Duo Gallicarum rerum scriptores nobilissimi. Frossardus In breuem historiarum memorabilium epitomen contractus Philippus Cominaeus De reb. gestis a Ludouico 11., & Carolo 8., Francorum regibus. Ambo à Io. Sleidano è gallico in latinum sermonem conuer

발행: 1584년

분량: 1011페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

omnia dissimulans, & Connestabitum, tanquam officij & honoris causssa, huc illuc ipse adeo deducens: ad turrim deinde quandam, prae caeteris egregie structam & elaboratam, accessit. Orat illum ut diligenter omnem in spiciat,&,si quid erroris deprehendisset, libere admoneat. Vt in proximum quoddam cubiculum ingressus est perlustrandi gratia ,repente prosiliunt ex insidiis armati aliquot, a quibus in vincula coniicitur. Aderat carnifex, qui vitam auferret,iubente illo: sed nobilis cuiusidam viri, qui simul ingressita erat, lacrymis&miserabili deprecatione vix emollitus, disserri supplicium, & arcte illum in vinculis contineri pr cepit:sed ab aliquot horis,animo pro sus aestuante ira, &praeterquam vindictae nullius tum rei cupido, quinetiam ipsa cogitatione, quae Bletalloqui moderatiora suadere, vehementius exulcerato, denuo iubet illum c pite plecti. Quantos hic iterum labores, &quantam susceperit curam ille, cuius interessione seruatus hucusque fuit:ad haec, quam V ria, quam lugubria, quam commiserationis plena dixerit priusquam obstinatissimam mentem ad aliquem misericordiae sensium permoverit: nimirum intelligetis qui cognoscet, apud ipsum iam olim nihil fuisse deliberatius quam ut hunc quouis etiam modo to teret

202쪽

Ieret e medio: intelliget, qui cognoscet eum ci multis annis incredibili studio venatum o casionem istam: intelliget, qui perpendet v hementissimam sitisse illam & immanem quandam iram, quae cogitatione interiecta, non extincta, sed inflammata magis atque magis praetersanguinem & caedemIiominis, per fraudem & amicitiae umbram in peric tum adducti, nihil expeteret. Quod itaque seruatus sit,& funestae illius cupiditati subtractus, post Deum immortalem huic uni perpetuas debere gratias qui statim intercessit, qui non conquieuit donec salutem & vitam amici velut extorsisset.

Libet autem factus est ea lege, ut centum.. millia priusquam discederet, numeraret,acGmul tres quasdam arces in Britonis potestatem

daret. Qui postquam in istarum possessionem missus est,captum dimisit. &hic quidem intra biduum inde venit Lutetiam, periculum, vim& intuitam sibi factam grauiter apud Regem

deplorausia quo confirmatus,cum in eandem sententiam apud patruos regis loqueretur,non modo non essecit eos, vertimetiam Ofendit,b. ratos quod, cum ad expeditionem haberet mnia instructissima, temporis opportunitate neglecta, diuerterit ad ludicra, temere habita

sti illi quem & odiilet, & a quo vitam sua peri

203쪽

iam olim sciret. Ammiralius & reliqui proe res qui classem habebant in Normannia, re- bus intellectis, exercitum dimisere. Sic adeo factum est ut bellum istudsommuni omnium voluntate & consensu deliberatissimum, non perficeretur. Quin & sub hoc tempus a iuniori Geldriae principe denunciatum est bellum in Gallias. nam ut id saceret, Anglus illi pensionem dare,puta quatuor francorum millia.Britolitae Ducem ad facinus iam enumer tum instigabat primum,Connestabiij odium, deinde,vinac via reconciliaretur Anglo,quem mirabiliter ossendit inito cum Gallis scedere. Caeterum nobiles pene omnes instigare animum Regis, ut ne faetiim istud Britonis inutitum sineret. Missi ad eum legati qui dicerent,& Regem & huius patruos, & simul omnem nobilium coetum,vehementer indignari quod

rationes bellicas impedivisset, capto Conne- stabito, quem adeo non humane tractasset. Itaque Regis & caeterorum hanc esse mentem atque voluntatem, ut pecuniam extortam &arces restitueret integre. Quantum ad hoc quod turbauerit expeditionem, ut Lutetiam ipse veniret,secti sui rationem redditurus. Ille, post acceptam legatorum orationem, & in te positam deliberationem modicam, non modo non poenitere se quod durius illum tractarit:hoc

204쪽

HisTORIAE LIB. III. 2os ritilloc solum displicere, & grauiter quidem,

non sine tristi recordatione, quod incolumem dimiserit. Arces vero non se redditurum,quando semel possessionem illarum habeat: neque cessurum,nisi per Regem eijciatur. Pecuniam illam omnem iam distributam in eos quorum opera sit usus in tuenda ditione sua contra Connestabitum, quo non alium habeat hostem acerbiorem. Vt bellum interturbaret, nullam se talem cogitationem concepisse: Driuatam esse caussam, &, quicquid huius f esum sit,exodio prosectum esse,quo illum persequatur.

Quo tempore in Anglia timebatur bellum, ut diximus, milite ibi in praesidia disposito, imperata fuit maxima auri vis. Cumque mutatis consilijs, Galli nulla re persecta reucrtissent.. erant passim qui dicerent inique seruari pec niam illam a Regijs , depulso periculo citra sumptum yllum aut impensias grauiores. Hoc murmur aliquadiu sopitum, post aliquot tempus ijs qui ad locorum praesidia fuerant, salaria petentibus, cum noui tributi fieret mentio, resuscitatum est. Indignati populus, & inc sare quosdam grauiter, quotum in probitate atque peisidia Regni facultates omnes disimparentur,& ciuium fortunae. Pendebat nimbrum Rex a quibusdam obscurae conditionis

205쪽

hominibus. Imprimis vero possidebat illum. Hyberniς princeps,qui mentem omnem adoleaeenti Regi videbatur excantasse. Nam hoc

auctore gerebantur omnia, nec erat quicquam

adeo vel iniquum vel absurdum, quod isto su fore non esset crediturus. In odium atque s spicionem apud eum adduxit patruos, ita quidem viij locum suum aegre tueri possent. His adeo displicere non potuit vulgi α ciuitatum querimonia. Videbant enim hac occasione futurum ut pleraque mutarentur. Itaque se dare populo, laudare institutu, & vltro hortari ut in eo quod coepissent, pergerent. Sic euenit ut certo die,

cum Rex nobilitatem omnem α. more coe1-

scripsisset,Londinenses grauiter ibi conquererentur de nouissiubinde tributis & exactionibus:quodq; omnium esset acerbissimum, non videre se in quos usus honestos atque necessarios ea pecunia conuertatur.Existimare se, Rogem non esse conscium rerum omnium .idemque postulare ut ad certum tempusconscriptis

ossiciarijs atque quaestoribus, accepti & ΠΠ- pensi rationes ab illis exigat: quo videri posset qui probe munus gesserint, qui improbe: ut illis quidem ossicia continuentur, his autem adimantur. Vt autem in hanc sententiam loquerentur, praescripsit eis atque conflatuit ix. a Ct

206쪽

ΠisTORIAE LIB. III. 2

a Clocestre, unus e patruis. Caetersim Rex, ut . orationem accepit,tergiversari primum & reiicere in aliud tempus. Contra populus instare, α eo quidem audentius, quod multis circa nobilibus ipserussa caussa palam ibi probaretur. Itaque placuit ut a paucissimis diebus audiret tur rationes omnium, & huic quidem cognitioni patrui Regis, de alii quidam a populo r fax Uraefuerunt. In plerisque silmina depre-ensa rapacitas atque perfidia quos omnes ca- .pite plectendos iudicia statuebant. Ab auditis

rationibus, corninuo Rex, una cum eo quem

tantopere colebat, Hyberniae Duce, abiit in diuersam Angliae partem. Vbi cum accepinset, familiae suae quosdam Londini sublatos e medio, vehementer & in populum & in patruos fuit concitatus. Hanc enim opinionem illi velut impressi Hybernus, ab illis assectari imperium : adeoque non conquieuit donec Regem,alioqui satis incensum, ad bellum inserendum inflammasset. Ipse totius negotii a Rege constitutus imperator, contraxit ad quindecim millia. Sed, priusquam educeret copias, quendam e suis, genere nobilem, habitu mercatoris indutum, ut de singulis diligenter cognosceret, Londinum, ubi patrui Regis concionem erant habituri, praenai sit. Hic autem, quod minime ratus erat, malo suo

207쪽

sito agnitus,ut in coetu nobilium de Rege γγ dam patefecit,poena capitis affectus est. Et hoc ipsiim Regis animum, ut quiuis facile conῆcit

vehementer auxit. Hybernus autem, ut contra

se vidit eductas acies qui filii ante ferox & ve bis magnificus, nihil tum minus praestitit quam quod virum fortem deceat. Habebat enim hoc sibi persiuasium, si caperetur in praelio, futurum ut capitis periculum non euaderet. Sic enim erat ipsius meritum. Instruxit

tamen militem, & post principia sibi cauit iapse, loci praesidium captans, ut ad fugam esset paratior.Milites,illato subito rumore, sagisse Ducem, non collatis signis fugerunt & ipii, paucis quibusdam in fuga oppressis, S captis aliquot nobilioribus, in quos deinde Londini

animaduersum est. Hybernus, uno &item altero comitatus,profugit in Hollandiam, quo omnem suum thesaurum curauerat multo

ante perferri. Nam etsi Regem habebat sibi penitus addictum,tamen & metuere & suspectos habere patruos, de quibus ita meritus fil-it,ut, nisi hostilia omnia, nihil ab eis expectare possiet. Ad hunc modum sedatis turbis, cum de Rege nullus adsciretur nuncius, placuit ad eum mitti Archiepiscopum Cantoibiae, qui diceret,omnem populum & patruos una cum his vehementer expetere ipsius praesentiam:

accederet

208쪽

HisTORIAE LIB. III. 2os

accederet Londinum: seturum ut honorificἡ recipiatur & amice. non posse fieri ut regnum habeat tranquillum, nisi ametur. Grauibus de caussis publice animadversem in quosdam,&eiectos alios, quorum omnium nequitia serElabefactatum esset regnum. Bono id communi sachim,& praesentem necessitatem ita postulasse.non esse quod ei displiceat. Rex, quan

quam immoderatissime ferebat res antea - as, tamen his rationibus inductus, Londianum venit..ubi cum per dies aliquot substitis set,nobiles quam suerant anth fidem pollicitipatruis,eam tu ipsi Regi, vicesimum primum annum ingresso, quae quidem aetas capessendae administrationi iudicatur non inidonea prae stabant.

Lenclastrius interim in Hispaniis expugnare oppida plurima, nec Lusitanus etiam in otio versari, sed in alia regni parte multa redigere in generi sui potestatem. Et cum hoc militiae

fenus exercuissent aliquandiu,tandem vicum oste confligerent, copias contraxerunt. Interea Hispanus mirari tarditatem atque moram Borbonij, quem unum adeo multis iam diebus expecta Dat. Porro, consulti denuo Calli,quorum apud Regem non leuis erat auctoritas, quod nuper senserant in eo perstabant etiam nu,exastimantes, minime pugnan

209쪽

dum in Anglos. etiamsi quaedam occupent, posse illa facili manu recipi. futurum ut quot, dianis militandi laboribus delatigati, iniurim

diffluentes calore nimio,interim hausto & a Lmisso aere soluti,in aegritudines incidant. Nimirum hoc adeo sic euenit. Nam e calore &huic contrario fligore ab ipsis captato, febres& pestilentiae coortae. 6 dboc, equi propter pabuli penuriam, maximo numero inedia peribbant. Hinc querimoniae & lacryma: miserorum,infelicitatem suam deplorantium. Lusitanus in liis malis a Lenclastrio consultus, putabat propter aeris intemperiem diuertendum

in oppida iam occupata bello , & soluendum

exercitum: ille contra vereri, ne dimisso milite Borbonius, quem aduentare sciebat,impar ros opprimeret.Cum igitur moueri castra non

placeret, perduratum est sub dio. sed miserum crat spectare Anglos, qui, cum neque serue tissimis illis aestibus,neque firmissimo vino p tando assuevissent, morbis correpti, vix ani- am aegri trahebant. Ibi tum magister equitum, qui miseriam omnem aliquanto propius N audire poterat & contemplari, propterea quod ad eum pleraque omnia deferrentur,re

omni apud Lenclastrium exposita, pr senti dixit opus esse & breui consilio.placuit igitur

militem omnem exauctorari. Quo nuscio

210쪽

HIs TORIAE LIB. IIL or

ciccepto,magna fuit in exercitu & castiis laetiatia. Sed non videbant qua via redirent in Angliam. Longius aberant a mari: & plerique sic crant affecti morbis, ut fluctuum insaniam ferre non possent. Terra non patebat exitus, quod iter faciendum essetper Hispaniam,Nauarriam & Arragoniam, regna contaderata. Quid agant 3 Missus est ad hostem taciali qui nobilibus aliquot Anglicis veniendi, redeuQ- di& colloquendi facultatem impetraret. Hispanus,quid hoc nouae rei esset admiratus, petitionem admisit. Ea fuit eiusmodi, ut, quandoquidem grauissimis morbis affligeretur omnis exercitus, memor humanae misellae, quae sit omnibus communis, permitteret aegrotos diuertere in sui regni oppida δε ibi coammorari donec melius haberent. Caeteros vero . qui vellent ad suos reuerti, sineret tuto per Hispanias abire, & simul apud Arragoniae Nauatriaeque Reges pro ipsis, quo tutum baberent iter,intercederet. Hispanus, facta deliberatione, se quidem haec omnia quae petiuississent facturum: sed ijs conditionious, ut, qui vel recta in patriam se conferrent, vel qui posmea valetudine recuperata essent abituri, sancte promitterent, se neque redituros ad Lenclastrium, neque gerendi belli caussa intra sexennium in Hispaniam venturos. Nec eui

SEARCH

MENU NAVIGATION