Elegantiores praestantium virorum satyrae, quarum titulos, & nomina auctorum, versa pagella exhibebit post praefationem. Distinguuntur in tomos duos

발행: 1655년

분량: 726페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

i omni literarum genere Eminentissimus, sed in sacrarum interpretatione sine aemulo natus Gaspar cloppius, nec Ui-bem modo Antenoris , sed seculum illustrat, cujus incredibiles uatum, atq; inauditam animi contentione vix credunt,

qui oculis usurpant. Nam ab ineunte aetate, ita totus literis assi xus fuit, ut sexto decimo anno libros evulgariti quos senes admirarentur, dicet Principum amicitia magnisque legationibus, atque ossi ei is districtus fuerit, totos tamen dies, magnam noctium partem perpetuo literis impendit, jamque grandis natu nihil de contentione remittit, sed dies noctibus iungens per decennium, atq; eo am plius vix cubiculo ne dicam domo pedem extulit . totusque divinarum literarum plurimis editas, innumeris edendis operibus , non indefessi modo animi ac corporis, sed verae sapientia ac fescitatis unicum exemplar habetur. Qilippe omnibus vitae blandimentis abruptis, nullius rei appetens sibiq; jam mortuus, vivens posteritati, cujus negotium agit, quod mirum est inter tot labores, ac vigilias viridi senecta fruens, vegetis membris ensibusque, memoria adeo vigente,

632쪽

utiquod ille de Iuliano aiebat, intes rumelus dolium hausisse videatur. Vere hiis Iosophus, vere be tus, quiq; solus exemplo suo satis esse possit, ad incuriam seculi atque ignavia prostitandam, ab iis maxime apud quos degit, si quemadmodum vitiorum , ita virtutis ac se desitati

certamen esset. Hic senex conticuit. Tum Apollo veluti veterno excitatus, auream quatiens Caesariem quum interim moverentur

liminaque laurusque Dei, haec paucanistus est. Profunda super vos oblivio vendet, pauca ingenia caput exerent: bonae literae, ac latinae orationis decus ad barbatos exulatum ibunt. Earum vicem difficiles nugae, ac stultus labor ineptiarum, somniorumque interpretamenta occupabunt: donec Veneta majestas , maximo se periculosissimo bello inaudita virtute defuncta, cultiores disciplinas, cum ipsa pace reducat, latiumque Latio

redonet. Extremam vocis partem concussi montis fragor, cortinae mugitus, ac tonitrua excepere, ego somno ac pinuo

633쪽

LITERATORUM

tum umbra ab Inferis evocat D non sin Leaveae trepidantis terrore pronun-etabant, id ii 'die mihi ius fasque sit u

surpares .

Adsum, atque advenio ex Acherunte vix um alta atque ardua Per eavernas saxissiructas Asterispendentibin Maxim Vbi rigida constat crassa caligo Inferum. Nam cum ex diutino languore, qui me patrios penates revisentem deprehenderat, nondum plane recreatus his terris redditus, ingentibus praeterea curis obrutus invitus quidem , sed trahentibus fatis elapsa proxime aestate Venetias adpulissem , vix cymba pedem extuleram. quum me dira febris invasit, nec diu morata extremis vitae metis moribundum adstituit. Jacebam exigua in spe animam trahens, opinione omnium depositus,ac deploratus ut diri nuntii mortalium livore pronis auribus accipiuntur, hic

634쪽

a praesertim , qui augustum hunc locum praecipit spe devoraverant , quaeque non obliqua malignitas est , me vivenistium numero exemptum me sponsione contendere parati erant nec deerant, qui se, dum mortalitatis reliquiae tumulo mandarentur, interfuisse pr di

Itaque domi meae tamquam patre familias peregre extincto , si non luctus. cuius tenera areas eo miserabilior nondum capax erat, at orbitatis, ac consteris nationis plena erant omniaci rapiebaturres familiaris, quae veluti caduca publi-

eum spectabat, opesque pusillae, quantas

Retilium iterarum cultor minime avarus comparare potuit, inter vicinos spargebantur, qui in fanere meo novendiales has carnas caenitabant, credo ut hac profusi largitione sanctius defuncti manes procurarentur Seriae, dolia, tamquam die natali relinebantur, vinoque si non pavimenta, at convivarum pectora natabanta inopisque familia extrema alimenta turpis vicinia ructabar. Atque in hunc modum vivus vidensque funditas perieram, isque non mihi, sed boniso meis

635쪽

meis lessus hae nenii, haec mortualia

fiebant. Hic rerum domesticarum status erat, cum ego Venetiis , cum morte luctarer,

mihique ipsi superstes , nihilque minus

cogitarem, quam, ut in ipso aetatis flore vitales auras linquerem , atque hinc incommunem locum commigrarem. Scilicet vi morbi oppressis viribus ejus magnitudinem non sentiebam, nullusque medentium , aut amicorum mihi supremam horam denuntiare audebat, quasi non cum viro Stoicam professe, sed cum puero, aut muliercula res ageretur. DO. nec casu prorsus mirabili, calamitatem meam intellexi,o me mortuum esse

credidi. Nam cum vigilantibus curis, aestuque praecordia urente, diu somnum oculis non usurpassem , ambiguo Deorum beneficio exiguum soporis gustum libavi, visusque est per fenestras manifesto lumine intrare Mercurius, capiti qua meo incumbens fati necessitatem exponere. Nam virga innuens supremum advenisse diem aiebat, utque caeterorum gregi immixtus me ad mortis limina sisterem, imperabat. Ego tam tristi de nunciatione perculsus, ipsa ciue morte frigidior vocem amiseram , nec quid facerem, aut dicerem

636쪽

s A TYRIc A. 8ssdicerem, sciebam. Mox collecto spiritui O, inquam, Mercuri facunde,nepos Atlantis, cujus ministerio uterque orbis

pervius est, quo sequestro coelorum arcana mortalibus communicantur, In ferorum regna augescunt quae est ista Numinum inclementia, ut me nondum decurso vitae stadio in rerum magnarum apparatu intercipiant, annosque meliores invideant Non sat erat, me tot moris

bis corporisque cruciatibus , tot casibus iactatum tot diri fati exemplis per quinquennium, atque eo amplius torsisse, nisi etiam vitam velut in exilio intempestive

abrum ne renes Non ego mortem tot curarum levamen, lethaeaque oblivia deis precor, sed per ego dextram tuam, fatorum ministram, per virgam, qua lumina morte resignas, si religiosus eloquentiae cultor fui, si artes tuas penitus adamavi, obtestor, ne me aliena in terra extingui patiaris, brevem moram concede, qua penates revisam, ultimaque oscula inter amicos, atque assines dividam, tum lubens ac volens mandatis fatorum obse

Forte ad lecti fulcra servulus jacebat noctis colore tinctus, sed, qui nigerrimo

vultu fidem sinceram, candidosque mores tegeret. Is in culcitra resupinus om- o 2 ciosis

637쪽

t in Oc T. FERRAR Iciosis ronchis stertebat, tam prolando sopore de melius, ut incertiam Videretur, uter morti vicinior esset. Et, o inquam, Mercuri . cur iste terrae pondus inutile vivit,in valet, docti viri non line crucia in tu vita exterminantur ' Quid iste, non adeo vita indignus Cur tot ignavae animae perennant , tot vilia capita fruges consumere nata, secti incommoda atque opprobria, spatia vitae invidiosa exhauriunt, industrii, atque eruditi terris tantum ostenduntura Praestat ergo otiose corrumpendum dedere, praestat vulgo misceri, praestat brutis animantibus similes ignotos sibi, ceteris ignoratos arvum exigere, quando non nisi eminentia papaverum capita superbae morti demetere placet.

Resolvit intempestivam declamatio. De Mercurius, atque ore subtristi pauca refert. Annum elIe pestilentem siderum aspectus maleficos, multa mortalium millia Orco deberi, Urbes funeribus exhaustum it , Inferni portitoris cymbam vectoribus non suffecturam; sed quod omnem acerbitatem exsuperet, iura sorte viros omnes doctos in literarum nomine insigne nec destinatos, idque ira Numinum in res humanas, quae novas scelerum poenas excogitasse

638쪽

s A TYRI CR. 817 senes, ut sublatis eruditis dita barbaries superfunderetur, Orbemque misere ulcisceretur.

Quare ipsos sapientiae proceres, sum ma que literarum capita Proserpinae addicta diro gregi compulisse , orbatas Academias, funesta Gymnasia, paucos admodum restare qui brevi in Acheruntis censu futuri essent. Proinde in quit in tu propere compone res tuas, ut

te quam primum cum ceteris Infernis Judicibus sistam Caepitque me praecedere. Mirum dictu, impellebar ipse occulta vi, quique assi xum lectulo corpus ipsa morte grave vix versare poteram, artusque deficientes aegre moliri reddito vigore non grabatum modo minime titubanti vestigio reliqueram , sed praecipiti cursu aera findentem Mercurium

aequabam.

Nec longum iter emensi beatissima terrarum parte excipimur, hoc est, ipsis elysiis, ac fortuna totum Insulis. Nulla vox est, quae loci amaenitatem exprimere possit Perpetuum ver renidebat, mite

Caelum nullisque nubibus asperum, sol ipse purius fulgere videbatur Panditur interea elysiorum Regia, ubi Triumviri capitales fatalem urnam versabant, cuiusque nomen educebatur, illico mor-

639쪽

te obibat. Erant ad latera Parcae , Quaesitorum arbitrio mille vitas momento recidebant.

Forte tunc non levis disceptatio incesserat, quae ipsos Iudices haberet ambiguos Nam cum decreto fatorum Viri docti, atque eruditi letho destinati essent, non plane constabat , quinam Lsent hi, quique hoc nomine digni censerentur. Cum enim literae ac sapientiae cultus suas fraudes, suumque fucum habeant, 'uidam docti sint, quidam videantur cum non pauci literis tincti, atque ex librorum Indicibus periti praeterea plagiarii , atque alienorum scriniorum effractores , cophantae, solaque barba, ac supercilio philosophi, non pauci etiam, quibus pro virtute audacia est , ad tam sublime nomen impudenter

adspirarent, arduum opus atque anceps ipsis Trium viris videbatur excutere larvam, viros eruditos deprehendere. Itaque placuit citari nomina eorum, qui

doctorum numero haberentur, tum nova prorsusque inaudita Iudiciorum a. tione, laudes eius, laboresque ierita in rem literariam accusator percensebat, contra accusabat patronus vitiaque, ignaviam exprobrabat, quo eius fortunas, ac vitam tueretur. Tum Indices in suffra

640쪽

sus ragium ibant,in cuius eruditionem, ac vitam adprobaverant, etho dona isbant, qui inscitiae, ac se cordiae argue bantur, nigrum theta effugiebant.

Et primo quidem productus est Ioa.

Baptista Soncinus non Brixia modo, Ut bis nobilissimae, sed artis medicae summum decus. Statimque doctrina ejus

varie expendebatur arguebaturque .Lau

dator aiebat eum magno ingenio ptaeditum brevi eos in re medica progressus dedisse, ut Iuvenis in hoc Gymnasio inter primos profiteretur , mox Pisas ad primam sedem invidioso stipendio evocaretur, ut demum rediret huc in Viro praestantissimo honesta missione donato succederet, ac Medicinae culmen tuere tur. Fuisse praeterea in eo summam inexplicando facilitatem , Iudicium rectum, dicendi copiam, atque elegantiam, ingenii dexteritatem , omnesque artes civiles usque ad invidiam in eodem floruisse. Dicebatur contra, iuventam Academiae vitio inter arma. nocturnas discursationes transegisse , nullum praeterea ingenii foetuna emisisse, unis de doctrinae fluctus ad posteros redun daret. Sed Minos iuventae liberioris licentiam magnis postea virtutibus , ac laboribus emendatam assirmabat, necoo mula um

SEARCH

MENU NAVIGATION