Duo Gallicarum rerum scriptores nobilissimi. Frossardus In breuem historiarum memorabilium epitomen contractus Philippus Cominaeus De reb. gestis a Ludouico 11., & Carolo 8., Francorum regibus. Ambo à Io. Sleidano è gallico in latinum sermonem conuer

발행: 1584년

분량: 1011페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

laesa

trona fluuiis, officio satisfecerit, nec opus h beat longius progredi. Quod ipsum eo vel, mentius aliqui contendebant, quo maius videbant esse periculum , ideo quod a tergo nulla haberent loca munita, in qua, temporibus coacti, sese reciperent. Et quanquam magnus erat fremitus omnium aduersus Comitem Sani topauli,& Britanniae Procancellarium, qui progressionem suadebant: Car lus tamen transmisso flumine, castra ponit ad pontem Sanctoclaudianum , qui vicus infra Lutetiam est ad duo miliaria. Postridie quamco venit, certior fit literis foeminae cuiusdam nobilis , Regem ex Borbonia magnis itine ribus ipsum petere. Quum enim excitatos in se Rex videret Galliae Principes , cogitabat huic rei praevertere, & prior ipsos adoriri, sed in primis Borbonium, quod & hunc sibi crederet infestiorem , & ditionem eius putaret magis opportunam esse iniuriis. Impetu igitur in eum facto, multa iam ademerat, occupaturus etiam reliqua, nisi vicini Burgundi nes, atque etiam Aquitani aliquot Proceres subsidio venissent. Quum igitur ibi non poGset, quod cupiebat perficere, tempore exclusus, eo quod Carolus immineret Lutetiae, α veritus ne reciperetur, pra sertim aduentante fratre cum Britanno, maxime vero , quod

312쪽

PHIL. C

NAE IO

prae se serren i, bellum esse necessario pro RG pub. susceptu:Jc quia in Lutetiam illis receptis, videbat teli uas urbes, facili momento, ut idε sacerent,poste impelli his de causis magna ce- Ieritate 'eo proficisci constituit, & prohibere,

ne duo illi exercitus conivnperentur: nihil au- tem minus decreuerat, quam praelio conce tarc sicut ipse mihi non semel retulit, delapsio in mentionem eius belli. Carolus igitur co- , gnito Regis aduentu, statuit obuiam ei properare , & tuc demum recitatis literis, quas a .ceperat, tacito nomine authoris, demonstrate se velle tentare sortunam, & ad virtutem cohortatus militem, quum aliquantulum esset

progressus, castra positit ad Longuineum, qui vicus abest a Lutetia, quatuor milliaribus, via Aureliana. Primum agmen ducebat Sanct pauli Comes, qui prope Monthericum dii bi,us milliaribus longius a Carolo consedit, multis huc illuc emissis exploratoribus, qui de se aliquid cognosterent, & quam viam e

set inῆrestus, nunciarent. Quum deinde prae lio delectus esset idoneus locus apud Long meum, ita conuenit, ut si Rex eo accederet, Sanctopauli Comes, reductis copiis, cum C roto sese coniungeret. Cenomanorum autem Comes, cum octingentis cataphractis ibat in exercitum Britannicum aduentantem, in quo

multi

313쪽

COMMI

multi erant egregij & bonesti viri, quos Luacuicus, tametsi bonam operam nauassent ipsius parenti, simul atq; principatum tinuit,

dimiserat Cenomanus autem viribus inserior non ausus ad hostem propius accedere, sed interuallo aliquo praecedens, Regem petebat: Britannus vero&Biturix cupiebant sese coniungere Carolo:qui quum esset Longumei,c gnouit ex Aptiuo, Regem adiuncto sibi Cenomano, & collectis undiq; copiis, habere ad duo millia cataphractorii. Re deliberata cum Cenomano&Normanniae praefecto&Ambra tio, Rex omnino constituit,euitato praelio, Lutetiam sese conserte , tametsi diuersum ali qui suaderent. Quia suspectum habebat No manniae praesectum, similiariter eum rogat,

num fidem Principibus dedisset 3 Ad quod ubi

ille iocosὴ respondit, ac facetὸ suo more plac tus Rex primam hciem ei attribuit, & viae doces adiungit, eis quod ab hoste vellet desect re.Tum praesectus ille, ut erat liberali ingenio, euidam e suis familiaribus, Hodie, inquit . ita

propE sistam utrumq; exercitum &eum,qui velit dirimere pretiium,oporteat insigniteresse rei militaris peritum,atq; hunc eius 1ermonem Rex aliquado mihi recitauit. gressiis igitur ille cum tuis copijs , venit Mominericum. Eam rem Sanctopauli Comes, qui

314쪽

ibi consedit,ut supra diximus, Carolo celeriter renunciat, orans, ut quandoquidem sibi non sit intcgriam retrocedere , subito mittat auxilia, ne si discedat, fugientis videatur praeberes ciem, quod toti exercitui futurum sit vabde pc periculosiam. Carolus igitur mittit alias co hortes , eisq; Antonium, e familia Burgundica nothum, praescit: quumq; secum aliquat diu deliberasset, progreditur & ipse, ac in ca-

stra venit. Iam aliquot hostium signa ven

rant, positis castris secundum fossam quan- dain spatiosam, quae inter utrosq; erat media . Procancellarius autem Britanniae,& alius cum eo vir nobilis, metu periculi, eo quod Princ

pes, de quorum aduentu maximam spem mi erant, non adessent, profugiunt, & ad ea lo- ca, ubi credebant se posse reperire Britannos, contendunt. Habita vero deliberatione, placuit Carolo,ut pedites pugnaret omnes: commutato deinde consilio, cataphracti omnes conscendunt equos, verumtamen ex. nobiliatate complures, eius mandato, relictis equis,

coniungunt se sagittarijs peditibus, quod de honorificum erat, & reliquis addebat animum, eumq; morem acceperant Burgundi nes ab Anglis, quando foedere ipsis coniuncti, bellum gesIerunt in Galliis, per totos triginta duos annos , nullis interpesitis. inducijs. P inc Ἀ

315쪽

alta io

cipio, quum se nobis ostenderet uoltis e vicinna sylva,erant circiter quadringenti cataphra eli. Quod si tum fuissemus eos adorti, multo rum iudicio facile profligassemus. Nam qui subsequebantur,non poterant,nisi cum moducis cohortibus progredi, tametsi paulatim mo

agi tumultuosius,n uno seruato ordine, & pe periores. In concilio decretum suit, quoniam

longius erat interuallum , vino conti uua pro remolie,sed dato adrespirandum spatio, p etentim iremus in hostem: excitato autem clamore, & cocursatione illa facta, ut diximus, Carolus immemor eius quod antea constit isset, subito celeriterq; progreditur Hostes in rant ad cinestum Montinerici, a fronte minitigescebant. Ibi tum Contaeus ad Carolum : Si velis, laquot, victoria potiri, opus est ut accel res: quod si maturius secisses , iam videres d bellatum hostem: quicquid intercedit temporis, hoc omne victoriam moratur. Fuerunt initio pauci,quum nobis primum apparerent,& ne nunc quidem satis multi sunt, ut resistant ,& vides ut augeantur. Hic coeptum est

turbatis consilijs, dum suam quisque sente donin tiam dicit, iamq; ad exitum Montherici committebatur utrinq; leuius practium a sagiti iris, &quanquam nos sine ordine pugnaba, mus, multitudine tame eramus& numero sise

316쪽

ampla quadam fossa, & sepe sylvestri: totus ager consitus erat frugibus & fabis, alijsq; l

guminibus. Carolum antecedebant sagittarij, absq; ordine sere. Meo quidem iudicio, quum est dimicandum, nullum genus militum praestat sagittarijs, verum ita, ii sint aliquot millia simul, & vel equos habeant tales, quorum i cturam leuiter serant, vel prorsus non habeat. Ex ipsis autem ij, qui praelijs nunquam inte fuerunt, potiores sint exercitatis: & ita quoq; sentiunt Angli, qui in eo genere quosvis ant cellunt. Constitutum fuerat, ut dixi, dum ir tur in hostem,bis quiescendum esse,quo pedites ad pugnam essent recentiores,eo quod pret, ter viae spatium,segetes etiam impedirent iter: sed Carolus continenter accelerabat. Hostes obiectam sepem, duobus diuersis locis qua poterant ran 'unt. Quumq; tam essent vicini tacti, ut hastas aptarent ad concursum: noster equitatus perruptis & disiectis sagittarijs n stris, provolat, sic ut spatium illis non darent telum elum eῆciendi, quum tamen in ijs mne robur & spes tota cosisteret. Nam ex milla ducentis equitibus , vix quadringenti erant, sic ut oportet,armati, & ex his ipsis arbitror no

fuisse quinquaginta . tractandis hastis idon

Os:e famulis autem ob diutinum otium nemo quisquam armatus erat. Duces enim Burgum sine

317쪽

COMMENT. LIB. L 3M

diae, ne multitudini grauiora onera iniungerent, nullos alebat equites extra belli tempus. Ad hunc modiam, florem ipsum exercitus, &spem maxima, sagittarios perturbant & dish-ciunt ipsi. Et qua nquam in insummum erat periculum, Carolus tamen, qui a j dextram γrat prope castellum , nemine ijs locis magnopere resistente, vincit. Eram tunc una cum eo, re quod periculi magnitudinem per aetatem non intelligetbam, animo sui maxime securo& otioso. Ad sinistrum latus erant, uestenus& Iacobus Sanctopauli comitis frater ,& alii complures. qui quum essent numero inseri res,in fugam convciuntur , &ex ipsis plerique omnes in propinquam sylvam e currunt: alii qui ad impedimenta & carros in fuga substi terant, sese recolligunt. nyctopauli quoq; c mes in stivam se recepit. Carolus ex diuersa Parte,cum paruo comitatu insequitur fugiet tem hostem, ultra runt hericum,& quum n mo quisquam resisteret,suam esse putat viet riam. ibi nobilis. quidam vir L emburgicus aetate grauis, Antonius Britarinus,equo celer ter aduectus,nunciat ei hostes deauo collectos redintegrare pugnam:filonsius progrediatur insequendo, periculum ipsi imminere. Nihil

sutem commotus eo sermonc, pergit: mox

idem nunciatui contato,&it quidem μrir

318쪽

ter, ut tandem ab incepto desisteret. Qubdsi paulo fuisset prouectus longius, incidisset in

corum manus, ut quidam af , qui proximEipsim antecedebant. Reversus itaq; per Mo inericum, rei rit cohortem peditum fugientium , quos insequutus, cum centum circiter

equis,ictus est a quodam pedite, qui & solus instigarestitit, & interemptus suit, reliquis sere

omnibus elapsis per vicinos hortos. Quum propius ad castellum praeterveheremur, ecceispicimus ibi sagittarios stipatores Regis portam, immotos: mirum hoc videbatur Carolo. nullum enim superesse putabat hoste qui resisteret. Deflectens isitur ad planiciem invaditura cataphractis aliquot, numero so decim:& quoniam e suis pleriqueerant dispe

si in sium ino versabatur discri mne, adeo quidem,utinguiture accepto vulnere, circumdatus & comprehensus,vigeretur ab hoste, ut stasse dederet,neque sineret interfici, ut qui agno sceretur. Ipse contra moratur & sustinet impetum quantum potest, donec medici cuiusdam Parisiensis filius, Ioannes Cadetus, vasti corporis homo, per mediam turbam inuectus ingenti equo, disi jcit turbam, & ipstari cripit. Hostes deinde ad oram eius fossae, ubi constiterant ante praeliti, sese recipiunt, eo quod co- , hortes aliquot nostras in propinquo conspic

t rent.

319쪽

COMMENT. LIB.

eet. Carolus ex vulnere totus sanguinolentus, recta contendit ad suos. Eramus autem in vii uersum circiter septuaginta. Sumpto deinde recenti equo, rursus euolat ut sitos recolligore quo quidem tempore si vel centum modo equites aduetium nos exa ent, suget nos mandassemus. Nostri enim milites vix tande paulatim ad uelitabant cum modicis coboitib is, partim saucii partim ex itinere & labore des tigati. nam & kgetes frandiores impediebantcuntes,& tanta erat vis pulueris, ut prospectus non pateret, ε quocunq; respiceres, cooper tum erat solum militibus & equis interenseptis Interea prodit Sanctopauli comes e pro pinqua sylva, cum quadraginta circiter cat phractis,& ad nos contendit. inter eundem plures undique ad eum ex fuga confluunt. Nos quibus videbatur esse periculosa mora, missis ad eum nunciis, ii ortamur ut properet: ille vero nihil eo commotus, placide prorsreditur,& bastas iubet a suistolli, quae pas iun iacebam humi, deinde se nobis adiungit. di iam eramus circiter octingenti cataphracti pedilrs vero perpauci. quae res in causa fuit, quo minus integram obtineret victoria C rolus .Ex hostium numero profugit Cenomanus& alij multi , cum octingentis cataphractis. ecant qui dicerent eum communicasse

320쪽

consilia cum nostris Principibus: sed opinor iniuriam ei factam esse. breuiter, ingens fuit virin 'fuga, sed hoc est in primis memorabile, quod Principri ambo no excessieriit e cam- ro. Quum igitur ad hunc modii starent hinc illinc instructae acies diremptae selum fossa, &sepe sylvestri:tormentis utrinq; cadunt aliqui pugnam nemo amplius assectabat, & eramus numero superiores, verumtamen Regis pia sentia magnum suis attulit momentum , qu do militem, & praesertim equites, ad virtutem cohortabatur . nam alioqui crediderim omnes suisse praecipites in fugam abituros. Ex nostris aliqui cupiebant redimegrari praeliu, in primis veroHaubordinus, eo quod diceret si videre cohortem aliquam hostium fugientem. Quod si centum modo sagittarios sal, issemus instructos, qui tela coniecissent trans illam sepem, exercitus noster omnis fuisset . progressus Interea dum sic deliberamus,& as ministratio belli consistit, x,interuentu noctis, Corbellium .quod est supra Lutetiam sortem milliaribus oppidum,ad Sequanam,sese conseri, quum nos crederemus eum n castris rei ia octare. Forte eo loci,ubi Rex suerat, excitatus ignis, longe lateq vagabatur per carros, sepem illam de qua diximus. l Di Sanctoraula Comes & Haubordinus iube ut carros

Omnes

SEARCH

MENU NAVIGATION