippe tenuissimae illae fibrae aponeuroticae ab annuli tendineis emissae paulatim cellulari ipsi intertexatae sic sensim latescunt, ut amissa densitate pUluceant. Eam rem in robustioribus etiam cadaveribus inquisivi, ex quibus liquido constitit fibras tendineas partim rectas, partim obliquas, ct decussatas annulum anterius roborare, deinde in tenuem memobranam expansas supra scrotum evanescere. Obf. V. 22. Maiti In insante maturo, robusto, carnoso, qui ob eapitis molem frui auris vitalibus non potuit, testes ad inguina descenderant. In ejus dextero latere ιattracto prius testiculo introflexum deprehendi obliis qui majoris annulum, S cellularem copiosam, quae

ex eodem annulo emergens, scrotoque infixa illud quod vocant. LIGAMENTUM, seu GUBERNA-cu Luxi testis constituere creditur. At excisa non .

nihil cellulari exteriori , GUBERNA cu LI quoque excidit imago, nulloque subinde negotio specillum cylindro indidi, quod undique tectum, uti 1up. obsdemonstravi, ad cylindri medium pervenit ι ibi vero substantia solidior jam memorata specillo progressum denegabat, quaa muscularibus ex parte fibria videbatur constare. Quum ergo in hujus corporis originem inquirerem, fibras utique musculares exotiri conspeximus . tum a parte inferiori obliqui mi moris, tum a Falloppii ligamento, tum etiam aliquas ab osse pubis, quae sensim colleetae ad exter

128쪽

num cylindri latus tenui, sed lata, validaque ap neurosi vertici testis inferiori, & epididymidis extremo defigebantur. Iamque in hoc puero vesica subsidere, & ostia peritonaei coriugari incipiebant. Eandem obliqui majoris productionem denuo 27.

Maii in seximestri puero vidimus, quem eadem prorsus ratione secuimus. Namque distracta cylindro apone urosis musculum ipsum, a quo oriebatur, sursum ducebat, ct vicissim cIlindro in scrotum ejecta

uniformis ejus expansio, S continua super testis faciscum, seu vaginalem conspiciebatur. Ergo cremaster, cuius originem ab obliquo interno superius adishotavimus, & valida aponeurosi testi committitur. tum obliqui externi a poneurotiea vagina, ct aliud corpus cellulare cylindrum eonstituere videntur. Quod adeo manifestum est , ut remoto peritonaeo

eadem cylindrus nil de fabrica amittat, ct sive intra abdomen idem fulcrum . sive extra id spectata .eundem Rccum repraesentet. Obf. n. g. Iunii.

Ι n semestri abortu testis dεxter vix infra ossis illium

cristana, snister vero totus supra iliacum musculum resederat. Remotis dexterius integumentis, ct cellulari, quae non videbatur ad cylindrum pertinere, sejunctisque pro more obliquis musculis, den'' cernere datum fuit obliqui exterioris productionem cy-3indro circumpositam, quae eum In modum intro flectebatur , ut ostium externum annuli, quod in

scrotum ducit, infundibuliforme relinqueret, specillumque facile admitteret, quod a duriori dum, taxat corpore tertiam superioris cylindri partem constringente repellebatur. Rejesto dein peritonaeo, alia vestita involucro albo stipato cylindrus spectabatur 3

129쪽

'iatur; nempe vagina apon eurotica obliqui maloatis, qua in longitudinem secta fibrae quaedam metanifesto musculares densiores in cylindri corpore sese obtulerunt; tum cellularis compactios; quae cylin dri caveam percurrens , dc ex infundibulo emergens fasciculo albarum fibrarum in uisumque pubis ra. 'mum, di in tricipitem moria museulum demitteώ

Verum haee omnia ab sinistro latere distinctiu,

innotuerunt: eylindrus enim commode partiri ponvidebatur in superiorem, v teste ad marginem mim culi transucra abdominis petitonaeo tectam; ct in inferiorem ab eo margine ad ostium externum an nuli abdominalis. Porro peritonaeo , cylindrum, ut toties diximus, investienti obliqui exterioris vagina alteri tunieae ex parte earnosae conjuncta substernebatur , quae ostio infundibuli adinstat facto scrotum tespicit. Hiatus ille oblongus, quesit ah-nulum vocant, duabus columnis compremensus in foetu, cui nondum testes vim intulerunt, arctior

est, quam ut illico distiἡgui queat; sed eolumna exoteriori paullulum diducta hiatus ille infundibuli formem cavitatem distincte praesesert. Ergo quum exsup. observationibus novissem specillum tuto impetuli pone, syphonem nunc aptavi, aeremque adegi,

'ex quo ultra transversum musculum lagenulae in moadum hylindrus intumuit. Quae res quum nobis spectaculo esset, pluties nec levi vi aetern adegimus, illa tamen ostinea impulsus tulit impune. 1ntra cylindrum tumidum, luesque obversum decurrere funiculis albus compactus cernebatur, qui distractus tes tem trahebat, pubique, ut jam dietum est, in fila menta divisus infigebatur. Aer vero vix ultra cylin dri medium penetravit omni licet adhibita diligeu tia, ex quo uerum nobis constitit, superiorem dy

lindri

130쪽

lindri partem coecam esse, quum specillum quoque ab eadem repelleretur. Carneae fibrae ab obliquo interno profectae sic funiculo albo parallelae incedebant, ut facile sejungerentur. At superius, ubi eae lata apon eurosi testi , ct epididymidis extremo inseruntur, ita etiam ianiculo agglutivantur, ut unam propemodum latam apOneruosim constituere vie

deantur.

οὐ. V . Iunii. Bimestri, puerulus ostium abdominale sinistrum

patulum habebat lymphamque innocuam testis lacineus Continebat. Praecedentes observationes in ea confirmavi. ostii abdominalis anterior margo semi- lunaris, S tumidior erat , ct ante arteriam epigastricam, qui posteriori margidi appositus idem planum continuum escit. Teste.. in . abdomen attracto inguinis cutim, cellularemque removi, ut annulus ininguinalis in conspectum veniret. Etsi vero Eellula ris scroti ipsi annulo, Ec forte etiam intra eum producta adhaereat, ea nequaquam pro ligamento est habenda, licet, dum cylindrus tenditur , illa etiam tencsi videatur , namque eadem remota in sinum an nuli infundibuliformem mediocris sypho immitti potest, . insarique . media cylindri pars inferior istestinuit in modum: divisis vero musculis obliquis cellularem in funiculum convolutam, longe a priori diversiam ab ipsomet teste demissam, perque insundibulum trajicientem ct sparsis fIamentis ad pubem.& ad tricipitem musculum evanescere vidi, quae filamenta volsella tentata testem deprimebant. Vidi denuo S carneas cremastris fibras, ct obliqui externi vaginam, S denuo expertus sum superiorem sylindri partem aeri imperviam esse. Has deinde observationes eodem semper eventu iteravi.

SEARCH

MENU NAVIGATION