Elegantiores praestantium virorum satyrae, quarum titulos, & nomina auctorum, versa pagella exhibebit post praefationem. Distinguuntur in tomos duos

발행: 1655년

분량: 726페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

aso oc T. TERRARII quasi nummi paterna in arca redivivi

puIlulent, noctem tumultu, diem rixis ac iudis ducant. Ita nullus hoc anno declamationi locus relictus , tota accusatio exhausta est. An ergo veterem cantilenam repetam, semperque eadem chorda oberrabo Auis dite, quid mihi in mentem veneret Fert animus palinodiam canere, dicta retractare, nec vos de more ad politiorum literarum amorem accendere, sed, quan tum in me erit, dehortari potius,& ab ea. rum studio cultuque absterrere. Quoties

enim mecum ipse repeto, quam in frugiferae sint sterilesque hae literae, quo in-li commoda ae ludibria sectatoribus suis

afferant, quanto in contemptu apud proceres versentur, si qua fides distorum, Aeonsiliorum omnium sera animum DC innitentia subit, pudetque ac piget toties vobis earum literarum studium inculca in quarum consecutione maximi labores exhauriendi, Bibliothecarum se in pulchro insenescendum , legitima voluptates abdicandae , abrumpenda vitae

blandimenta , ut demum una paupertas, una miseriete, una contemptus confluant,

earumque discipulos . ac doctores circumsistant.

Ea horrescat profecto necesse est, qui-cuoquo

672쪽

s A TYRIO A. 891cunque literatorum infelicitatem varios casus, supremasque necessitates revolvet.

Nec lingua modo, sed mens ipsa refugit

haec Graecis cothurnis aptiora repetere. Non enim unus aut alter sorte quadam, Mnti malignitate, sed gregatim occurrunt qui post consumptam literarum laboribus vim , earundem fructu aegre ipsam vitam tolerarunt,& aut alienas f Oistes obsidere, aut divitibus adulati coacti sunt, aut turpi ministerio alimenta expedire, aut omnium egeni in publica domo inter mendicabula indipnantem animam proiicere Et cum rabula, ac silabaru auceps iurgiis, ac clamore ditescat rcum medicamentarius, cum artium luis

dicrarum doctores superbi perambulent: cum sellularius aliquid quotidie lucello

apponat, soli eruditi, nisi quos aut avitares, aut aliud artificium sublevat una cutiteris,&paupertate educantur, soli laudantur Erigent tolluntur ad sidera,Jacenta; comitati in publicum prodeunt, ne servulum quidem domi, neque arcam, nec cimicem habent: pleno gymnasio excipiuntur vacuas aedis incolunt: omnia cum ab illis petantur, nihil datur: libri eorum manibus omnium teruntur,

suppellex digitum sustulit meliorem existimationem habeat, quam vestem:

673쪽

plures laudatores numerant, quam nummosa salutationibus pleni, inanes loculos referunt verba dant, accipiunt: digito monstrantur nescio ob ingenium, an ob corporis illuviem is cum bene Iaudati domum venerunt, pesinc nati cubitum petunt, credo, ut summo manet

facilius ad Musas salutandas expergiscan

tur.

Sed hae maximinugae sunt, praeut quo

pacto fortunae livor, Regumque inclementia atrocia in eruditos exempla semper edidit. Ab Homero principium Musae. Is omnis sapientiae, atque eruditioni a parens,in entorum princeps, naturae in indulgentis miraculum , nescio majori fatorum infamia, an vestro Pierides rubore sine re, sine lare, ac tecto, omnis divinae atque hunaana opis egentissiimus,4 ad augendam superum invidiam oculis captus manum porrexit ad stipem, ac divini poematis partes decantans ad ostia aegre famem depulit ut etiam in ipsa morte fortunae ludos instrueret na quo Isocosum piscatorum aenigma solvere nescivisset moerore extinctum, haud obscuri scriptores prodiderunt. Forte illi

in littore cum mare tu ibatum ferias daret, aprico Sole alii capturae intentiscedainda gin. demersa capillis, ac sordentium

674쪽

S A. 893turii cavum rugis animalcula quaerentes, Rriae reperire nollent , viso Homero per lacti laxi iam vatum maximi tamquam de tripode sententiam explorant. Nodus Homero vindice dignus hic erat. Quo SCoepimus, non habemus, quos non carpimus, habemus. Sedimendico nostro facilitas fuit mori, quam nexum expedire. Id qUe unum ludibrio deerat, ut qui pe-dicritorum agmina verminantium toto Cor Pore paverat translata , veluti in animam Phtiriasi ab iisdem conficeretur. QBid jam cetera persequari Pindarum,

Lyricorum Deum, in ephebi gremio ex-Pirasses Euripidem, ut ferunt, a canibus Iaceratum Pythagoram una cum sectatoribus infelicibus flammis ustulatum: Platona inter epulas divinum illum spi-xitum exhalasse Aristotelem, quod Euxipi naturam non caperet, se in eundem coniecisses Demosthenem, veneno cap

tivitatem effugisse Plautum in pistrino non hominis operas locasse, sed caballi:

Lucrectum amoris poculo in furorem actum Tullium inimico cervicem praebuisses Ovidium tota barbarie obruintum : Senecam, ejus agnatum Lucanum purpuream animam toto corpore

evomuisse: Plinii naturae capax ingenium cineribus obrutum , ne hic omnes Libitinae

675쪽

ry Oe T. FERRARIIbitinae fastos excutiam, dicere distincte

praetermittam alios diraque absia mptos quosdam veneno sublatos in os aquis interceptos illos penatum suorum ruina consepultos istos ferrum jugulo inse-eisse illos igne funeratos plerosque aut

paedore carceris eaanimatos, aut carnificis manu confectos r nonnullos servili

dextra aut uxorum insidiis occubuisse:

alios denique, ut egestatem , vel contumelias exirent, in se vetiisse rabiem,&vel iacto in praeceps corpore, vel transfosso pectore, aut aperto jugulo fatis satisfecisse. Sed ne antiqua nimis Iepetantur, quis nescit Nicolaum Francum elisis laqueo faucibus pependisse Aonium Palearium, Jacobum Boniadium, Hieronymum Saxonarolam publice crematos rut ingentem eorum numerum transeam

qui capta ab Hispanis Duce Gallo Ut be

Roma mille mortis generibus, per teterrimos cruciatus expirarunt. Cum ingeniosa barbaries inaudita tormentorum genera excogitaret, ut immania tributa

exigeret, ac defossi auri confessionem expia meret. C proceres ipsi Asellis conversa facie impositi sacrorum veste ex cultis militibus facie caeno oblita sub furcas agerentur eruditorum servientium turba validos tortores delassa-

676쪽

s A. 891 tetris hi quidem admoto igne torrerentur : illi de putei trochlea quassati, moxque iisdem aquis demersici magna pars adactis sub ungues festucis excarnificati: minutis vulneribus confecti canindenti ferro vellicati: ferventi adipe plum boq; adusti: , quod ne veteres quidem Tyranni excogitarunt, per testes, ac gemne rationis membra suspensi tandemque vigiliis alges, inedia exanimati Vere barbati, vere stipites, qui ab eruditis aurum poscerent, quorum soror, ac comes paupertas semper fuit, magnaque suppellex libroru cistula, putris grabbatus, luctantes cum tineis chartae, vestesq. infelicitatis instrumenta. Quorum tam faede morientium triste solatium fuisse existimo, quod viderent ipsos Troiugenas heroes suos, vel potius carnifices aerumnarum sorte sibi aequatos avaritiae ac crudelitatis poenas, plus qua ipsi vellent. persolvere. Nolo in universum conqueri, non enim praeficae operam locavi, quae literatorum funere lessum faciat Inar tam auribus vestris hanc naeniam nothdubito Sed torquet me atque excruciat, ut nihil de his temporibus loqua .recens eorum memoria, qui nondum expletum satorum furorem testati sunt. Nam Ludovicus Ariosius Etruscus Homerus,

677쪽

.ille aeternam nominis gloriam comparauerat Malo ipsum interrogetis satyrasq; vetustati pares perlegatis, quibus fortunae suae angustias, ac patrimonii tenuit tem, non sine Dominorum invidia facunde ae salse miseratur. At Torquatus Tassus, ItalusVirgilius ab iisdem, tam illeberaliter exceptus est, ut propter hoc credatur,vergente aetate mente eversus, qui sapientiae morbus cum paulatim remitteret, ut praeparcum Principum ingentu ulcisceretur, divinu opus nescio an melius immutatum Aldobrandinis inscripsit, a quibus destinatos summo vati summos honores mors antevertit. Porro Io Baptista Marinus quantu poesii lucratus est' longo careere Bactus tam prope a serali pegmate, quam a veterum poetarum laude fuit. Nisi quod extremis annis propitium Gallicum Caelum habuisse visus est sed unde unctius caput non retulerit, ut demum in patria majori laude, quam

censu extingueretur.

Quis vetat in maxime libera terrarum parte libere loquio Si recte calculum ponamus, proceru illiberalitas haec tropica instituit. Fuit quidem tempus, cum nihil honestius, nihil fructuosius fuit, quam vacare literis, ingentiq; beneficio magnis

678쪽

SATYRICA. 897 eapitibus innotescere. Cum orbis domini terrarumq; rectores, utrumque solem victoriis emensi viros doctos, expeditionum comites haberent, regiisque muneribus cultos prope principalis fortunae fastigium adstituerent Alexander enim hoc uno magni cognomen promeritus inter spolia Darii Regis unguentoruscrinio capto pretiosis limo librorum Hometi custodiae destinavit. Idem Thebarum direptione Pindari domum intactam seris vari mandavit raristotelis 'praeceptoris patriam condidit, tantaeq; rerum inquit Plinius, claritati tam benignum testimo-nnam miscuit. Quod sum additurus, vix apud vos fidem inveniet. Apud Athenaeum Laurentius vir Romanus de Te trace ave loquens,ego autem inquit, existimans virum doctissimum Aristotelem, dignam hanc avem putasse, de qua mentionem faceret, cum tractatum illum tot talentis aestimatum adiissem. Nam Stagiritem ipsum octingenta talenta ab Alexandro accepisse fama est ob historiam animalium. Ergo Alexander unum tractatum praeceptoris sui, quadringentis, octoginta millibus flore

norum aestimavit. Vere in Alexandri Magni comparatione nostri Principes Reguli sunt,&,ut ait

ille

679쪽

gdis oc T. FERRARII ille hominum mendicabula. Quis tamen nunc homini docto quadringentas libras donaret, quis centussema Sola Veneta Respubl.ut conservatae perpetuo libertatis, unicum post homines nato exemplum est, splendoreque ac magnificentia maximos Reges superavit, ita liberalitate , ac largitione in literarum cultores Principes omnes , ac publicas potestates

longo intervallo, post se reliquit. Testis

unus Sanazarius, cujus tetrastichon qua dringentis aureis pensavit. Ne hic inviodenda praemia ponam, quibus semper

summos in omni scientiarum genere, viros ex toto orbe in hoc suum Athenaeue vocavit. Ad veteres redeamus ignota seculo nostro, vel potius irrisa exempla. Plinius auctor est duos medicos Theombrotum, arasistratum alterum Ptolo maeo, alteru Rege Attalo senato, utrumque centu talentis donatum, id est sexagenis millibus florenorum. Transeo Augustum, seculum illud literatis aureu,

nam auro monumenta vatum pende

bantur, cum non herbarum ste talescen tium serta, coronasque laureas δε oleaginas, sed auro gemmisque graves cordatissimus principu largiretur. Ad quam munificentiam tali calli fortalle magis accensus est. Ipsi a palatio descendenti epigram

680쪽

SA TYRIO A. 899 epigramma porrigere Graeculus solebat, idque cum saepe faceret, Augustus aliud

epigramma obtulit & carinen carmine ultus est. At vates legere, mirari, vultu ac voce comprobare , tum demissa iapauperem fundum manu pauculos nummos principi donavit, adjecto, per tuam fortunam Auguste, si plus haberem, plus

darem. Delectatus ille urbanitate honstulta centum H S. numerari jussit, id est bis mille quingentos florenos.

At nunc, si quis exteris principibus non epigramma , sed magnum poema, sed vasta molis librum inscribat, torrigat, aliqui, ne aspiciunt quidem, vel in bibliothecam alendis blattis ablegant, vel ad sellas Patroclianas deportari jubent, bonum factum, quod ipsos auctores in pistrinum , aut latomias non coniiciunt. Quidnam humaniores expansa hilariter fronte, atque ore renidenti laudant, sed laudant tantum ut ille, qui Urbis magistratum adeptus cum tubicines aeneatores, ad palatii fores diu laetitiae eausia cecinissent,in dispen utor moneret

ipsis aliquid de more donandum, sordidus senex demissis per fenestram capite

cepit, tumentibus buccis, quasi tuba caneret, perflare, seque par pari reddere adiecit hoc est spiritum, pro spiritu, sive ue

SEARCH

MENU NAVIGATION