장음표시 사용
551쪽
consessionis esse debet, quemadmodum conventum suisse in pace Westphalica narrat eodem loco lib. 3. cap. 3. num. 38. idem scriptor. Idem Carolus eodem teste lib. a. cap. 8. num. 89. in plurimis Imperii Civitatibus Tribus, quae in iis vigebant, abrogavit, decrevitque Patricios ad earumdem administrationem adhiberi; sicuti videre est, ut ipse addit: Ex ordinationibus Caes reis Ravensburgi , ct Biberaei, ubi Patricii reliquis C
sibus praeferendi. Idem quoque narrat recitato loco N rimbergae Tribunos plebis adversus Patricios ingens bellum excitasse, eo sique primum a Senatu ex pulsos partim impie trucidasse, partim in sugam vertisse; quorum tammen , paucissimos sit perstites eumdem Imperatorem inis pristinum restituisse statum affirmat. X. Venetos quoque apud Italos Patricii appellationem usiurpassae constat. Eorum originem tametsi altius ab indicato decreto sub Petro Gra denigo, edito repetat Draco de origin. ct jur. Patricior. lib. 3. cap. I. num. IS. Nihilominus tunc potissime apud eos id nomen invaluisse constat, quum bellum inter ipsios , &Januenses imminebat: qua occasione decretum fuit : Ut quicunque e postulo , pecunia , eommeatu , militepe Rempublicam iuvissent, fore, ut ubi eum Bose debellatum effet, ct eorum numero ἔrigin a , qui optime meriti er derentur , ad Patricium traducerentur ordinem , quae dignitas illis , eorumque posteris rata perpetuo maneret: daturos ad haec Putres operam , ut quinque aureorum , nummum millia, quotannis reliquis dividerentur , qui
dignitatem non essent consequuti : Uerba sunt haec Marci Antonii Coccii Sabellici in historia rerum Venetar. tib. 6. Enead. a. Cui aliud non minus luculentum addimus testimonium ex Petri Justini his. Henet. lib. 6. pag. 96. ,& Georgii Uecliner. in cursu de nobilitat. cap. II. th ma 27. me eventus provisionem desituit, inquit Draco recitato loco; Anuo namgue bello criginta eorum, fui mem
552쪽
dio ardore belli Rempublicam privato sumptu juverant
Patriciatum sunt adepti ; reliquis quina millia quotannis disidenda fuerunt decreta : Constitutus proinde in Republica Veneta fuit triplex Civium ordo, quorum Primus Patriciorum, alter Civium, qui Nobilibus Continentis equi pollent, Plebejorum tertius est appellatus:
quos ordines apposite advertens Guerrinus Piso Soactus de Romanor. & Venetor. Magistr. inter se comparat. num. 37. Senatus Romani veram imaginem Rempublicam Venetam appellavit. Eos autem ordines explicans
Bodinus de Republiea lib. 3. eap. 6. scribit: EF igitur
apud Henetos miriciorum omnium primus, cum tu eo in-
sint jura Maje satis. Patruios sequuntur nobiles , qu
extra Patriciorum album censentur. Posremo Plebeii; utrique tamen Cittarinorum veniunt appellatione . Idem& de Januensi Senatu, ejusque Patriciis cum Romanis comparatis dixit Vir Clarissimus Ioseph Roccus Uulpi us e Soc. Jesu in Latio veteri lib. 6. cap. 7. XI. Sic etiam Placentiae anno MDXXX. discretus fuit ordo Patricius a reliquis Civibus, inter quos pro adeundo Concilio publico acres diu exarsero discordiae ab celeberrimis illis seditionibus , quae inter Guelphos ,& Ghi belli nos seviere , ducentes initium. Enim vero, ut eas extingueret Clemens VII. Joannem S S. Cosmi,&Damiani Diaconum Cardinalem Salviatum in Gallia transpadana Apostolicae Sedis Nuncium, cum peculiari potestate Placentiam legavit: qui praeter alia, quae ad
Cives, ad pacem, publicamque tranquillitatem, revo candos necessaria comperit, id primum statuit ue ut omnes Placentini Cives ante vigesimum nati annum , seu nobiles, seu mercatores honestioris rrotae , sive artifices essent, nullo discrimine describerentur a quatuor Viris,
qui totius Civitatis judicio essent praestantiores . Ab his ex totidem illustribus Urbis semiliis, nimirum Scotorum, Fontanensium, Landensium , & Angui solarum delectis iactum
553쪽
factum fuit, ut qui majoribus Guelphis nati essent, in
classem Scotorum , vel Fontanensium arbitratu eorum , qui nomina darent, adscriberentur : eos vero, qui a Ghi- bellinis parentibus genus ducerent, classi Landensium, vel Anguissolarum , prout magis ipsis placeret, addicerentur . Qui vero nec in una , nec in altera reperire nintur classe , hi arbitratu quatuor Virorum in eam conjicerentur , in qua plus , vel amicitia, vel cognitione valere videbantur. Porro ita primum Cives universi sunt
distributi, non quidem , ut quisque uni ex designatis classibus addictus, quatuor illis familiis esset obnoxius; sed ita factum fuit ; ut Civibus omnibus in eas classes divisis commodius, apti usique publica munera distribuerentur . Quamobrem per singulas classes terni libelli conficiendi erant, ut in iis hoc ordine Cives describerentur enim irum, ut primi nomina Primorum, quos magnificos vocabant, continerent ; alteri Patriciorum ; tertii vero Mercatorum, & Artificum honestiorum nomina comprehenderent . Postremo ex quatuor illis classibus Decemviri eligerentur , & ex singulis unus magnificus, unusque Patricius ; ita ut octo essent nobiles , reliqui vero Artifices honestiores ex duabus ex illis classibus; qui
postea congregarent, ac constituerent centum quadraginta Uiros , istique per biennium Antiani suturi essent. Quae omnia perspicue constant ex Brevibus literis ejusdem Clementis VII. datis Romae apud S. Putrum anno MDxxx. xr. Kalen. Ianuarii, quas recitat Ioannes Petrus Crescentius in corona nobili Mis Italiae , pari. a. narrat. S. cap. 7.fL a II . , ubi de Placentiae Concilio verba facit. Referre tamen juvabit Pontificiarum literarum partem, quo magis magisque res ipsa fiat notior; Ternis libellis per singular elauser eonfectIr, itast mimi nomina primorum , quos magni or vocant, Marchiones Comites, Equ tes, DoGores; alteri Patriciorum; tertii Mereatorum, o Artificum honesiorum nomina comprehenderent. Et ut
554쪽
ex quatuor classibur Decemviror eligerent , ct ut ex singulis se licet magnificum unum , o Patricium unu is , iisui octo essent nobiles, ct duo Mereatores. Alter exelosse Seotorum , vel Foutanensium , alter ex Landensium, set Anguissolarum eloqse; ita magnifici essent ex pro priis quatuor familiiι , reliqui Patruis, vel Mercatorer, ex familiis suis, aut ex descriptIs. aut quidem D
eemzIri componerent, congregarent centum pus Minta
quatuor eorum, qu Antianifuturi essent, ex eorum numero singulis mensibus sorte eligerentur . Prodit deinde Crestentius normam eligendi hujusmodi centum quadraginta quatuor Consiliarios, inde natam . Placentiae, & exae e servatam ; ostenditque a qualibet elasse constant et magnificos fuisse lectos , atque Pa
XII. Illud etiam hic animadvertimus, non ubique Patricios inter Cives primores suisse habitos, eo sique principem habuisse locum ; juxta peculiarem si quidem regionis morem, & consuetudinem , vel primas, vel secundas habebant in Republica partes; quemadmodum memorata Clementis VII. constitutione Placentiae servatum vidimus, ubi supra Patricios Comites, Marchiones, Doctore sique , uti magnisci ex ussi Civitatis constituti leguntur. Non ita tamen alibi, ubi Patricii, primi in ordine censentur . Id ipsium videre licet in Imperatoria Civitate Argentorati , alii sique Germaniae locis
in quibus teste Philippo Khnipschil di de jur. str vileg.
Civit. Imperiat. lib. a. east. I9. num. I . 2sdam nobiler utpote grada Superiores a Patriciis famulis disinguuntur. Uenetiis certe, ut alias sileamus Urbes, primum ordinem Patricii obtinent. Praeterea ab ista Venetorum constitutione nihil differre videtur Respubliea Francosur tensis ad Moenum, cujus Cives in tres sunt ordines distributi ; primus est Patriciorum , quorum societatem v eteris Limburgi vocant: alter eorum , qui nullis se sevit,
555쪽
vilibus exereentes artibus proximi existimantur Patriciis . Tertius demum reliquos Civium nomine complectitur, ut refert Ioannes Iacobus Draco lib. 3. cap. I. num. II. Eadem auectio, inquit, videtur observari in
RepubIua Fraue urtensi ad Maenum , qu si novos creat Patricios , receptione id peragit in Patriciam veteris Limpurgi societatem : etenim oppidi ejus Cives disributi sunt in ordines tres. Primus es Patricioru in illa, guam dixi, societas ; in alterius ordinis quasi Collegium, vel solutum cooptantur ii, qui proximi PatriciiI, manuariis se se artibus non exercent , sed solum negociationes
tractant, majores, tum reditur patrimoniorum habent ampliorer . Reliqui cives insuas quirique Civitates Irauitati sunt, suaque habent monopolia . Idem recitato loco , testimonio Martini Crusi lib. m. annalium Suev corum stor. 3. cap. Iq. stag. 639. Augustae Uindelicorum Senatum circa annum MDXXXIX. veteribus fere Senatoribus extinctis , quadraginta familiis resertum sui me narrat, quas novos Patricios vocat: ait enim : Augu- sc Vindelicorum Senatus veteribus ad partem extinctis eires annum CBrisi MDXXXIX. novos Patricios quadraginσa eireiter familias allegit. XIII. Eadem Patriciorum denominatio, idcmque discrimen a ceteris inferioris notae Civibus , invecta florentiae fuit, tum vigente Republica, tum etiam post Mediceorum constitutuna dominatum . Ipsi enim Reipublicae munera, ac ossicia sbli obibant, de quibus testimonium perhibet S. Rota in causia Melle vitana moitus Ia. Aprilis i72O. q. e vetusioribus cor. Herrera. Ea enim gentis Marucelliae nobilitatem commendans pro obtinendo habitu Religionis Hierosolymitanae, ipsam versia tam in iis muneribus suisse animadvertit, quae tum Republica vigente , tum etiam tempore Principatus Vi ris Patriciis dumtaxat competebant: Anarebat, inquit, Gensem Maracediam tum tempore vigentis Horentiae Rei
556쪽
publIeae, tum etiam tempore Principatus in iis muneribur
semotam fuisse, qui soli1 Pa riciis Viris , sanguine
elaro Husiribus , juna regionis consuetudinem demandar consueverunt. Proinde quum Cosmus I. Magnus Hetruririae Dux Franciscum , & Paullum Mediceos de Athenis consanguineos suos Florentina Civitate quasi jure postlimi nil donasset, omnium jurium , & privilegiorum cominpotes , atque participes fore declaravit, quibus Patricii Florentini originarii potiebantur , in gerendis Ma xi stratibus , ceteri sique obtinendis honoribus, ac dignitatibus, ut patet ex ejus edito de re ipsa diplomate recitato a Ioanne Christiano Lunig in Codice Italiae diplomatico tom. I. de MVno lactruriae Ducatu cap. 3. diplo. 58. , quod datum suisse apparet Kalen. Octobris anno MDLXUII. cujus verba , quae Propius rem nostram attingunt , sunt sequentia : μι itaque praedictis , atque aliis jussis causis on mum nosirum moventibus ex
certa sievtia , consuuo , o de nosrae duealis potesatis plenitudine utrumque vestrum, nosra Florentina C vitate , veluti germaπώ patria vobis quasi jure posuim nil debita, donamus , ct quorumcumque Magistratuum , Bonorum , ct dignitatum , quibur Cives, ct Patricii Florentini originarii potiuntur , participes fore decer
XIV. Et Maceratae, quae in Piceni nostri Provincia inter clariores , nobilitate, & spendore Urbes viget' proptereaque a Sixto U. Pontifice Maximo in constit tione I9. incipiente Romanus Pontifex jure, meritoque insignis appellatur , Patriciorum coetus consensu populi est constitutus , penes quem jus , & arbitrium esset regendi Urbem , & de rebus publicis disponendi, unisque Patrictis jus esset ad nobile Concilium Credentiae adsti-:ci; ut patet ex rubrica 6. ejusdem Statutorum lib. I. Quam quidem singularem , ac praecipua dignam memoria constitutionem referre juvabit, ut eximiae Civi-
557쪽
tatis conditio fiat scriptis nostris serae posteritati notior :Hae ratione motus populus Maceratensi omnem curam reingendi , O de rebus publicis disponendi transulit in nonnullos Patricios, ct nobiles VINI , prudentia , aetate δε-LDIna, ac rerum experientia ceteris meruo anteponendos. Hi igitur tempore novi regiminis eligi debeant, eorumque o cium eum vita deficiat cte. Hi ergo sis electi Concilium Credentiae repraesentent, ct adsonum Campanae coram magniscis D D. Prioribus se praesentare teneantur . A Camillo Peregrino in historia Principum Longobardorum in notis ad Chronic. Comitum poseriorum Capuae memorantur Patricii Capuani, quos non alios olim sui si se animadvertit , quam , qui ex ejus Dynastis essent progeniti. De praecepto autem Pandulphi Principis verba faciens plerasique familias Patricias assirmat suisse is propagatas a quibusdam , quos memorat, Uiris nobili bus , eidemque Principi arcta sanguinis necessitudine junctis ; scribit enim : E nobilibus Hiris hic memoratis, O Pandulpho Principi consanguineis , qui exaediscandi capri in Monte Malconi potesatem a Principe acceperant, atque verbo dicam proprio , & antiquo) Dominicalia terra adtributae trifariam, ut reor, sto ere, emersius Parriciam in Urbe Capua gentem olim HXIam Capuanam , quam gravi GItesatione Campani item Patricii Vincentii Trapatii Rathac, certe scio aetatem perduxuse suam ad transactum stropo faeculum , quo defecit vetus mae nobilitatis decor . Ceterum deinceps adeo frequens apud alios fuit hujusimodi Patricii appellatio , ut vix sit Natio , quae passim illam non adhibuerit ; adhibeatque , ut nobiles a plebeiis secernat, generisque praestantiam eo vocabul palam faciat. Neque tantum finitimas Italiae regionesill haec ingenui honoris nota pervasit, utque est recepta sed vel a remotissimis , ipsisque a nobis divisis toto orbe Brittannis usurpata . Certe a Bodino lib. i. de Republica .cap. 6. laudantur Patricii Anglorum , Scotorum, Da
558쪽
norumque . At ne insula quidem, inquit, Patrisiis Anaglorum, Scotorum , ac Danorum sine venia Principis exire licet. Laudatus Philippus Khnipschildi eodem loco numero I . praeter illos, quos nos quoque superius recensuimus , memorat Patricios illulirium Rerum publicarum Noricorum, ,hed stadis, & Hagentae. In lib. autem 3 cap. 3. num. 39. O. recenset quatuordecim familias , quas Patriciatus dignitate donavit Ferdinandus II. Imperator anno MDCXXVII. XU. Praeterea , quamvis id nomen ex hactenus diis
ctis satis, superque pateat, eos omnes iura sibi adstivisse, qui Concilii publici gratia inter Urbis primores Iecti erant; diversio tamen jure alibi Patricii constituti
fuerunt ; adeout hujusmodi denominatione potirentur aliquae familiae, ae gentes nominatim , vel qui principem in Reipublicae Magistratu locum obtineret. Enimvero apud Lovanienses , R Bruxellenses, quorum sit pram eminimus progressu temporis , ut reor , receptum est, ut septem dumtaxat familiae appellentur Patriciae, ex quibus Magistratus quotannis deligitur; ut videre licet inobservationibus Eugenealogicis , & heroicis incerti auctoris complectentibus materiam gentilitiae nobilitatis , jus insignium, & araldicum,rerumque in suprema Braban tiae Curia, editis Coloniae Agrippinae anno MDCLXx VIII. V. Iq. lib. I. pag. 36. Qui genus suum ab omni prorsus vili exercitio immune servaverint, soli in septem illis familiis assumi queunt, qui enim tametsi ortum ab illis
ducant) se se artibus mechanicis exercuerint, & contaminaverint, ab his exeluti censentur; nec admitti ullo modo possunt, sine praevia , ut vocant rehabilitatione , seu quasi nobilitatis , vel potius eastaeitatis resilutione , quam supremus in Brabantia Senatus solet indulgere is ἔqua quis pristinum jus recuperat, familiaeque siuae Patrii Ciae, a qua desicivit, rursiis potest adscribi. In rem ipsam haec leguntur: Si tamen, quis exfestem Hurfami-Xxx a uis
559쪽
tiis ortum ducat , ct ipse , eis e parenter mechanisti sese
exereitiis contaminaverint , itaut nobilitatis prisiugia amiserint, eertum es in illas Patrietas Tribus admitti non posse, nisistraevia ad hoc rehabilitatione : In Civitate Calatayeronis Syracusanae Dioecesis Patricii appellatio residet penes Senatus , seu Magistratus Principem rLjus namque Universitas per sex Viros repraesentatur ;quorum primus Patricius , qui & Patricius Cisitatis dieitur ; alii quinque Iurati appellantur . De his verba facit Sacra Rota in caussa Syracusana Praepositurae coram Muto post disceptationes Ecclesiasticas Advocati Pitonii postea emeriti Auditoris se. me. Benedicti XIII. , & in altera Syracusana Praepositurie 27. Aprilis I73 I. coram Corio Sacrae Rotae Decano; ejus enim Senatus jus habet praesentandi Praepositum insignis Collegiatae Ecclesiae S. Iuliani , ejusve Patricius , uti caput , & Princeps ex antiqua Proregis constitutione habet in praesentando pinguiorem vocem , ut ex recitatis decisionibus constat, in quorum altera coram Corio β. 2uibus Iundamentis , legimus: Interfuerunt duo Iurati, Patricius , ραι ratione praceminentia duas habet voces.
De his , qui jure Patrien appellani sunt. CAPUT UI.
I. Putririi denominatio nOsris temporibus usurpata euInam sit referenda. Benedictus Peretra confutatus . II. Variae de Patricii poeabula definitiones. III. Ut quis jure sit dicendus Putricius, requiri ur , ut m fores suos possti osendere habuisse Deum in Concilio , ct Senatu Civitatis . IV. Patruit a Nobilibus disse-
560쪽
Mehildi rejectus. V. Patricii dicantur habere gerit nerosam nobilitatem pro consequendis habitibus mil taribus , pro quibus guaesita nobilitas minime sus eii. UI. Generosa nobilitas, quamvis pluribus moinaeis alicui esse possit , trahitur nihilominus a Consia Darii ossicis , alii ue praeeipuis civitatis muneri bus . VII. Ut quis jure denominetur Patricius, re quiritur , ut ad Concilium patriae suae Plebejis non sit aditus. VIII. Quamdiu majores fisos Consiliarii mu- nere functor esse ostendere opportet eum, fui jure dicendus es Patricius . IX. Patricii nomen proprie competit Urbanis nobiIibus ; non iis qui in Pagis , aut Caseris degunt. X. lui more nobilium iis in is eis vivunt potius Gentiles hominea appenandi, quam Patricii.
I. Dostquam vidimus variis in Urbibus Patricii no-i IL mine decoratos fuisse primores earumdem Cives, instituti ratio postulare videtur, ut ad ejusmodi voca buli , frequentius aetate nostra usurpati explicationem Progrediamur e tum quinam jure appellari possit Patricius , inquiramus. Joannes Iacobus Draco lib. 3. cap. I.
num. 8. Morem diu servatum esse animadvertit ubique
fere locorum appellandi nobiles Urbanos Patricios ad eorum discrimen , qui more nobilium in Terris , Pagis , vel Castris degunt, vel qui nobiles ab aliqua dignitate censendi siunt. Scribit enim : Accedit mos inveteratus , iuxta quem ubique ferme Deorum obtinet distinctis , ut nobiles Urbani dicantur Patricii; campestres , vero , seu ruri degenter Duitum , sive sperialium nobilium nomine veniant, qui mos pro veritate habendus. At non ideo ubique locorum ab Urbanis nobilibus iure usurpari potest ejusmodi denominatio , quae, ut hoc capite ostendemus, i plura exigit. Et primum quidem est animadvertendum et