장음표시 사용
621쪽
dubiam reddidit ita perpetuis adversus
ferocissimas gentes , mox contra ipsam
gentium victorem populum bellis , nota modo studia non intermisit, sed in ipso bellorum ardore libros consecit, ut, qui ejus res gestas animo complectatur . vix fieri potuisse credat, ut aliquid unquam legerit, ne dum scriptitarit, qui vero ejus commentarios viderit sibi facile persuadeat, illum bellorum expertem, nihil aliud tota vita quam literas tractasse. Sed magna facere,, scribere Caesaris fortasse filius , certe intersector Brutus tanto discendi ardore tenebatur, ut ipsa nocte quae Pharsalicam pugnam intercessit,in qua deorbis Imperio inter socerum,generumque disceptatum est , quum ingens praeterea aestus esset, atque alii sestas artus dura humo recli-aiarent, alii arma ac tela proximo certamini expedirent, plurimi vicinae mortis horrore circumfunderentur, ille sine tabernaculo, sine strato,metu vacuus Polybi epitomen consecit. Idemque nocte altera, quae antecessit Philippense praelium, in quo ille satis victus est, jum
illo Romana libertas concidit, Platonis librum de immortalitate animae securus veluti per otium perlegit, nec futuri certaminis, in quo sumnia rerum actum est,
622쪽
s t inee irruentis spectri horrendo visu a solitis studiis deteritus est. Julianus Caesar, si odium inreligionem nostram dematur, quod in illo excusari non potest, nemini Imperatorum secundus, cum paucissimis comparandus, seruente bello adversus Germanos gentem invictam, quum dies praeliis impenderet, noctes, teste gravissimo scriptore, ad ossicia dividebat tripertita quietis, publicae rei,& Musarum, Alexandro Magno fortius, nulla enim pila aut aenea concha, quoties voluit vigilavit,&nocte dimidiata semper exurgens, non E plumis, vel stragulis , sed ex tapete, systra ad procudendum ingenium verte
Haec Caesares Regesque factitarunt in altissimo rerum humanarum fastigio collocati, tot curis districti, tanta mole negotiorum pressi, ut necesse habuerint tempora, quae literis impenderent, suffurari,in diem regimini terrarum , noctis partem exiguam curando corpori, reliquum studiis addicere, sola eorum dulcedine allecti. Nos homunciones umbratici, turba inops, obscura, magna,
Iis expediendis alimentis propul-
indae inopiae literas sectat , non totas
modo noctes brumales septem tragulis
623쪽
g e . DEAE R A MI Iinvoluti, plumisque consepulti sterti mus, Sed integros dies deploranda, at qua irreparabili actura, nihil agendo, ne dicam male agentio, vel saltem aliud agendo prodigimus. Quid dies' totas lunas
eadem socordia transmittimus, integros annos pari incuria, ac languore conti in
Non sum ego tam impudens , ac Vae incors, ut intempestivo magisterio Princi pes, Regesque veluti in ordinem cogam, atque in scholas ab legem , iisque leges dicam, quorum nutu, atque arbitrio Orbis temperatur Invidiosa res est in periculosa paedagogum Principum profiteri. Non solum principali majestate, sed mmediocris fortuna conditione infe-tius habetur, studiis operam dare. Quan quam maliqui hoc seculo reperiuntur, qui in summa licentia, summaque sortuna amant bonam mentem in si alibi terrarum , certe apud Venetos optimaruartium studia vigent florentque, nec alio in loco se Musae ambitiosius circumspiciunt, quando non aeternis modo libertatis auspiciis propagantur, sed in ipsum publicae rei Augustale inductae, ingens rebus ornamentum dant, atq; accipiunt. Sed non id ubique fatum , de bene cum literis atque omni sapientia ageretur; si
624쪽
Principes ac Dynastae simpliciter studia
aspernarentur. Sed aliqui etiam oderunt,& tamquam rem dominationi noxiam abominantur. Quos veluti pluvias ac tempestates,4 reliqua anni incommoda pei ferre debemus. Contra aliqui literarum rudes, quas ne a limine quidem salutarunt, docti tamen atque eluditi haberi, credique volunt, mut fortuna, atq; opibus, ita scientia caeteros praecellere. Qui sicut literis
in speciem favere videntur, ita viros do ctos non rectis oculis aspiciunt, quasi sibi tacite inscitiam exprobrantes. Itaq, cum iis versati ambiguum, anceps periculosa plenum opus aleae. Nam aut foeda servitute ignaviae assentandum est, aut intempestiva libertate Regum odia irristanda, quae in longum jaci Drecondita post multum promi Homerus vates dixit. Nam si inter privatos, qui velit ingenio cedere, rarus est quid cum Reges ac dominos vana doctrinae pet suasio in-saverit, putas eos plebeio homini , sibique subjecto aequo animo cessuros. Sed est aliquid, quod ille aiebat in humanis consiliis, licetque inter abruptam contumaciam is deforme obsequium pergere iter ambitione .periculis vacuum. Primum omnium summa et petendum
625쪽
s 4 e T. FERRARItten Om est, ut cum iis, quos nobis fortuna imposuit in eum modum nos geramus, quem Aristoteles Callistheni ad Alexandrum ituro praescripsit, ut rarissime xjucundissime , cum eo homine loqueret ur, qui jus vitae, ac necis in acie lingue
portaret. Aut nunquam, aut raro socianis
di sermones, iique mollissimi, Lex veteri verbo sericae texturae simillimi. Quod si nec elle sit de studiis, ac disciplinis disserere tale temperamentum adhibendum
est , ut obsequi magis quam dissentire
Itaque impudenter, ne dicam stulte sicisse, videtur Philoxenus ille qui Dionysio Tyranno Tragae dias recitante. quum vultu gestuque sibi eas displicere ostendisset, jussu ejus in latomias abductus est, unde precibus amicorum eductus, quum alias idem recitando ingenii famam captaret, surrexit Philoxenus, interrogatusque quo, iret in latomias , inquit, quarum cruciatus inepta oratione leviores existimabat. Quid si eum recitator tragico, sed non iniquo ea emplo in crucem egisset Procerum aures quoties eas adulatorum turba circumstetit, verum audire insuetet ad liberiorem paulo vocem, ne dicam ad contumacem facile
626쪽
s A TYRIO A. 84yFuere quidem aliquando Principes,ac Tyranni, qui dissentientium, ac jurganistium immodicam libertatem patienter, ac civili animo tulerunt Dionysius iunior cum Polyxeno Dialactico disputabat, Cumque ille parum urbane illud re peteret ego te convinco Tu, inquit Tyrannus, verbis me convincis, at ego te factis, nam relictis rebus tuis me, mea sequeris. Ita Pomponius Marcellus. quem Latini sermonis exactorem molestissimum ranquillus appellat,quum moratione Tiberii Caesaris verbum,ut mi nus Latinum reprehendinet, ainrmante Atteio Capitone esse illud Latinum,' uno esset Caesaris auctoritate futurum. Certe iam iude inquit Marcellus, mentitur Capito, Tu enim Caesar civitatem dare hominibus potes, verbis non potes. Idque illi impune fuit. At non impune tulit nostra memoria senex doctissimus,& cum veteribus poetis comparandus, qui in carmine Principis sacromm Luculens verbum, ut barbarum adnotavit, cua ob hoc ea poena dicta est , ut cum uita linitate, simul ac paupertate consenelce
Maxime memorabile est civilis animi exemplum in Antonino Pio, quo maior hominis unius contumacia , ne dicam
627쪽
no Smyrnam venit, ubi Polaemon sophista lautissimas,in omnium ornatissimas aedes incolebat, in quas,cum ille abesset, Caesar divertit. Potamon intempestano cte magno comitatu domum redit, ubi cum aedes occupatas ostendisset, magnis . clamoribus,, invidiosa vociferatione
quiritare caepit,sibi vim fieri, ac propriis aedibus excludi, coegitque Caesarem me. dia nocte in aliud hospitium immigrare. Hoc illi non impune modo fuit, sed ab Cararu optimo magnis honoribus , atq; opibus ditatus est, qui satis habuit hospitis inurbanitatem molli oco perstringe, Ie. Nam quum apud eum histrio quere. retur, quod a Polaemone ludorum initio seena ejectus esset interrogavid Antoni. nus, quando nam id accidisset respon- dente illo sub meridiem. At ego, inquit, sub mediam noctem domo eiectus lumi neque ipsum accusavi Prudentius Phaovorinus, cui cum Adriano literatissimo Principum saep8 de literis disceptatis in tercedebat. Nam aliquando reprehensus
ab auditoribus, quod illi cessisse super verbo , quod tamen latinum esset, salsei respondit. Non putatis vos eum me esse doctiorem . qui xx legionibus imperati Is Hermaphroditus natus erat, utriusque
628쪽
tetit accusatus sit a viro Consulari, quucausam dixisset apud Adrianum absolu-Iutus est. Quare haec tria de se, ut maxime memoranda praedicabat. Quod aulus Getaec loqueretur, quod Eunuchus adulterii causam egisset, quod cum Imperatore Adriano contenderet. viveret. Intelligebat enim quam esset periculosum cum Principibus disputare, qui
gladio controversiam omnem decidere possunt. Quid olim Caesares,Regesque ac fortunae augustioris nomina gentibus adorata inliteratum studiis praestiterint, icquomodo se adversus viros doctos gesse-xint,satis dictum est. Placet nunc extremam orationem flectere. Had nostrae sortis mortales descendere,unumque aut
alterum laboris , industriae, Lindefessae
contentionis exemplum grata recordatione revocare Archimedes victoris Marcelli Romanique exercitus terror, ε resipiscentis adversus Quirites fortunae. idemque fati Siracusanos prementi mora, ut cetera mittam viri illius miracula, tanta animi contentione incubuisse studiis dicitur, ut veluti alienato a sensibus animo non cibum caperet, non reliquas
629쪽
neorum instaret a domesticis per manus sublatus deferebatur ad lavacrum, totus questa contemplatione defixus mora modo, quid fieret advertebat,sed cu de more totum corpus oleo perfunderetur in uncto corpore figuras mathematicas digito detinebat. Hic nimirum ille est , qui captis tandem Syracusis meruit, ut iratus licet victor hominis divina virtute captus ediceret, ut capiti ipsius parceretur. At hic dum animoin oculis in terram defixis formas describit in pulvere, non strepitum captae Urbis, ac discurre nintium . cunctaque ferro, ac flammis miscentium militum, non clamorem civiu, non recentium tectorum fragorem sensit,in militi qui praedandi gratia domum irruperat, strictoque super caput gladio, quis nam esset interrogabat propter nimiam cupiditatem investigandi , quod cupiebat, nomen suum indicare non potuit, sed protracto manibus pulvere noli, inquit, hunc circulum destruere, ac proinde quasi negligens Imperii victoris obtruncatus sanguine suo artis , suae lineamenta confudit.
Plinii secundi incredibile studium
630쪽
S A et A 8ηρ summamque vigilantiam describit ejus sororis filius Plinius Caecilius. Nam quuplurima opera eius recensuisset , quae omitia praeter divinam illam Naturae His storiam pessimo publico perierunt, subjicit mitum esse tot volumina, ab homine occupato absoluta Sed mirum magis,
cum aliquando causas actitaverit, decesserit anno sexto quinquagesimo , medium tempus distentum, impeditumque
egeriti qua ossicilis maximis, qua principum amicitia. Lucubrati solitum hieme ab hora noctis septima, vel cum tardissime octava, saepe etiam sexta, reliqua, quae ibi fuse persequitur. Ipse autem in praefatione operis maximi fatetur, se occupatum esse ossiciis, succisi visque tem potibus scribere solitum, id est noctur .mis. Diem publicis Caesarum negotiis impendere solitum, cum somno valetudinem computare quod scilicet dum noctu seriberet, pluribus horis viverer,
Satis superque exemplorum ex tota vetustate esset, nisi duo recentis memoriae ingererent se se, ipsamque antiquita.
tem provocarent Budaeum enim maximum Galliae cliterarum decus , ferunt duodecim ferme horas quotidie studere solitum , die autem nuptiarum quatuor