Octaviani Gentilii ... De patriciorum origine, varietate, præstantia, et juribus libri quatuor ...

발행: 1736년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

s44 DE PATRICII s

eooptationem generosam jactabant nobilitatem ex longa majorum serie dicti Concilii loco potitorum : Cum Pius IV. in dicta sua consitutionefacta super aggregati ne plebis eum nobitibus mandaverit omnes in poterum reputandos esse nobiles, ae Patricior Interamnenses ad sedandas discordias, non senit ideo dicendum esse sublatam nobilitatem antea habentibus ex praefatis, sed potiui ρο- pulares fuisse nobiles creatos a Sumneto Pontifice de cujus potesate non es dubitandum . In dubium enim est, quod nobilitas a Principis constituto, & lege procedit, &quem ipse vult ad nobilitatem potest extollere , talisque cum aliis nobilibus jure est habendus, ut docuerunt Albericus in Ieg. Imperatores in principio F. de Decurion.

Castrensis eo 2 a a. num. a. lib. a. Guido papa decis I 6.

aliique quam plures allegati a Tira quello de nobilit.

cap. 6.

VIII. Postremo illud quoque Patricii denominationi debet accedere, ut quis ejusmodi Concilii locum

diu majores suos obtinuisse ostendat; scuti enim antiquitas est quodammodo caussa effciens nobilitatis ita, ut probe docet Draco lib. s. eap. i7. num. q. Patriciatus ictu oculi non nascuur , sed diuturnitate familiae clarae vetustate , ct longiori Civitatis ineolatu conciliatur . Ea sane in re diveris sunt Doctorum sententiae; variae item regionum leges , & mores . Nicolaus Topius Vir Patricius , & Iurisconssilius in Tractatu de Origine Tribun tium Civitatis Neapolis nobilitatis inquirens originem preladio I. num. Io. libri primi, non insciatur quidem, eam nobilitatem veram esse, quae vera virtute , ac labore est parta : Attamen, inquit, extendi, a Iurique ad

familiam non potes, praeterquam si posteritar eorum se

vandos , ac permanendo nobilibus in exerestris , nobiliter vivendo saltem ster eentum perseveret aamos . Tunc

omni proculdubio dici puset, ct appellari familia, Ape

Domus nobilis: Ut subortas in Neapolitano Regno de a

572쪽

generosa, & ingenua nobilitate contentiones extingueret Robertus Rex sapientissimus praecipua constitutione cavit: stui per triginta continenses annos nobilem vitam

duxerit, nobilitMem praeser sisse, ut prodit vir doctus,& Iuris peritia clarus Franciscus de Petris libro primos

stivar. lectionum cap. 7. num. 39. Cuius rei testem regium quoque diploma laudat ex Archivo Regiae Siclae , datum anno Domini MCCCXVI. Indictione xv. descriptum in volumine obsignato litera G.sL IOS. a tergo . Plerique autem Scriptores Germani ab ipsis Dracone mem rati censent, hujusmodi diuturnitatem consistere oportere in tribus, aut quatuor gradibus sitorum majorum Civica ornatorum honestate, quod docent Ioannes Frei g. in quaes. polit. lib. 3. cap. I. in e pag. rao. Et Christophorus Lethman in Chronico Spiren. lib. q. cap. q. cum a quibus idem Draco sentiens scribit: Ita enim plerique δε- iunt Patricium, quod sit Civis a tribus , aut quatuor gradibus suorum majorum in Civitate natus. Nos ejusdem Scriptoris sententiam plurimi facimus, quippe qui id genus argumenti non perfunctorie pertraehat, ac quaelibet de hodiernis Patriciis suborta dubia solvit, quaestiones etiam multas exemplo veterum Patriciorum Romamnae Reipublicae. Verum ne designata diuturnitas munem rum nimis rigida videatur, satis esse arbitramur , ut quis pstendere possit Patrem, avumque suum potitos fuisse in Civitate Conciliarii munere . Id enim tum veterum Patriciorum magis exemplo cohaeret, tum quoque maxime. juris nostri censurae , secundum quam praeseserre quis dicitur generis claritatem, qui patrem, avumque habuit, honoribus potitos illustribus, ut decernitur in D . I. Cod. de Dignitatibus: Si, ut ρroponitis, avum Consularem , ct Patrem Praetorium Virum habuisti, ct non privatae conditionis hominibus, sed elarissimis nu sit, elaritatem generis retinetis. Idem mos erat, & apud Patricios Romanos, de quibus Livius lib. q. ait: Luorum ' Zeth Pa-

573쪽

s46 DE PATRICII s

Patres, Azmque Consules viderant, eos nobilitate praecellere : In rem ipsam conseri , quod scripsit Tiraque l-lus de nobilit. cap. 2O. n. 8. Ceteris sunt anteponendi, qui parentes , avo1, major quesuos publicis honoribus honestatos habuerunt. Ea autem longa diuturnitas est requi renda pro obtinendis habitibus Religionum militarium :Id enim , ut quis assequatur, requiritur generosia nobilitas respectu quatuor laterum per duorum seculorum inister vallum Patris nimirum , Matris, Aviae paternae , ac maternae, iuxta sanctionem l 9. sub titulo de recept. Fratrum S. Religionis Hierosolymitanae , ut notat Prior Caravita ad ejusdem consitutiones tit. 3. cap. 3 8. la tera I prerogativa. Eminentissimus Petra ad consit. Mosoli

num. a. ct 3. & alibi passim : ut enim quis Hierosi,lymitanus creetur Eques , requiritur generosa nobilitas a majoribus diu servata , ac longa serie in polleros continuata; non ita tamen in Patricii denominatione , jure usiur- panda, qua in re Patris, Avique consideranda , & seinquenda eli conditio , etiamsi quis natus esset ex Patre o Patricio, & Matre Plebeja , ut cum Bodino de republ. lib. 6. cap. 6. tradit Draco lib. 3. eap. q. n. a. scribens INee Patriciam dignitatem ideo minus consequitur , qui Patre Patricio , Matre vero plebeja natus es; legisime enim nati, licet ex inc uali conjugio , quoad dignitatem ,

familiam , gentem, disimilia, Patris, σ non Matris eo ditionem sequuntur. IX. Ex his patet nobiles Urbanos jure appellandos esse Patricios , si enunciatis in suis qui sique Urbibus potitur conditionibus. Non ita vero , qui alibi in Pagis ,

Terris, seu Castris degunt, ut docet Draco eodem loco . At nobis minime arridet distrimen ab eodem Scriptore allatum Dis. 3. cap. 3. num. II 8., nimirum, quod

aliter distinguendi, habendique sint Patricii pro conditione Urbis, ac loci, in quo degunt. Alii, inquit,

574쪽

Patricii sunt, visunt in Civitatibus liberis Imperia υ-- ; alii in Municipalibus, alii in mixtis, disributio otios non es ; nam veluti ii cives , ρui in Civitate, vel maxima, vel majore degunt jure civili diversis usian

tur privilegiis, fle inspecto praesenti Reipublicae satu ,

quemadmodum aliis tu rebus magna sunt Civitatum discrimina; ita Patriciorum diversi oceurrunt gradus,

dignitates , ct jura. Quod enim spectat ad propriam

Patricii denominationem aequa caussa est in Civibus , qui in maximis, & majoribus degunt Civitatibus, & qui in minoribus; modo ipsae ut diximus, praestantiores Cives Sosa plebeis distinguant. In illis non imus inficias splendidiores , praestantioresque alios aliis esse posse respeetia amplioris privilegii a supremo Principe indulti, ex e cendae majoris auctoritatis , & jurisdictionis , qua minime potiuntur, qui sunt in minoribus Civitatibus ; de is cetero, qua Patricii siunt, eadem illis inest nobilitas, eademque honestas et quaere ipsa his est obstricta limitibus, nec ultro progredi potest , quam ad assequendos habitus militares , pro quibus nullum Civitatum , modo nobilium sint, spectatur discrimen , seu maximae hae sint,sve magnae, vel majores. Nobilitas enim una est, nec altera altera major honestate, sed diuturnitate, splendore, & antiquitate familiae. Scite propterea Cohellius ad bullam boni regiminis east. 8. num. I 6. postquam late illustravit hoc idem Urbium discrimen iampridem objectum a Loseo de iure Universicat. pari. I. cap. 2., qui alias Metropoles , alias maximas , alias majores, alias minores, alias parvas esse assirmavit, opportune addit: Issa qualitas magnae , vel parvae Civitatis Regni praero gativa non turbat, eap. penalt. dis. 96. Decianui respons

I9. num. 2O9. BOIum. 3. subdens eamdem habere dignitatem Defensorem magnae Civitatis , ct cqualem , quam habet Defensor parPα.

X. Illud equidem fatendum in illis Civitatibus, in

575쪽

s 3 DE PATRICII s

quibus ratio, & conditio verae nobilitatis minime viget, nec ullum inter plebejos, nobile sique intercedit distrimen , vel etiam in Terris, Pagis, & Castris, nullos esse re vera Patricios, nec inibi degentes Uiros primores eo vocabulo jure esse praestandos. Id apposite docet

Tristet ius opus tom. II . par. 3. cap. II. I. 25. In Germaniae Urbibus servari, ut alio vocabulo inter ipῆs vulgato appellentur Patricii Uiri, qui in Urbibus degunt, alio, qui in villis , & pagis larem fovent. Illi autem , qui

more nobilium vivunt, & in eisdem degunt, nec se unquam sordidis artibus immiscuerunt vulgato potius nomine Gentitis hominis sunt appellandi. Non me latet Rotam cor. Falconerio decis. I. num. a. ram. I. sub titulo de Donation. obiter asseruisse hujusin Odi nomen aequivo- eum esse , & restribile ad nobiles generosiae nobilitatis , Patricios, & ad omnes alios quocunque loco nobili more viventes. Verum , ut Budaeus in eadem decisione laudatus animadvertit ὁ lingua vernacula Gentiles homines pro

nobilibus appellantur, quasi ingenui ab origine , & qu rum majores servitutem nullam servierunt. Quod docet,& Tiraque lius de nobilitate cap. a. num. S3. Iure usurpari posse hujusmodi vocabulum ab iis quoque , qui in humili loco degunt, dummodo more vivant nobilium, aia firmavit Cardinalis de Luca de praeemin. discursu ga. aeum. I . scribens: Licet enim nullus videatur Deus, in quo defiacto non adsunt personae nobiles , vulgo nuncupatae Genti luomini: Et de Testamentis discum. 8 . n. S. ct 6. Isad serbum, inquit, nobilis , ct vulgo Genti luomo, ov- vero Gentildonna generice sumtum aptam es convenire

omnibus iis , qui legaliter tales diei Usunt, de nobilitates poei, ct legali, de qua esse dicuntur personae divites,

nobiliter viventer, atque ab omni mercenario exercitio ab Ainenter , quamvir aliquam mercaturam, seu negociationem exerceant, quotier illa non sit minuta, edi methani

576쪽

Sae. Rota citato loco num. 23. Et quidem ea ratione , quia locus non nobilitat hominem , sed homo locum , ut colligitur ex Textu in Ieg. Urbana familia F. de Her, rumsigni at. ubi Urbana semilia, & rustica non loco, sed genere distinguitur, quod docet & Tiraque lius dicto 'eap. 2 . num. Sq. Sed haec momenta ab iis , quorum vi Patricios appellari diximus, longe absunt. De Patriciorum elemone.

CAPUT ULTIMUM.

I. Pluribus in Urbibus, ct illuseribus Oppidis nomInatim in Patruios allectiones Aunt. Idem mos apud Venetor, Panuenses, ct Germanos maxime piget. II. Patricia, adlecti ab illis, qui Iure ab origine tales aue Iantur, diversi. III. Mor cooptandi mirutor , ct Nobiles per pecunias : sui pro hujusmodi allectione re- . uiratur . IV. Iubente flaIuto Patrieior tanturi ad Concilium sise admittendos: ipsis descientibus, Plebeji inter Patritior eooWantur. U. Recens in Cometitum alie us Civitatis adlectus, minime dicendus Patricius , sed ejus nepoIes, ae defendentes . VΙ. Alienigenae honoribus alicujus Civitatis donati, an appellari WAnt illius Civitatis Patricii. VII. O ptatio in Concilium eorum, qui non sunt de famina Patricia quomodo facienda. Eadem ad alios Consiliarios spectat. VIII. Ab usu , legibur, O tutis ρeeuliaribur Civitatum hujusmodi adlectiones dependent. Uemadmodum in Romana Republica non eos Q-

a luna, qui a Patribus in Senatum lectis trahe-- bant Diuitiam by Corale

577쪽

sso DE PATRICI Is

bant originem, Patricii nomine sunt appellati; sed ii pariter , qui lege ad populum lata. vel jussu Consulum,

aut Imperatorum nominatim sunt inter Patricios cooptati; ita plerisque in Urbibus, & illustribus oppidis

usus obtinuit, ut non solum ii vetustam ducentes originem a majoribus, qui diu praecipuis patriae honoribus functi suerunt, dicerentur Patricii, sed qui expresis, ac speciali inter illos adlectione ejusmodi decorari vocabulo

meruerunt . Praeterea Draco observat de Origine, σεJure Patricior. IV. 3. cap. I. num. 6. Cenius certo es

omnium , qui Patriciatus titulo hinc inde conspicui sunt, aeque vetusam originem non esse; stropterea evenisse traditur , ut in multis Rebuspublici; ex omni stopulo , nonnulli exstrusa allectione, nonnulli tacita usurpatione ad Patriciam dignitatem ascenderunt. Sic enim apud Venetos id genus fieri adlectiones con siue vi sse prodit Marcus Antonius Coccius Sabellicus histor. rer. Venetar. lib. 6. cap. 3. Occasione siquidem belli, quod tum Respublica gerebat , decreto Patrum primum factum suit, ut triginta, qui medio belli ardore Rempublicam juverant ad Patricium ordinem traducerentur, ut tradit Massimilianus usi. in Consiliis pro rario eltis. S.cons. 76. ordine S 37. Et nos quoque supra monuimus . Ad lectiones ipsas nons ne certo ritu saetas suisse idem monet Sabellicus: 2αι in Ratricios, inquit, relati sunt, antequam Curia=n adscenderent, divinae rei interfuerunt, inde ad Principii , O Patrum conspectum adducti, in aliena verba

jurare coacti, sdem, o silentium Reipublicae promiserunt. Id ipsum apud Germanos, & Saxones fieri consuevisse testatur Draco citato loco cap. 3. num. I S., aia firmatque non eos solum Patricios nominari, qui a Sensetoribus descendebant; sed eos quoque, qui inter ipsios cooptarentur. De Januens bus denique testatur Vir Cl.

Iosephus Roccus Vulpius Soc. Iesu in Latio veteri profano lib. 6. cos. 7. pag. 32. 2 83. II. Siis

578쪽

II. Sicuti vero ex nuperis histe in Patricios adlectionibus apud Romanos discrimen emersit, ut alii essent Majorum, alii Minorum Gentium Patrieii; non secus in iis Urbibus, ac locis Patricii nuper allecti appellandi sunt, minorum gentium , eorum scilicet respectu, qui ab origine Patricii appellantur . Id apposite recitato loco de Ianuensibus Patriciis notat Uulpius, Imaginem

quamdam , inquit , divisionis hujus Ianuens s Respablua

Bae etiam aetate praebet, cum nobiles , Putriciasque familias bifariam disinctat , aliar quidem veteris, alias novae portuus nominet. Quod ipsum exemplo Romanae Reipublicae factum fuisse jam pridem animadvertit Ioannes Bodinus de Republica lib. 6. cap. q. pag. II I. Et sane quum serius ad Patricium ordinem sint traducti, cum illis, qui ab origine hujusmodi nomen , & hon rem rtiti suere, comparandos non esse qui sique sacile videt; in illis enim major , seu antiqua , in his minor, ac recens nobilitas insidet. Quare non inepte recitato loco Draco ad illorum Patriciorum discrimen affirmavit: alios dicendos esse Patricios majoris , alios minoris an liquitatis , exemplo ab Patriciis Romana: Reipublicae ducto, eodemque a Ianuensibus ad hanc usque diem in sua Republica constanter servato : Si porro , inquit, nomsratia instituta veIeribus; adeoque parva velimuI componere magnis , nihiI verat, quominus exemplo Romanorum Patriciorum alios majorum , alios minorum gentium , hoc

es majoris alios, alior minoris antiquitatis dicamus. III. Cooptabantur autem, hodieque cooptantur, ut vidimus, apud Uenetos inter Patricios non solum , qui

juverant in bello Rempublicam , sed qui pretio, pec

niaque obtinebant, ut a Patribus in ipsum ordinem resererentur; ut ex citatis liquet Scriptoribus. Mbs idem Colligendae pecuniae ex recens creatis nobilibus sancito

certo pretio , quo plebeji nobilitatem redimunt, vel im-Posito certo nummorum subsidio , colligendo ex bonis

posse se

579쪽

possessis, pro immunitate, reliquorum more nobilium, in posterum consequenda, non in Galliis modo, verum etiam alibi viget, ut testatur Massimilianus Faus. in , Coniniis pro rario class. S. cons I. 76. ordin. I 37. Septem pedar etiam , certa pecuniae lumina Civitati tradita, eomplures familias in Nobilium , seu Regulatorum , ac Patriciorum coetu cooptatas fuisse vidi postremis hisce temporibus, post rogatam in nobili Regulatus, seu Credentiae Concilio die i8. Iunii MDCCXIII. legem ab Antonio Gentilio Patre meo : ne quis, nimirum in posterum Civitatis consequi honores posset , nisi, ut indicavimus, certam pecuniae summam Civitati impendisset: &nisi ii, qui id postulabunt, ostenderent, neque Patrem , neque Avum sese mechanicis artibus immiscuisse ; aedemum nis censium haberent, pro iis fruendis honoribus aeque aptum , ac congruum . Id ipsum jam laudatus paullo ante Maximilianus Faust. opportune monuit fieri, ne forindidis , ac vilibus hominibus adeo facilis ad nobilitatem detur per pecunias aditus , quarum caussa : ad hoc privi Iegium nobilitatis sublati ipsum gradum nobilium eum d decore totius ordinis deturpent ; vilescat per sordes h

nos , qui virtuti tantum debetur . Improbandum tamen hunc morem non esse exquirendae pecuniae autumat Th Iosanus de Republica IIb. 3. cap. 6. uum. S. caussamque indicat : Ut qui abundant spe futurae dignitatis , illitiantur

ad voluntariam contributionem: Apposite autem animadvertit Philippus Khnipsichil di de Iur. O privileg. Civit.

Imperiat. lib. 2. cap. 8. num. 97. Nec enim gratis , velim, ditiores plebejor inter Patricior referri: Luod objiciatur: illud virtutis straemium esse debere, nee commereali vilit te inquinandum: In ρromptu responsio es: Luiseeunia Patriam adjuvant non inferiorer ese aliis , qui virtute beli ea , aut cogata juvant. Iure autem inter Patricios annumerari illi merentur, qui bellica virtute sunt praediti, qui honestioribus, ac nobilibus orti parentibus, & a

580쪽

maioribus, literis, ac merito conspicuis originem ducunt, qui se nunquam mechanicis artibus addixerunt, qui neutiquam servitutem aliquam servierunt; qui demum larem in aliqua Urbe diu cum honore , & divitiis vivendo more nobilium habuerunt, quod sane plerisque in locis fieri consuevisse auctor est Draco citato lib. 3.

cap. I. Num. 2o. scribens et Hodie multis in Deis illi, nee immerito Patriciis annumerantur , quorum majores nobi

litate donati in Civitate aisqua insigni larem diutius Ioverunt : Quare Rota in caussa Neapolisana , seu Civitatis Caselli defendentiae I . Iunii 17 . eor. Priolo relata

a Balduccio in Def. rejudicat. sub titulo de Legatis , ct Fideeomissis in ordine deris. I. num. 8. Et profecto,

inquit, homo alioquin nosas in tua Cisitate , nonfuisset inter ejus Patricios admissus, nisi ex praeventiva informatione , ct ex straeambulis diligentiis consitiset de idius vera nobilitate , ct prosapiae Contra vero hujusmodi adlectione indigni censientur, qui vilia exercent officia , uti colligere licet ex textu in leg. eum Praetor si . non au tem F. de Pudie. leg. Decurio Cod. de Decurion. lib. I . Ii enim, sicuti, & ceteri plebeji talibus sungentes muniis prohibiti sunt Decurionum honores capere , & Ci vitatum illustria munera obire ; quod sancitum quoque est in leg.universos eum lusa Cod. de Decurion. ipsamque legem late illustrat Cohellius ad Muam boni regiminis cap. II. num. 26. cum pluribus; quo loci tali munere indignos censet Spurios , ac 'illegitime procreatos , etiamsi fuerint legitimati; item Haebreos , Haereticos, Relegatos, militares viros, nisi ii agant in locis , ubi quisque det nomen militiae ; eos etiam , qui sorte flagellis publice caesi suerunt, vel medicinam profitentur . Sed de Medicinam profitentibus, ita intelligendum est ; ut Medicos Chirurgos a Patriciatu excludi censeamus, non autem Medicos Chimicos , inter quos multi Patricii adhue sunt sine Patriciatus sui detrimento, & mul- A a a a ti

SEARCH

MENU NAVIGATION