Elegantiores praestantium virorum satyrae, quarum titulos, & nomina auctorum, versa pagella exhibebit post praefationem. Distinguuntur in tomos duos

발행: 1655년

분량: 726페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

aliena , o absurdas ut lucta su 'leandi causa sit , illas in Parnassum nunquam omnino pedem intulisse, Nullam Monsticeleberrimi veram, atque expressam δε- scriptionem habemus nihil seriptum extat quod quidem legerim, neque de na-ruia loci , neque de moribus incolarum. Ego eum iliae venissem , notavi omnia, qua mihipatuerunt, quantum potui, diligenter qua autem mihi videre non licuit, neque enim diu mansi, neque u

ri vidi, ea ab iis, qui vidi ssent,audita memoria tradidi. Qua si litteris consignata in publicum proferrem, opera pretium me fasturum exisi imavi.

692쪽

DE PARNASSO

M Qq -st Parnassus in Phociis

de, Graeciae regione, altissimus, Mnubes attingens duobus cacuminibus Cacumina

hae ab Historicis. ωGeographis qui isbusda, qui ea non viderunt, Tithoraeum,& Hyantaeum appellantur, appellatione Poetarum auribus peregrina, plane inaudita. Α Servio Grammatico Helicon,in Cytheron nominantur, quae nomina sunt diversorum Montium, quora alter distat a Parnasi passuum millibus quindecim, atre triginta. Poetae, loci incolaeduga Parnassiduo Cyrrham, Nysam vocant. Nec vero mirum videri debet, tantam esse inter doctos homines controversiam de Montis hujus cacuminibus, quae a pauci mortales attigerunt. Vix unus, aut alter singulis seculis illuc pervenit reliqui in media rupe consistunt,aut ad infimas radices tota vita haeis rent. Ascenditur Mons arduus semitis perangustis , quae vix homini patent sinis gulari,is crebris voraginibus interrumpuntur ita, ut longi sumo circuitu opus

693쪽

sir IO AN TANGEN EMII, fit,&duce perito, qui peregrinos circumducat Labori periculum additur multi enim verti pine oborta, aut fallente velliolo labuntur alii ab Apolline, Musis, eo quod illis invitis conentur ad cacum Cevadere, praecipites aguntur,in furcillis, saxisque dejiciuntur. Percussi, vulneratique ex ea plaga tota vita lavorant: at Iconvalescunt. Atq; hi sunt, qui Muso patagi, wMuso patactae nominantur. Quo in nomine docti quidam viri, inter quos Cicero fuit, graviter errarunt qui existimaverint Muso patactas Poetas esse, uxore Poetico concitatos ad ,quod longe seeus est. Sunt Muso patactae homines ex natione Paedagogorsi , ingeniis hebetes, neque ad carmen, neque ad ullum omni-nd liberale studium idonei, Musis odiosi.&illisus iratis, ut ex ipsa percussione apparet. A furore illorum, quae mera est insania, toto genere distat furor Poeticus,sacer, divinus non cadens nisi in homines ingeniosos , qui a peritis , non Muso patagi, nec Muso patactae, sed honestiore vocabulo Enthei, Phoebolepti, &Masolepti nuncupantur. Sed de his di. cstum est hoc loco satis. Ad suprema Parnassi iuga pervenientibus praemia proponuntur lauri, aut ne-derae. Oui ad Cyrrham divertunt,lauros

694쪽

serunt qui Nysam petunt, hederas legur, quae ex eo loco Nysae appellantur genus hedera non ignotu Plinio, qui Historiae

Naturalis lib. iis. cap. 4. hederarum genera persequens s licui, inquit, semen nigrum, alii crocatum, cujus coronis Poetae utuntur, foliis minus nigris, qua quidam Nysiam, alii Bacchicam vocant,maximis inter nigras corymbis. Haec sunt verba Plinii, formam, colorem hujusce hederae optime describentis, naturam ignorantis , quae a caeteris hederae geneistibus hoc differt, uddaliae satis nocent, haec amica est, larbores, quibus implicatur , tuetur, ac protegit. Id si Plinius intellexisset, non fuisset admitatus, honorem hederis haberi. Praeter hederam, .laurum , quibus Parnassi juga vestiuntur, innumerabilia in Monte toto plantarum, atq; arborum genera nascuntur, admirabili soli varietate. Iste enim ferax amoenaque humus

est hie steriles sunt, atq; horrida cautes,& hirta spinis dumeta Ex arboribus poma existunt saporis exquisitissim Lex platis flores ad aspectum pulcherrimi, ad odoratum suavissimi herbae ad medicina utiles: inter has Moly,4 Pana caea, quarvix alibi , quam in Parnasib, ac ne vix quidem a veniuntur. Sunt qui in montis

695쪽

oi Io A L AN GENESII. visceribus nasci aurum Moccu los thesauros subesse arbitrentur, nec fodere cessent,inani spe ducti Gemmulae quaedam reperiuntur, quae ab incolis cognoscuntur,& magni aestimantur exportatae pretium non habent, nec emptorem facile inveniunt, neque earum quidem magna copia est, sed pro his complures aliae adulterinae in factitiae imperitis in cognoscendi expertibus comparantur. DE TEMPLO M EMORIAE.

IN eo Montis iugo, quod Cirrham apellari docuimus, situm est Mnemosynes, hoc est, Memoriae, Musarum atris,Templum, templorum omnium celeberrim v, vetustissimumci cujus adeundi causa, qui in Parnasium peregrinantur, tantos

labores suscipiunt,4 in quo Virorum illustrium nomina insculpta leguntur. Illud quicumq; a Parnas redeunt se adiis, se gloriantur, atque in illius adyta penetrasse. Ego in illud nunquam intrasse me confiteor,ac ne limina quidem salutasse: sed id ab homine, qui vidit,is lustravit, quale sit, accepi, at ili ejus imaginem animo comprehensam versibus expressi;

quam, qui vo et, inspicere poterit in Idyl-

696쪽

n PARNAsso LIB. I. sis Itorum meorum primo Inchoatum fuit

hoc nobile aedificium ab Apolline Musis, nec absolutum adhuc a Poetis continuatur, qui id e Templi Sacerdotes sunt,& Architecti. Quemadmodu enim Thebana moenia ab Amphione ad lyrae sonu aedificata accepimus, ita Templum hoc a Poetis concinentibus, cytharasque pulsantibus perficitur,atq; ex Omatur. Perpe tuum,&ab omni annorum, atq; hominuinjuria tutum praedicatur, fals5: ex mate

ria constat omnium, quae ubiq; sunt maxime firma, atq; durabili, non tame aeter na neque inviolabili, ut declarant ingentes ruinae , damnaq; accepta a Gothis, olim Musarum acerrimis hostibus, nunc fide-

Iissimis amicis , foedere per Christianam Reginam inito. Hujus Reginae Legati cu Parnassum accessissent, donaq; amplissima attulissent is domina suae verbis proposuissent, eam Musis factas a maioribus suis injurias beneficiis suis delere,& detrimenta impensis suis sarcire velle; Iiberalissimum, honorificentissimum diploma retulerunt , quo melarissima Regina Parnassi patrona , mothica gens, non jam Musis hostis, sed socia, amicissima, conjunctissimaque pronuntiatur.

697쪽

D E FONT E CAST ALIO

Fontes duo Poetarum scriptis nobiles

ex Parnassi radrcibus in finitimaregione manant, Castalius, qui ex Parnalici oritur, Hippocrene, sive Aganippe, e X

equi Pegasi ungula originem in nometa trahens, qui ex Heliconis rupibus fluit. Hi duo fontes aquaru aspectu, susurro quemlibet possunt delectares sunt enim in loco neq arduo, neq; abstruso siti sed

aquas paucis licet degustare Stantillaru custodes o dispensatores in crepidinibus sonitu, adolescentes eximia, divinaq; forma praediti, sed ingeniis difficilas,ac morosi, Genios vocant. Hi paucis quibusdam, ex magna turba selectis amici,& blandi pocula abunde, liberaliter largiuntur: atque hos ultio ad bibendum

provocant, vel invitos. Caeteros arcen I,

propellunt a fontibus duri, inexorabiles, aut aquas parce in brevibus , angusti guttulis gustandas praebent, guttatim instillant Sapore inter sedisse. runt aquae Castatram et dulcedine superat Hippocrenara ex vicinis Heliconis rupibus ramenta salis, dat sedi ne trahit. Haec acres, atq; mordaces illa teneros, sua

698쪽

DE PARNAsso LIB I. 17 suaves Poetas emcit. Utraq; natu Ia ca- Iida est, eaq; qui se onerant, perinde ac viano gravati cerebris inflammatis in ebrietatem incidunt: qua correpti, et fi non absurda, quemadmodum vinolenti, verba effutiant, sed rationi maxime consentanea loquantur 3 corporis tamen habitu,

estu, vultua; incomposito, oculis distortis,ac Vagiri aut an quo in loco temerinu-xis, capitibus obstipis, attoniti, cogitabundi, taciti, aut soli seculoquentes, manifesta mentis conturbatet signa prae se fe-Tunt. Quamobrem adhibenda est cautio, tenenda aliqua in bibendis celebribus aquis ratio, quae ita praescribitur Sumanisi tur horis matutinis, maximeq;.si fieri potest, antelucanis statim post somnu stomacho jejuno,crapula certὰ no oppresso. Post potionem unam aut alteram, an w- quam ad fontes redeatur, temporis spatia aliquod interponatur, exercitatio capiatur solitudo,meditatioq; fugiatur; conrventus hominum frequententuri ad negotia vel publica, vel privata discedaturi

ut agitatione concoquatur humor,& Vapores in cerebrum excitati discutians .

Attendenda est inprimis cujusq; natura, capitis constituti, idem enim has aquas haurientibus evenire usu solet, ac vini potorib', ut alii uno poculo grave

tura

699쪽

tur , alii multa pocula mentibus integris hauriant. Qui autem habita ratione viriuhis prudenter utetur, magnas percipiet utilitates : habent em hae perinde atq;

alia fontanae aquae vires occultas, medicas, salutares. Ad aegritudinis levatione valent curas relaxant spiritus ferociores mitigant calorem excitant divinum illum, qui dicitur Enthusiasmus,nsi Poetis solum, sed iis omnibus , qui se ad scribendum applicant, necessarium, avariti in

ei medentur: rerum vilium fastidium pariunt honestaru appetitum movent ad labores ingenuos robur incredibile afferunt ita ut illarum potione confirmati homines per asperas cautes,4 invia saxa Parnasii celeriter, atq; intrepide gradiantur , inuasi alis sumptis ad cacumenevolent dum alii sudantes, atque anhelantes,& multorum amicorum manibus sublevati amurgere non possunt, nec digitum unum progredi. DE FLUMINE PERMESSO. IV. PS rmessus Boeotiae fluvius ex Helico nis radicibus oritur. Ab Hippocrene fonte, qui in illum influit, vim trahens, ejusq; naturae particeps nonnihil alacritatis ad canendum assert bibentibus , re

700쪽

n PARNAsso LIB. I. si 'fetibendi pruriginem iis , qui ipsius aqua manus lavant. Navigatur compluribus cymbis, atq; liruribus vocalibus,in nari Aroo consimilibus, Poetis remos ad tibiat citharaeque pullum moderatatibus. DE STAGNO PEGAS EO.

A V. Tagnum Pegaseum Plinius scribit cir- Ephesum, Ioniae urbε,esse,sed lon-oissime abest. Sub extremis Heliconis a. gieibus jacet,infra Hippocrene, quo com regatur Anseru multitudo infinita, Cygnis obstrepens Hippocrenaeis. Non ungulae ictu,ut Festus existimavit, apertum fuit hoc Stagnum. Ex Pegasi urina natu ver similius quidam narrant. Alii ech Ius equi laborantis, ac fatigati sudore,arinque illuvie ortum esse assiimant, ranis abundare ex illa putri materia nati siquae opinio est hominis res Parnassias optime cognoscentis Ioannis Saraceni.

DE NEMORE HELICON Iois itinis Disis.

IN te Montem Heliconem, Permensum fiuvium nemus est Heliconium,

Musis gratissimum, cum propter amoenitatem loci, tum propter amorem natalis

soli:

SEARCH

MENU NAVIGATION