장음표시 사용
641쪽
86 OST FERRA RI Imultum interesse, quod nihil librorum evulgasset, cum contra, quo quis indoctior eo plura quotidie inscitiae , atque
adrogantiae monumenta effundered. Huic caeteri assensere. Itaque intra sextum inuadragesimum annum ingemti utriusque Academiae luctu extinctus Mota dein urna edactum est nomen Gaudentit Paganini in Gymnasio Pisais no artem dicendi profitentis Laudatus est non perfunctorie. Virum esse magna doctrina variaque lectione in omnibus fere disciplinis versatum seditis printerea non paucis operibus percelebrem, festivis moribus, atque ingenio perfaceto,ut ejus consuetudine magnus Princeps admodum caperetur. Addebatur, eum magnum literatorum fautorem es.se obvia comitate, non tam domo, quam
pectore peregrinis hominibus ingenue patente exterosque, qui Italiam inviserent, aut hospitio exceptos , aut festis dapibus adhibitos. At Patronus praepostera defensione aiebat hominem magis literis tinctum, quam imbutuma Id declarare pleraque ejus scripta impetu magis, quam certa ratione edita non maῖnaolegantia, artisque ejus , quam pro uteretur, modico cultu. Nihil in ingeni qsolidum
642쪽
s scrsolidum cum per artes, disciplinas peregrinaretur nulli penitus insistens, nec admodum ingenio aptus poeticam attigisset praecipue Italicam , cum versus in hora sexcentos invito Apolline effunderet. Suffragiis tamen Trium- virorum inter doctos recensitus fatali lege collegam δε amicum Soncinum non multo post secutus est. Et quasi uni tantum Regioni fato rurtivis incumbere inductus est ex urbe Floretitia Ioa Baptista Donius magnifico cum elogio Virum doctissimum esse, eruditione studioque antiquitatis nemini secundum. Unde arrepta occasione Iaudator dotes ejus brevi, sed attenta oratione perstrinxit. Hunc ab iuventa Romae incredibili labore, ac contentione in eruendis vetustae memoriae reli
quiis versatum egregium opus ad eam illustrandam coniecisse, quod nondum publicum factum esset, sed edita dissertatione de Paenula, viri docti famam omnium sustragio adeptum, auctumque
decus pererudito de veteris Musicae pra stantia commentario. Et licet Patro nus , juvenem adhuc nec ad summam
evectum contenderet, non exacta meruditionem, multa praeterea in ejus scriptis a viris doctis desiderari, morti destina-o Os tur
643쪽
sς oc T. 3RRARII tu magno Rei p. literariae detrimento. Post haec ex diversa terrarum parte duo clarissima literarum lumina evocant ut Daniel Heinsius is Gerardus Ioannes ossius. His nullum doctiorem quisquam noverat, aut sol viderar.
Disserebat laudator, Heinsium magni illius Iosephi caligeri alumnum esse, quem politiorum literarum, Tolidioris eruditionis Dictatorem perpetuum eruditorum consensus dixerat. Nec minorem tanto educatore discipulu. Nam ab adolescentia Graecas ac latinas Musas tam propitias habuisse, ut addita ad naturqdotes industii a veteres poetas iuvenis provocaret, ac praecipue in Elegiis Ovidiani carminis dulcedinem ingeniique ubertatem aemularetur. Ad severiora deinde eodem auspice conversum pleno pectore de sapientiae fonte gustaus , ad quam exornandam consumpsi se Rhetorum myrothecia , perfaceto etiam Orationis lepore , atque acumine insignem. Mox Historiam civilisque prudentiae arcana Lugduni Batavorum, illa martis, ac musarum palestra magna doctorum , atque extera iuventutis trequentia professum ab Veneta Rep. D, Marci insignibus virtutis ergo condecoratum. Tandem Graecis ac Latinis scripto.
644쪽
Flexit deinde noxiam laudationem ad Gerardum ostium , quem omni praeconio longe majorem pronunciavit, restes advocans Institutionum oratoria
xum libros , qui ipsi ad famam aditum aperuere ingenti plausu exceptos etiam ab ipsis literarum proceribus Isaaco Casa ubono, Iosepho aligero. Hic enim cum eas perlegisset, ingenue professus est, se ab ea lectione doctiorem evasisse.
nec e veteribus ipsis , quemquam extare , qui in eo argumento Vossio palmam praeriperet Casa uboni vero hoc
de ossio fuisse Iudicium, nihil eius Rhetoricis esse perfectius, nihil nitidius, singularem eruditionem, lectionem muli i-plicem , rectum Iudicium ubique eluce in re. Sane Criticae vim minime vulgarem in notis ad fragmenta veterum Tragicorum praecipue in duplici Commenta rio de Graecis ac Latinis Historicis unque ad miraculum vigere. Porro nihil exactius latinae linguae commentariis, nihil libro de Veterum Idolatria, item
Grammaticis ac poeticis exercitationibus eruditius catare. Haec magna licer, O O vero
645쪽
86 OCT. FERRARII vero tamen minora omnibus visa sunt, ita ut accusator obmutesceret, nec quidquam hiscere auderet, ut laudis obure istatione tantis viris suffragaretur. Quare eodem poene tempore geminum Belgii ae literarum sidus extinctum est. Post haec ex Urbe rerum domina alterum par, haudquaquam priore deterius, inductum est Famianus Strada, a quinius Gallutius nobilissim te in numquam satis audatae Societatis facile principes Nec multum laudatori laborandum fuit, ut ostendere Famianum
insigni laude in Rhetorum ossicinis artatem exegisse, ac per tot annos Romanae juventae moderatorem, tum eloquentiae Praeceptis, tum latinae orationis maiestate veterum Oratorum gloriam revocasse. Nam prolusiones ejus,in doctrinae varietate, clatini sermonis candore notabiles, quotidie doctorum manibus teti. Historiam autem Belgicam grande opus eximia prudentia , rerumque maximarum consiliis, dominationum arcanis refertum eadem styli felicitate
tanti scriptoris ingenio par, praecipuam ipsi commendationem peperisse. Ex altera parte Tarquinium Gallu-tium purae, ac minime fucatae latinitatis
ad Tullianum nitorem proxime assurgentis
646쪽
S A. 86s gentis , unicum fortasse hac tempestate exemplum esse. Eius orationes omnibus doctrinae, atque eloquentiae luminibus distinctas, eximio verborum cultu, senistentiarum ponderes, atque eleganti perspicuitate instructas , ut disertissimus Romuli nepotum merito appellari posset. Sed, carmina ejusdem pari suavitate ac nitore contexta, ut, quod rarum, ac poetae inusitatum sit, tam soluta, quam
pedibus adstricta ratione Romanae eloquentiae principatum obtineret. Ut interim omitterentur doctissimi Commentarii in Ethicam conscripti solidioris doctrina egregia monumenta. His etiam, quid reponeret accusator
non habuit, nisi quod in Famiani historia multa excidisse contendebat, quae ad latinitatis obrussam exigi nequaquam possen r. Pleraque ambitiose perscripta, scholam olere, nimiamque ac poene putidam diligentiam; multa poetice exaggerata, non paucos denique lapsus, quos ille alias in veteribus scriptoribus argui Lset. Sed levia ista admodum visa, nec deformes in pulchro corpore naevo S. Itaque hic cum compare Gallutio rebus humanis excedere jussus est. His peractis grande vulnus cademiae nostrae inflictum est, educto Joa. Vestin
647쪽
ssc T. FERRARII Vestingi nomines, quod semper a Cerisbum, semper honoratum eadem Academia habebit Nee se continuit laudator, sed truci, ac sanguinanti eloquentiae veluti stae nos laxavit. Hunc prima juventa ex Germania tot nobilium animarum altrice, Italiam capiendo ingenii cultu petiisse , atque in hoc Florentissimo Gymnasio laboribus, atque induis stria aequales omnes antecessime , non
gravioribus modo disciplinis impense
addictum, sed Graecorum ac latinorum seriptorum assidua lectione animum mitigasse. Mox Venetiis laureae medicae insignibus decoratum sponte in AEgyptumu que concessisse, ut ea peregrinatione diseendi inprimis avidum capax ingenium expleret. Ibi animum tot naturae miraculis sedulo intendisse , nee tam insanas Pyramidum substructiones, quam Rcundam Nili eluviem miratum, herbarum, ac stirpium medicam vim diligentissime scrutatum esse. Inde Hierosolyma per obsessa barbaris itinera nons ne vitae periculo adiisse, locaque Christi Servatoris natalibus, ac morte sacrata perlustrasse, ut ad multiplicem linguarum cognitionem etiam Arabicam a Lderet, ipsosque opobalsami naturam, ac viles propius inspectaret.
648쪽
SATYRICR. 867His bonis succinctum huc rediisse,
statimque ab Veneto Senatu eximiae viris tutis aestimatore accerrimo, Chirurgi ceci atque Anatomice praefectum totum Gymnasium in se convertisse, non tam secandi periti nemini praedecessorum inferiorem , quam orationis culti, atque omni eruditionis amaenitate cum pauci stimis comparandum. Ita maximos ad eum audiendum concursus factos,
quum profligata barbarie omnique in is eptiarum squalore deterso eo dulcius auribus blandiretur quo tristius spectaculum esset, carnificinae proximum Graecam eruditionem disputationibus sine ostentatione inspersam , veterum poetarum dicta velut emblemmatam rationi addita. Quanta diligentia minutissimas corporis partes , humanaquzexta salubri haruspicina inspecta, ipsosque oculos fugienti fibrarum linea menta curiosa felicitate deprehensa at
que aspectui subjecta me e multo post
eundem in amaena vireta inductum, florum, atque herbarum culturae praepositum esse, naturae lascivientis pompam, terraeque omniparentis foecunditatem
pari ingenii, atque orationis ubertate ad corporum tutelam salutisque mini
sterium pro id convertisse. Vix diei posse
649쪽
gs Oe T. FERRARII posse , quot ille labores ac vigilias exhauriret. Cum summo mane luce que adhuc dubia quotidie profiteretur, herbarumque, aromatum ac metallorum
vires pleno Gymnasio exponeret Saturnalibus vero optimis dierum , cum reli qui ferias ducerent, a curatissima cada verum sectione, atqne inspectiones, vivorum saluti consuleret postquam aestivi calo te ludum artaverant , saluisbrem naturae florentis aspectum florida, atque amaena dissertatione studiose juventuti communicaret. Quibus autem notam , aut expertam non fuisse ipsius medendi peritiam , atque pietatem fere singularem , qua vacuo sordibus animo sine ulla mercede egenos magnam Urbis partem curaret
Plura laudator dicturus erat,nisi fuentem Orationem Judices ad clepsydram castigassent, qui ne audito quidem accusatore inexpiabili urbis Gymnasii, ac ita
verarum clade tantum decus terris inviderunt.
Hinc veluti tot clarorum virorum nece irritato furore ipsam demum a. pientiam excindere cogitarunt die dicta
Gaspari scioppio, qui tot sublatis solus
irruentem barbariem profligare posse
videbatur. Cumque eum virum sine con Iroversia
650쪽
troversia longe doctissimum esse constaret, vix ullae laudatoris partes esse videbantur, ne quid tamen de funesti judicii more deperiret, jussus est summa rerum
fastigia persequi ipsiusque modo laudaritionis capita indicare, non enim suffectura dies ad tanti viri laudes laquendas videbatur. Unum igitur illud exemplum doctrinae, atque indefessae in studiis literarum contentionis aetati nostrae assul
sisse praedicabat. Nam adolescentem ac poene puerum id ingenii, atque eruditionis specimen dedisse, ut vix tribus tu. Rris expletis non unum opus publici juris faceret. quod exacti aetatis judicium, totiusque antiquitatis solidam cognitio in
nem prae se ferret. Neque tamen utram αhratici solent in scholarum ergastulis consenui Te, sed in Aulae splendore , in
oculis omnium maximis negotiis adhibitum, vividum, paremque animum ostentasse. Et ne tot bonis sola Germania frueretur cum in Italiam venisset Principum studiis, favore omnium, ac gratu- Iatione certatim exceptum esse. Praecipue Ferdinandi Mantuar Ducis, magni ingeniorum aestimatoris non intimimois
do familiaritatis sacris adhibitum , sed insigni liberalitate auctum. Post haec duorum Pontificum flagrantissima gratia