장음표시 사용
21쪽
6 De Scriptoribus Ecclesiasticis
GAd,& Nathan Prophetae prosecuti sunt res gestas Dauidis,
quae habentur in libro primo, & secundo Regum, & initio terti), ab eo loco, ubi desijt Samuel. Sic enim scribitur lib. r. Paralipom. cap. elimo, Cesta Regis Dauid priora,& nouissima scripta sunt in libro Samuel videntis, S in libro Nathan Prophe
tae,5 in volumine Gad videntis . AZtas horum duorum Prophetarum necessario debet poni post obitum Dauidis; qui obitus
contigit anno mundi 2939. ευ alii a co . . uri no i iis . ia. i
di ni si De SHomone Rue sapien simo. xys s. SAlomon Rex,Dauidis Regis filius regnare coepit anno mundi
2079. S regnauit annis o. ut scribitur Regum lib. 3 cap. I i. scripsit sine ulla controuersia libros tres, Prouerbia, Ecclesiastem, & Cantica canticorum. De libro Sapientiae nonnulla quaestio est. Nam non habetur in Codicibus Hebraicis, sed solum in Graecis,& Philoni adscribitur iudaeo, teste sancto Hier nymo praefatione in Prouerbia Salomonis . Sed tamen a veteriabus Patribus communi consensit hic liber tribuitur Salomoni, ut notu est ex Eusebio lib. . hist. cap. 2 a. Tertulliano de praestri ptione, Cypriano de mortalitate, Hilario in psalm. I a7.Αmbro fio sermone 8. in psalm. i 18. Basilio lib. s. In Eunomium , Epiphanio haeresi Anomaeorum Augustino tradi. in psal.63. de ipse auctor libri Sapientiae cap. V. testatur, se fuisse Regem in Israel, di sibi a Domino imperatum,ut templum aedificaret: quae in S Iomonem proprio conueniunt. Sed haec discordia facile conciliabitur , si dicamus , sententias huius libri esse Salomonis , sed collectas in umina.volumen, re Graecis verbis expressas a Philone, non illo, qui tempore Cai; imp. soruit, sed alio antiquiore . Iosephus lib. 8. antiquitatum cap. a. resert a Salomone scriptos fuisse libros Odarum,& carminum quinque supra mille:& parabolarum libros ter mille . Item scriptas ab eo fuisse incantati nes,quibus morbi curantur, & daemones pelluntur. Quae videntur parum verisimilia; sed siue sint vera, siue falsa, certum est ea hoc tempore no extare. N fortasse ex verbis Iosephi, casionem
acceperunt aliqui perditi homines tribuendi Salomoni librum perniciosissimum, qui inseribitur clauicula Salomonis.
22쪽
Tesamenti veteris. Da Abia, ct Addo. 3oco. AFlias, & Addo scripserunt res gestas Salomonis, ut habet
in secundo libro Paralipo inenon cap. s. siue sint eae, quae narrantur in tertio libro Regum , sue res aliae. Quis autem , scripserit reliqua, quae habentur in libro tertio Regum post c put undecimiim, de in toto quarto, & in duobus libris Paralipo menon, non est omnino certum: sed credibile est scripta fuisse a Sacerdotibus, & Prophetis illorum temporum .
P Rophetae tam maiores, quam minores floruerit it post diuisionem Reges, quae facta est post obitum Salomonis . Quo
etiam tempore vixerunt auctores librorum Tobiae, ludith, dc Esther . Sed ut eo* ordine disponamus, statuendum esse videtur ut certum, Prophetas minores eo prophetasse ordine, quo in biblijs Hebraicis, de Latinis collocantur; quamuis in Graecis sit aliqua diuertitas, & de Abdia,& Habaehue sit non exigua dissicultas. Ratio huius fundamenti est, quia videmus, Prophetas maiores sine ulla controuersia suo ordine collocatos, ut is alas praeces Erit Hieremiam , & Hieremias Ezechielem, & Eaechiel Danielem . Item quia magna pars Prophetarum minorum sine ullo dubio ita collocati sunt, ut Oseas Ioelem praecedat, de in fine Aggaeus Lachariam, & Zacharias Malachiam . proinde colligi potest, omnes esse suo ordine disp sitos : neque excogitari potest ulla ratio, cur prior tempore debuerit posteriori postponi: nisi cum cladis ut sic loquar variatur . Maiores enim Prophetae suam classem faciunt, de minores quoque suam . Sed nos ex utrisque unam classem faciemus , ut secundum ordinem temporris omnes collocemus.
Primus omnium tam maiorum, quἱm minorum, filii Oseas , qui prophetauit, ut ipse testatur,in diebus OZiq. Ioatham, Achaa, de Ezechiae Regum Iuda , &i in diebus :Hieroboam filii Ioas Re gis Israel. Annus autem quo regnare coepit Ozias in Hierusa lem, fuit vicesimus septimus, quo regnauit Hieroboam in S maria, videlicet ter millesimus centesimus septuagesimus. Fuit autem Oseas de tribu lsachar, ut Epiphanius testatur: dc iussu Domini accepit uxorem fornicariam, ut significaretur fornicatio populi, per Idololatriam a Deo : de propter hoc peccatum prae-
23쪽
dicit captiuitatem decem tribuum; & deinde captiuitatem etiaduarum aliarum tribuum, quae facta est per Nabuchodosiosor. De Uata. 3I9o.
Post Oseam sequitur proxime Isaias , primus ex maioribus.
Quanatus enim tam Osee, quam Isaias initio dicant, se prophetalla in diebus Oziae, Ioatham, AchaE, & Ezechiae e tamen Eusebius in Chronico,&sanctus Hieronymus in primum caput Oseae, scribunt oseam fuisse primum, & Isaiam secundum in scribenda prophetia . Et videtur hoc posse confirmari, tum ex illis verbis Oseae,principi uim loquendi Domino in Oseae ; quo signi- sicari videtur, inter multos,qui eodem fere tempore propheta Derunt, primum fuisse Oseam; tum ex eo quod Oseus addit, se visionem vidisse, coci solum in diebus Oziae, sed etiam in diebus Hieroboam : ut videlicet significaret, se visionem vidisse,& prophetasse ad initium Regni Oziae,quod concurrit cum fine Regni
Hieroboam et Isaias autem non meminit Hieroboam , quia non
prophetavi tin diebus eius, ac per hoc non prophetauit ad intiatium Regni Oziae ed postea. Sed qmcquid sit de his rationibus, nos nitimur auctoritate . sancti Hieronymi, & Eusebij, qui Isaiam collocant post Oseam. lsaias igitur unus est&primus ex maioribus prophetis, scripsit librum magnum , imo ctiam maiorem, quam ullus alius propheta,& scripsit ante omnes alios Prophetas maiores. Dicuntur enim prophetae maiores, qui sinsuli suos scripserunt libros integros; minores autem dicuntur illi, quorum prophetiae omnes simul viaico libro apud Hebraeos continentur . Fuit vir nobilis ex tribu Iuda,& facundissimus,ut ex eius volumine, qui uis intelligere potest. Scripsit autem de aduentu Christi,de na tiuitate eius ex Virgine,de vita, de praedicatione, de Regno,de
miraculis, de passione, de sepultura, de alijs eius mysterijs, ut Euangelista potitis, qua propheta fuisse videatur. Scripsit etiam de vocatione gentium,& de gloria Ecclesiae plane admirabiliter. Obijt sub Manasse Rege filio perditissimo Ezechiae Regis optimi ; iussu eiusdem Manassae sectus in duas partes crudelistimo supplicio, ut Epiphanius testatur in libro de vita, & morte Prophetarum . Sed Deus , eodem auctore Epiphanio, sepulchrum eius gloriosum miraculis reddidit.
24쪽
GRaeci post Oseam ponunt Amos : sed Hebraici, & Latini
codices ponunt Ioel . Sed non est res magni momenti, quia fuerunt omnes isti tres Propheta: Sinchroni, idest,contemporanei , ut sanctus Hieronymus loquitur initio explicationis Oleae. & quia Ioel non designat tempus, quo prophetauerit, intelligitur prophetasse sub eisdem Regibus, ut scribunt sanctus Hieronymus in caput primum Ioelis, & sanctus Augustinus lib. 18. de Ciuitate Dei cap. 27. & Theodoretus in prologo super
Porro label praedicit duabus tribubus,quibus proprie propheta datus erat a Deo, Babylonicam captiuitatem, easque ad poenitentiam hortatur; & in extremo vaticinio praedicit aduentum Messiae, &.Spiritus sancti per cum mittendi,&vltimi Iudicij diem. Obijt in pace. lDe Amos. 3I93.
AMos prophetavit eodem tempore . Nam initio dicit se visionem suam vidisse in diebus Ogiae Regis Iuda, & in die bus Hieroboam fili j Ioas . Praedixit ipse quoque captiuitatem, &alia trauia flagella; Segrauissime in scelera inuectus a filio Amasiae sacerdotis uste inter tempora percussiis interiit, ut Epiphanius testatur in libro de vita, & morte Prophetarum. De Abdia. 379 s. ' l
ABdias ab Eusebio in Chronico ponitur temporibus Achab
Regis Israel, ac per hoc longe ante Oseam, & Isaiam, &Ioel,& Amos. ldem videntur sensiste sanctus Hieronymus, &sanctus Epiphanius. Abdias enim a fatidio Hieronymo in commentario creditur esse ille dispensator domus Achab Regis, qui abscondit centum Prophetas, eosque pauit, quo tempore IeZabel uxor Achabi Prophetas Domini persequebatur. de qua roloquitur scriptura lib. 3. Regum cap. 18 sid Epiphanius hunc eundem Abdiam Prophetam existimat esse, illum quinquagenarium Principem, cui pepercit Elias, ne ab igne de caelo millo abstineretur . De qua historia scriptura loquitur lib. q.. Begum ν
25쪽
ro De Scriptoribus Eceles issicis
cap. i. Neque dissentit Epiphanius a Hieronymo, quia potest fieri, ut ille, qui erat dispens tor in domo Achab, postea factus sit Dux militiae in domo Ochoatae filii Achab. Sed maxima difficultas est, quia idem sanctus Hieronymus in primum cap. Oseae scribit, Abdiam fuisse contemporaneum Oseae, loelis, Amos,
4 quartum locum habere inter Prophetas minores : & non potest fieri,ut ille Abdias, qui vixit tempore Achab peruenerit ad tempora Oziae, & Eetechiae, in quibus temporibus prophetarunt Osee, Ioel,& Amos. Achab enim antiquior fuit OZia, plus centum quinquaginta annis. . Contra autem videtur Abdias posterior fuisse non solum Osca, Ioele, & Amos, sed etiam Michaea, & Iona,& alijs stultis. Nam in prophetia sua meminit belli Chaldaeorum contra Hierusalem , & captiuitatis eiusdem Vrbis tamquam iam peractae, & praeteritae , ut videatur collocandus post Hie
Mihi tamen placet sententia sancti Hieronymi, qui ut paulo
antedixi facit Abdiam aequalem Ostae, Ioclis, & Amos . Quod autem alibi dixit prophetam Abdiam fuisse dispensatorem domus Achab , non ex mente sua , sed ex traditione quadam Iudaica dixisse videtur, quae traditio non alio fundamento nititur , nisi similitudine nominis, quasi non potuerint esse plures Abdiae. Quod antem hic Propheta meminerit captiuitatis Babylonicae, non corit,ut sentiamus, illum prophetaste post captiuitatem: nam more Prophetarum loquitur de captiuitate illa futura per Verbum praeteriti temporis . Igitur Abdias prophetauit contra IdumaeoS, & non solum praedixit exitium eorum, sed etiam causam exiti , quia videlicet tempore captiuitatis Babylonicae futuri essent Idumaei socii haldaeorum contra filios Israel.
Obijt hic propheta in pace, Epiphanio auctore loco citato.
. , Onas Propheta eodem tempore prophetauit, quo superiores Prophetae,ut scribunt sanctus Hieronymus in prologo lonae, Eusebius in Chronico, & lib. Io. de praeparatione Euangelica cap. vltimo, & sanctus Augustinus lib. I 8. de Civit. Dei cap. ar. Prophetauit autem Ionas contra Niniuitas,& exitium illis prae dixit. Et quamuis agentibus illis poenitentiam Deus peperce-
26쪽
rit: tamen postea reuersis ad iniquitatem Deus exitium illi, immisit, quod lonas praedixit,ut habemus in libro Tobiae cap. ia. Sanctus Hieronymus in prologo Ionae refert verba Tobiae, quibus expresse dicitur, euertendam Ninivem, ut praedixit Ioanas. Sed in nostro libro Tobiae cap. ia. non habetur nomen i nae , sed solum , Prope erit interitus Ninive, non enim excidit verbum Domini. Hunc Ionam scribit Epiphanius in libro de vita,& morte Pro phetarum, esse puerum illum , quem sustitauit Elias ad preces
Viduae Sareptanae. Quod idem ex traditione Hebraeorum refert sanctus Hieronymus in prologo lonae . Quo fundamento nitatur/ haec traditio, non scio, certe tempora parum cohaerent. DeiMichaea. 3223.
MIchaeas prophetauit paulo post supradictos . Scribit enim
initio prophetiae suae, se prophetasse in diebus Ioatham, inchaa, & Ezechiae; & omittit OZiam, quem Oseas , Isaias, de Amos posuerunt. Proinde prophetauit initio Regni Ioatham, idest , anno mundi 3aa 3. praedicit hic Propheta captiuitatem
primam decem tribuum, & secundam duarum tribuum : prae dicit aduentum Christi, & natiuitatem in Bethleem,& conuen sionem gentium ad Ecclesiam Dei. De Nahum. 32sq.
NAhum Elcesaeus prophetauit post abductas decem tribus
in captiuitatem a Salmanasar Rege Assyriorum, ut tellaniatur sanctus Hieronymus, Theodoretus,& Theophilactus,in prae fatione in Nahum; ijdem volunt eum prophetasse tempore Ezechiae r illo enim anno decem tribus in captiuitatem ductas esie constat ex lib. . Reg. cap. 38. Itaque tempus prophetiae Nahum incidit in annum mundi 326 . Praedicit hic propheta exitium Regis Assyriorum, & vastati nem Ninive per Chaldaeos. Et Iudaeis praedicit, non praeualiturum Regem Assyriorum contra Hierusalem, sicut praeualuerat contra Samariam . Obijt in pace, teste' sancto Epiphanio in lib. de vita, & niorte Prophetarum. De
27쪽
ir De Scriptoribus Ecclesiasticis
HAbachuc prophetauit ante captiuitatem duarum tribuum, ut docet Epiphanius in libro de vita, & morte prophetarum; & in Chronico Hebraeorum, quod seder olam vocant dicitur Habachuc prophetasse sub Rege Manasse filio Ezechiae, idest, post captiuitatem decem tribuum , sed ante captiuitatem duartim tribuum . Manase, autem regnare coepit anno mundi ter millesimo, ducentesimo, octogesimo tertio . .
Multi tamen graues auctores volunt , Habachuc prophetasse post captiuitatem Babylonicam, ut sanctus Hieronymus in prologo ad hunc Prophetam, Theodoretus,& alij. Ducuntur hi auctores illo argumento , quod Habachuc Propheta , Angelo e uiri rapiente, & deserente, attulerit prandium Danieli in lacu Leonum constituto; ac per hoc vixerit tempore Danielis , & ad initium imperij Cyri Regis Persarum . Sed nos priori sententiae adhaeremus, quoniam ipse Habachuc disertis , & multis , emis praedicit aduentum Regis Babyloniae ad capiendos ludaeos. Noncst autem moris Prophetarum loqui de rebus praeteritis per ver. ha temporis laturi: sed e contrario praedicere latura per verba temporis praeteriti. Annuntiare enim praeterita, tamquam si essent m tura, unusquisque potest sine spiritu prophetiae . Ad ar- sumentum autem de allatione prandi j ad Danielem , facile responderi potest, non esse eundem Habachac Prophetam, Vnum ex minoribus, & Habachuc Prophetam, qui tulit prandium Danieli r sicut nonaest idem Michaeas Propheta, qui vixit i pore , Achab Regis Samariae cum Michaea Propheta, qui unus est ex duodecim Prophetis minoribus . - Ergo Habachuc de tribu Simeon praedicit aduentum Chaldaeorum, & Babylonicam captiuitatem. Praedicit etiam vastata em eorum dein Chaldaeorum, quae facta est per Medos ,&Persas . Et tandem praedicit aduxntum Christi, passionem, resurrectionemu& secundum aduentumin gloria.
Sophonias p ophetauit,ut ipse testatur in diebus Iosiae RegiM
& quia non designat Sophonias annum Regni Iosiae, ut facit Hiere inias, intelligendum est Sophoniam prophetasse ad invium
Begni Iosii , idest, anno munda ter millesimo, trccentesina qua drage
28쪽
dragesimo. Hoc enim anno coepit regnare Iosias. Porro hic propheta conesonatur contra peccata, & hortatur ad poenitenciam, & praedicit excidium Palaestinorum, Moabitarum, Ammonitarum, AEthiopum,& aliarum gentium . Praedicit etiam conuersionem gentium, & ruinam Idololatriae. Denique praedicit Christi resurrectionem, Iudaeorum excoecationem,& exitium ultimum, di Ecclesiae gloriam,& felicitatem.
De Hieremia. 3337 HIeremias Propheta secundus ex maioribus prophetare caepit anno tertiodecimo Regni tosiae, idest, anno 333 . ab orbe condito,ut ipse initio libri sui testatur prophetauit usque ad annum undecimum Sedeciae Regis, qui filii ultimus Rex Hierusalem: & tunc completa fuit captiuitas Babylonica. Fuit autem Hieremias ex tribu Sacerdotali, vir mitissimus , & sanctissimus, & post multos labores, & angustias lapidibus obrutus ab ingrato populo, vitam cum morte commutauit. Vide Epiphanium de vita,& morte Prophetarum .
Scripsit autem,vel dictauit insigne volumen, in quo populum,& Principes eius ad p nitentiam multis sermonibus hortatus est. Praedixit imminentem ruinam Hierusalem,& templi Domini totius Regni. Praedixit multa de Christi aduentu,de testamento novo, deque alijs Christianis mysterijs apertissime. Addidit Hieremias ad finem libri sui threnos, idest, lamentationes, carmine scriptas, ordine alphabetico, quibus deplorat aerumnas gentis suae corporales,& spirituales .
Addidit denique epistolam ad populum captiuum in Babylone, qua hortatur illos, ut in fide veri Dei persistant,& ab Idolorum cultu se abstineant, quam epistolam posuit Baruch in e tremo libro suo.
De Bameb. 3366. BAruch minister,& amanuensis Hieremiae,praeter ea, quae scripsit Hieremia dictante, vi colligitur,ex cap. 36. Hieremiae, scripsit proprium volumen quinque capitibus comprehensum; nam sextum est epistola Hieremiae . Prophetauit autem Baruch tempore Iechoniae Resis, ut ipse testatur initio sui voluminis. Regnavit vero Iechomas anno mundi 3366.& lis tribus mei sibus regnauit. Proinde hoc ipso anno Baructi prophetauit, Mpraedi-
29쪽
x De Scriptoribus Ecclesis mis
praedixit apertissime Dei Incarnationem, & apparitionem lita carne humana . Et quainuis hic liber non inueniatur in Hebraicis codicibus , & excidisse, & perijsse credatur; tamen citatur passim a Patribus sub nomine Hieremiae, & a sancto Cypri no lib. a. contra Iudaeos cap. . & a sancto Cyrillo lib. io. in Iulianum citatur sub nomine Baruch .
Vide si placet, defensionem huius libri Canonici in nostris Controuersjs lib. I. de verbo Dei. De Ezechiele. 3 377. EZechiel tertius ex maioribus prophetare coepit ut ipse testatur cap. r. anno quinto transmigrationis Iechoniae Regis, qui fuit annus mundi 3 37 r. fuit ipse quoque de genere S cerdotali, vir optimus, ct sanctissimus, & praedicabat concaptiuis suis, eosque ad virtutem hortabatur , sed mercedis loco ab ipso Principe populi sui obtruncatus occubuit. Praedixit reuersionem populi ad propria loca, & de aduentu Domini,& Baptisimo, alijsque Christi mysteriis, multa, sed .obscure, maxime do structura templi vaticinatus est. De Daniele. 3398.
D niel quartus ex prophetis maioribus, abductus est in eaptiuitatem adhuc puer , & perseuerauit in captiuitato usque ad Cyrum Regem Persarum, idest , usque ad finem captiuitatis . Cspit autem prophetare anno secundo Nabuchodonosor Regis ut ipse testatur cap. 1. sed annus ille secundus non intelligitur ab initio regni , sed ab initio Monarchiae, quam inchoauit de uastata AEgypto. Incidit autem haec deuastatio, &initium Monarchiae in annum vicesimum tertium resni eius . Itaque secundus annus Monarchiae notatus a Daniele, est annus regni vicesimus quartus,& annus mundi 3398. Fuit Daniel de tribu Iuda,vir nobilis,& spiritu sapientiae, & prophetiae plenissimus, atque ea de causa gratissimus Regibus etiam Idolol tris , & ab eis magnis honoribus cultus. Scripsit multa doChristo, dc de tempore aduentus eius, necnon de morte eius, de de excscatione Iudaeorum; item de Antichristo, & prsius eius . praedixit progressum quatuor praecipuorum Regnorum, & d bellis futuris inter Graecos,& Persas,&inter succei res Alexandri Magni, tanta perspicuitate, ut aliqui putauerint, sed falso ,
30쪽
rinamenti veteris. ea scHpta fuisse multo posterius, quam re vera fuerint. Liber hic partim Hebraice, partim Chaldaice scriptus est. Didicit enim Daniel in Babylone, iussit Regis, linguam, & literas Chaldaeorum . De partibus quibusdam Danielis, quae ab hareticis non recipiuntur ; vide in primo nostro libro de Verbo Dei . De Aggaeo. 34 Azgaeus prophetare coepit anno secundo Darii Regis Permrum, mense sexto, ut ipse initio testatur . Fuit aurem annus ille ab orbe condito 3 6s. Contionatur Aggaeus ad populum, cum exhortans ad reaedificationem templi, eumque grauiter increpans , quod ostent diligentiores in domibus suis aedificandis,& ornandis, quum in domo Dei reaedisticanda . Et praedicit, templum hoc secundum sore multo gloriosius, quam fuerit primum . Qi 'd intelligitur de gloria templi ob Christi praesentiam, siue de Ecclesia Christi, non de structura materiali, ut sanctus Augustinus ostendit lib. I 8.de Ciu. Dei cap. q7. Do Zacharia. 3 6s. Acharias illo ipso anno secundo Darij prophetauit, seomense octauo , ut ipse testatur . Itaque Aggaeus duobus tantum mensibus Zachariam praecessit. Ipse quoque hortabatur populum ad aedificandum templum, α ad timorem Domini, &obedientiam mandatorum . Praedixit quoque multa per varias,
similitudines de selicitate Ecclesiae Christianae, Multima perditione Iudaeorum.
De Malachia. 33a I MAlachias ultimus duodecim minorum Prophetarum, pro phetauit post Aggaeum , di Lachariam, tempore Artaxersis Regis Persarum. Nam cap. a. reprehendit Iudaeos, qui duxerant filias alienigenas in uxores: & similis reprehensio extat apud Esdram lib. i. cap. p. &constat ex praecedentibus capitibus, hanc obiurgationem factam fuisse post templum reaedificatii iaci , repnante iam Artaxerse filio Darij, cuius anno sexto finita est aedificatio templi, ut habetur libro primo,