Elegantiores praestantium virorum satyrae, quarum titulos, & nomina auctorum, versa pagella exhibebit post praefationem. Distinguuntur in tomos duos

발행: 1655년

분량: 726페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

rgo Oc T. FERRARII dejectus agere caepi poenitentiam sermonis mei, it Simonides olim, quod Helenam versibus lacerasset Fratrum geminorum ira luminibus orbatus, post recantans opprobria placatis Cassoribus luci redditus est, sic ego cum bonis Diis, perfricata diutius frontes, Palinodiam auspicatus sum, ad mortales eos, quos barbaros appellaveram, quisque ob vi O- latum Priscianum dicam grandem dixeram, praecipue sanctiores Philosophos

omnibus reverendos conversus, Parci

inquam, sacra capita, parcite juvenili audaciae,& resti piscentem licentiam pacati excipite. Vos mortalium summi, vos vitae, mortisque arbitri vestra jura humanu genus e formidat, cujus bona omnia in manu vestra sita sunt anima, corpus, opes : non modo Latine scribitis xloquimini, sed etiam facitis in quae vestra potentia est scytharum voces, a Garamantum iure Quiritum donare potestis. Vobis ancillantur Tribunalia, patent ar- cana domorum templa, theatri vicem praestant, vos ipsius divinitatis potentes Coalum,in astra in partes vocatis. Vos pallidus cliens adorat, ab ore vestro moriturus aeger spirat matronae, puerique de innuptae puellae morigera vobis sunt:

vastro supercilio Orbis regitur , vestro

662쪽

s A. 88 Inritu humanae res administrantur. Nos numerus sumus, nos viles curuaeque an I-mae. nos inops infletaque turba.

Vix haec fatus eram, cum paulatim visae sunt redire corpusculo Vires, omnisque aegritudo abstergi. Et commodum intrabat senex templum, quem ab miti. ac sereno ore , sed magis ab ingenio Carolum Sigonium esse cognovi. Ille ad latus meum adstitit, ego te inquit, saluti redditum gratulor ceterum praefer vidum hunc impetum, atque immodica libertate exsultantem compescam paulatim, ac moderabor. Quid juvat quere- Iis indulgere,& pulsas literas, cultum fluebonarum artium indignari An hospes adeo es, ut haec ignores, aut tam validus,

ut natis obviam ire possis' Actum est de his studiis Latine loqui res puerilis habetur: scire literas interiores , putida& inepta , Cuncta cum supercilio tradu incunt. Deinde, si quis haec studia saniori iudicio aestimet, quotus quisque paucas horas illis impendere dignatura Ed iam seculi languor processit, ut non nisi fabulae, Italicae naeniae terantur manibus, atque ille laboriosus existimetur, qui semel in die ad libros respexerit, imprudens, vitae suae hostis , qui paucis votis adhibuetit in consilium Musas Ita-ppra ventus

663쪽

8 gr. ET FERRARII ventus nostra in iterarum negotio , qua desidet otiosa, aut in turpi otio negotio. Da aeritia ludo teritur, aut si tradita literis est, docentiam servitia odisse literas incipit, quae poenis cmetu constant. Sic futurae licentiae irritantur ingenia, In Academiam odium literarum ferunt,ueluti paedore carceris efferati Praeterea quia politiorum literarum initia pueri susceperunt, velut pueriles curas erubescunt, atque aspernantur. Ita fugatis Musis duo damnosissima Numina in vacui possessionem veniunt Mars Venusque, Qquibus largas opes fatalis hora nascentibus indulsit, literas ignobile ministerium existimant, imbraticam vita. Ideo non magistri, sed lanistae dictata accepturi verum ludum petunt, in quo ubi

artem necandi homines nec sine cura didicerunt rixis, ac contentione inclarescere cupiunt. Maluntque ferco mortalibus vitam adimere . quam literis a morte vendicare. Et tu illi vacare tem pus existimas, ut inertes libros respiciat, atque ignavasdisputationes, ubi muliercularum more penes eum victoria censetur, qui clamore plus potesta At ille alter Dii Deaeque cuius male sanum pectus Cupido invasit, Deus ille Potens, ac famigerabilis. Furit aestuat, distra.

664쪽

s R. 883 distrahitur miser in amoris rota Prima formae cura animum abducit, ut mulierculae placeat, quae aut errore, aut merito

nimis ipsi placuit. Itaque capillum pectere curiosius, de facie in consilium ire, plusque corpori, quam animo excolendo insudare Tota mente ibi haeret, ubi Cupidinis clavo fixus est, diesque totos,

aut amicam sectatur, aut in templo improba vota tacitus nuncupat noctu aut vagatur armatus , aedesque in visit, Eo-xibus figit oscula, limenq; lachrimis imbuit, aut domi, ubi se in lectulum abjecit in dextrum modo latus incumbeus, o do in sinistrum nunc supinus, aut pronusue Pelides Patroclum lugens , inter lachrimas,& suspiria longas tenebras execrat ut . adhucque repera luce rapit de strato corpus, forasque proficiscitur: mo eniM Cupidos imperatsuadetque

Amors

Si media nox eΠ, e en prima egera, Si statici condicti cum hocte intercedit dias Tamen est eundum quo imperant iu gratiis. Τ illum nocturnis chartis impalluisse existimas Amat. Solum ab turba segregem fugitantem homines conspicis 3Tu literarum commentatione, magnis-

665쪽

que cogitationibus in naturae recessus abditum, sensibusque alienatum credis In amoris schola delirat. Flentem saepe videas, non secus ac Homericum H eis Ioem , atque interruptis suspiriis tacite expostulantem: tu ingenio suo obiratum Putas , quod recondita rerum non ita fa

cile as equi, atque indagare possit. Ab

amore vapulat. Et tamen haud scio, an minus excusabiles sint, qui solam aleam de pereunt, quibusque tesserae, pictaeq; chartulae sormosiores videntur, quam facies eximia, omni simulachro emendatior. Itaque in hunc ludum etiam invocati assidue ruunt, has fortunae paginas, diurna, ac nocturna manu versant, forum aleatorium calefaciunt. Hae sortes ipsis, haec oraculari versant, miscent, secant, Magno , nec longo labore ad hos scopulos eluunt. Tunc non modo libris vacare

possunt, sed quandoque ipsos libros, sacramq; Musarum suppellectilem distrahunt, totamq; cum voluminibus sapientiam mendicare apud eos cogant, quorum cophinus, faenumque suppellex. Ex juventute igitur alios Mars abduci ci alios infatuat Venus,plures dementat

alea. Quid si esset aliquis vir strenuus, qui omnibus hisce iis damnosissimis

sacra

666쪽

audire vocatos, aut anguium more cum

C xcantantur aegre mo)iri gressum , nauseabundos exedras lubire , ex quibus quandoque magistros velut ostia cismo depellunt. Sed ludum aetati isti aliquem dandum aiunt. Futurum, ut deservescat aestus ille impetusque, atque immodicae libertatis amor. Subituram cum aetate prudentia,& melioribus annis in pretio fore litteras, quas stulta adolescentia contempserit, redituros cum libris in Erat iam laboreque, cura praeteritum otium discussuros. Nnoae. Quota pars vitae vivitur, hoc est steris impenditura Vetus querela est, homines longo aevo minimuViveres de magnam partem vitae elabi male agentibus, maximam nihil agentibus, totam aliud agentibus. Dimidium ejus, atque eo amplius dormitur, tertiana saltem parrem ludus compotatio, cu-

667쪽

raque corporis vendi eat , reliquum negotia aut proprii, aut aliena subripiunt.

Quam particulam studiis dabimus Nec studiis omnibus, omnibusque disciplinis hoc ne sperare quidem sanus audeato sed uni modo arti, quae saepe longa est, ipsaque vita est brevis. Vua brevis est, nimis invidis, angustis

terminis circumscribitur , eam nos breviorem otio somnoque ae desidia faci

mus.

Monstri loco est, esse sortasse aliquos, qui de brevitate vitae queruntur, longi temporis fastidia lactant, sicque omne studium illo conserunt,ut tempus ipsum saltant. Siccine tempus fallendum est, quod mortales omnes nimis scite fallit 3 Etiam eum bruma dies arctavit ;stivi, les pigris videntur,ispeqi nesciunt quod agane, qui digni sunt, ne nihil unquamasaiae Placet audire quomodo tempus eludatur. Eos semper excipimus, qui vel Rei p. intenti vel literis perpeti labore sugacis horae injurias ulciscuntur. Destertunt ad meridiem lucifugar, uoto pe- store somnum persant. Tum longa corpusculi cura , vagisque ambulationibus moram prandi fallunt. Ubi dies ad umbili eum di in idiatus est mortuus. Consedere duces. Ibi de rebus dirinis , atque

668쪽

humanis cernitur. Sed aliquid temporis testat ad noctem qualem noctem. Non ea longior fuit, qua est Hercules proseminatus. Restat modicum lucis. Egrediundum est, visundi amici, vario sermo in ne graves horae eludendae. Ibi incurvo, ac librato corpore. O salve insperat quid

agitur, riuola hora est Quale frigus

Pertentat artus Quid novi affert Germania Hinc in Pharmacoparumin ais hernas librarias. Ibi senatus habetur,iquidem legitimus. Quid isto orbe fiat

primum Ichedula recitatur, quis non videt fore, ut Pharmacopota decoquantsi pax sit 3 omnes rumores bellici colliguntur, prodigiosae narrationes dissipantur. Quid Suecus pareti in consultationem venit. Quid tandium reda victores Batavos moretur. An Celiae sint Insubriam uno spiritu dictaturi. Quid trepidet, aut minetur Iberus, anxia disceptatione disquiritur. Acies , praelia, duces, Urbium obsidia, arcium expugnationes principum supremae necessitates , non simpliciter, sed per sectas, &factiones, quis linmano generi velut in arena digladianti, aut favor commodatur , aut

odium, an sectatio,& quidem ab ignavis ac bellorum expertibus, solaque lingua sero cibus. Ita & plerique in re capi-

669쪽

ss Oc T. FERRARII tali nugantur. Sic altercatione raucis sponsionibus abit dies. Venit optata vix quam compotatio & somnus dividum c. Lux altera oritur de nascitur, sic Ἀ-olunt menses, novaeque pergunt interire Lunae, sic annus in se convoluitur, Wre-plicatur. Parcite metu boni viri nimis cito obrepet senectus non intellecta, ac tempus hoc , Prod vobis seculii videbatur,breve momentum absumet. Nota

esst, quod quis injectus reclinatae ad parietem sella semisupinus, aestivis caloii-hus flabello ventulum faciens , oscita. bundus,& pandiculans, aliquid obitet

canens longissimarum horarum tardi uni execretur,quae nunc vobis vita senio gravis est olim cum fletu deseretur, vitaque mors silentio juxta aritimabitur. Neque me ista declamatorio more in majus augere, utinam res ipsa non compto baret. Plura optimus senex dicturus videbatur is forsan acriora prioribus; nisi Mercurius me templo abduxisset. Tunc me somnus reliquit, iterum quena itum me apud Atlantaeos optavi, ubi nulla somnia mortalibus visuntur.

670쪽

FELICITAS.PROLu SI IX. DEcimus annus est,& quod excurrit,

ex quo me Veneta majestas in suo Athenaeo suadae sacris praefectum iussit Musis ac posteritati vacare. Per id tempus nunquam ego destiti, privatis couloquiis, mpublicis adlocutionibus florentissimam juventutem ad elegantioruliterarum cultum Graecaeque ac Latinae facundiae studium adhortari. Sed quotannis praecipue studiorum instaurationectim futuris laboribus praeludimus , Maliquid tanta frequentia , ac clarissimorum virorum concursu dignum medita mur, cur eloquens bonaeque literae de sertae passim acerent ad disquisitionem vocavi. Parentes accusavi praecipiti festinatione liberorum progressum cor Iumpentes. Praeceptoribus veluti diem dixi, quod parentum ambitioni ac propria inscitiae velificentur, postremo in ipsos adolescentes Orationis acumen

non semel distrinxi , quod in Academia serias agant,& dum parentes ad tolerandos sumptus rem deletiorem faciunt lit

SEARCH

MENU NAVIGATION