Duo Gallicarum rerum scriptores nobilissimi. Frossardus In breuem historiarum memorabilium epitomen contractus Philippus Cominaeus De reb. gestis a Ludouico 11., & Carolo 8., Francorum regibus. Ambo à Io. Sleidano è gallico in latinum sermonem conuer

발행: 1584년

분량: 1011페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

801쪽

8 PHIL. COMINAE I

dere, quantum in eo sit periculi, illos in his I

cis inueterastere. Sed & Turcarum Caesar miG so legato impulsu Romani Pontificis, nisi Rege oppugnarent, hostium loco se habiturum ipsOS,minabatur,eum q. legatum no semel ipse

vid . Illi placide singulis resipondebant, & nos

adeo non metuebant initio, ut etiam riderent.

Nam Ssortia, nuper factus Mediolani Dux, per suum legatu cofirmabat eos, ne essent sol liciti,tenere se rationem quemadmodum regi persuaderi posset, ut domum redeat: non esse quod vereantur, ne quid ille per Italiam occupet. In eandem quoq; sententiam nunciau rat Petro M edices,Rempublica administranti, quod mihi recitauit ipse. Cum autem utrique viderent aliquot Florentinorum oppida & a ces, praecipue vero Pisas, in potestate Regis, coeperunt trepidare, & communicatis inter se consiliis,deliberabant quomodo impedime tum inferrent: sed quoniam ipsorum deliberationes fere sunt prolixiores, nostris erat non incommodum, quo vellent progredi. Hispaniarum quoi Rex, Ferdinandus, propter Siciliam & Sardaniam, quas teneret, non parum sibi metuebat. Maximilianus autem Caesar

802쪽

desorem augebat, quod nonnulli dicerent, Regem affectare imperium Romanum , &Pontificem, ut id sibi pace ipsius liceret Ante pellasse, verum istud erat confictum & callia

de excogitatum. Itaque legationem ambo Reges decreuerunt ad Venetos. Eius, quam Maximilitinus mittebat, Princeps erat Episcopus Tridentinus: cum eo veniebant eX nobilitate duo, & quidam iureconsultus. Hispaniae Rex nobilem quendam misit, egregium Virum, amplo cum comitatu, ijs magnum deserebat honorem senatus, omnemque sumptum siubministrabat. A Mediolani Duce veniebant, Episicopus Comensis, & Franciscus Bernardinus,Vicecomes. Hi omnes nocturno tempore Occulte conueniebant, & initio perscribas rem tractabant. Nam & Veneti inprimis & Mediolani Dux, cum de foedere adhuc dubitarent, timidius asebant, & ne quid ad Re m inerretur, valde erant solliciti. Qui Mediolano venerant, salutandi & officij causa me compellabant, allatis etiam literis Medi Iani Ducis, ad me scriptis, eoa; se venisse dicebant,quod Veneti,cum antea solummodo unumittere consileuissent Mediolanum, nuc duos

misissent legatos. Hoc illi dissimulater ad me, ne quid suspicarer , & inter colloquendum, longius progressi oratione, quaerebant me,

803쪽

8o PHIL COMINAEI

quid eo venissent Maximiliani & Hispaniae Regis legati λ cupere se Principem suum de eo

certiorem facere. Ego iam ante cognoueram, legatum Hispanum mutata veste, ne agnosceretur fecisse iter per Mediolanum: sed& illud, . Neapolitanum legatum crebras ab Alphoia soliteras accipere, quas cum senatu Veneto, reliquisq; legatis communicaret. cego reis sciueram, v t dixi, cum ab alijs, tum ab ipsis legatorum famulis: nec enim ulli sumptui aut labori in eo parcebam, & adeo nihil me lat bat , ut etiam quid initio propositum, & qu usq; facta esset progressio, scirem. Accidit a tem istud prius, quam Florentia Rex disced ret. Cum ergo scitem iacta quaedam esse sumdamenta foederis, non putabam esse dissimiselandum amplius, ideoque illis respondebam, quandoquidem adeo simulate mecum agerent, haec este q uae cum ipsis colloqui vellem. Primum,non stare per Regem,quo minus fi ma sit ipsis nobiscum amicitia, deinde, me paratum esse, causa Regis, satisfacere desiderio

Ducis, & respondere ijs, quae falso ad ipsum Se inuidiose delata sint: mihi videri ex ipsius usu

ac dignitate fore, si in fide ac amicitia perma- neat: extare q uaedam eius erga Regem ossicia atq; merita, non debere committere, ut eotii memoria ait, gratia depereat: Calliae regum perpe-

804쪽

DE BEL NE A P. LIB. II. 78a

perpetuum esse morem , ut ne sint ingrati: &Regem agnoscere, quibus ab eo sit affectus beneficijs, & suo tempore parem esse relaturum gratiam: non oportere idcirco ab amicitia discedere, si quid forte minus prudenter axwris dictum sit: esse animi generosi, contemnere quae vulgus hominum effutiat, & viriusq; salutis interesse, ut ne qua fiat animorum disiunctio. Post liarc rogabam, ut sui doloris

causam ,& quid ipsis in Rege displiceret, libere mihi dicerent,quo certiorem eum facerem. Hoc enim aequum esse magis, quam silentio

tegere dolorem , & repudiata satisfactione, velle inimicitiam exercere. Ibi tum illi iurei rando mihi confirmabant, Principem suum nihil elusinodi cogitare, & magnam praeses

rebant,quod ad eum moduestem locutus .a mirationem. Postero die, cum in senatum ius rei causa venissem, reliquo sermone confecto dicebam, per illud foedus, quod & cum Rege haberent, & quod cum eius parente focissent, non licere ipsis quoquo modo nostris aduersarijs adesse, & Regem simili conditione ipsis deuinctum teneri, multo minus e

iam licere ipsis inire foedus hoc. de quo nunc frequens admodum rumor increbuisset: quod si faciant, discedere ipsos ab eo quod conuonisset, dc violare pacta. Cum ad hunc modum

805쪽

81 PHIL. COMINAEI

verba fecissem, ex concilio dimittunt, paulo pom euocant. Incipit dux: Non oportere iis, quae vulgo dicantur, habere fidem: esse ciuit,tem liberam, neq; loquendi modum apud Lpsos cuiquam praescribi: noesseip rumco filij aut voluntatis inire sordus contra Rege ,

nec ullam eius rei mentionem hactenus a

disse: sed potius & cum ipse, &cum Maximili

ano Caesare, & Hispaniarum Rege,& cum It liae principibus omnibus, velle foedus facere contra vim & tyrannidem Turcicam eius foederis socios, pro suis quemq; facultatibus d bere pecuniam contribuere: qui recuset, eum,& authoritate Regis, qui exercitum habeat paratum,& ab ipsis etiam . oportere ad aequitatem & officium adduci: habere se in animo, dissidium istud & offensiohem omnem commponere: Eius pacis has esse conditiones,ut Rex accepta mediocri pecuniae summa, discedat ab armis, neque bellum faciat Neapolitanis: eamque pecuniam se erogaturos ea lege, vτquaedam Apuliae oppida& castella ipsis oppi- norarentur, ut Alphonsus permissu Romani ontificis, acceptum Regi ferat regnum Neapolitanum , & fidem, ut fieri soleat, praestet, Astipendium annuum pendat & ipsius potestati tria oppida permittat. Haec illi tunc nobis deferebant,atq; utinam Rex nonfuisset asperna-

806쪽

DEBEL. NEAP. LIB. II. 783tus. Ad ea paucis respondebam, non esse mei ossici,nec authoritatis, ea quae proposuissent acceptare: scripturum diliὴenter omnia Regi: simul orabam, ut ne nimium in consti tuen do foedere properarent, & ut dolorem suum mihi Ufacerent, nec in eo quicquam, uti Medi anenses legati secissent, diuimularent. Tum illi aperte dolere sibi dicebant, quod Rex,cum antea semper prae se tulisset, moliri se bellum aduersus Neapolitanos tantum & Turcas, de cum ipsis quoque per literas & nuncios idem confirmasset, nunc & Romani Pontificis MFlorentinorum oppida atque arces teneat, &in his quoque Pisas, & ad se rapiat quicquid

ubique possit, & Turcam sinat uti pace. est rum, quod in eo reprehendant, esse, quod A reliorum Dux, quem Ast e Rex reliquerit, susipicandi & metuendi causas adserat Duci Mediolanensi, atque eo magis, quod ipsius milites ac familiares, em istis aliquot vociab , non tenuem nec obscuram alicuius facinoris,de quo cogitent,significationem praebeant: & licet vera sint ista, se tamen nihil es se moturos prius, quam a Rege mihi sit ali tum responsum. Quae ab ipsis cognouissem, e vestigio ad Regem enunciabam : sed si Ride & aliene mihi respondebatur. Vbi via

derunt consilia sua esse patefacta, coeper t

807쪽

agere diligentius, & quotidie conueniebant. Quod si hostes Viterbij restitissent, & Regem intra fines ingredi prohibuissent, Veneti copia

as erant missuri Romam , ubi Ferdinandum Regem putabant esse permanserum. Sed de illius abitu certiores facti, mutarunt propositum, atque interea Maximiliani &Hispaniae Regis legati valde ipsos urgebant, ut foedus decernerent: nisi faciant, profitebantur se, quod menses quatuor iam essent ibi morati, cistessuros. Illi, cum per suos legatos, qui in nostris erant castris, accepissent, Regem sine ullo impedimento progredi, & iam esse Ne poli , recitabant mihi quid haberent rei noua & hilaritatem aliquam simulabant, sed arcem Neapolis nondum captam ,&egregie muni tam esse dicebant, idq; ad eum modum quasi*erarent eam posse tolerare obsidionem. Ideoq; Neapolitano legato permittebant, ut antra urbem manus cogeret, easque Brundusium mitteret. Sed quum ad exitum feth pe ducta esset ipsorum actio.certar fuerunt allatae literae de deditione arcis, ibi denuo iubent me accersiri, & in cubiculo Ducis, qui tum nonnuhil aegrotabat conuenerant circiter sexaginta. Dux initio sitae orationis comemorabat quoa acciderat,arcem Neapolis iam esse in potestate Regis. Fingebat ille vultum, neq; videbatur

808쪽

DE BEL NE A P. LIB. II. 78s

moleste ferre sed reliqui vehementissime cuiusdam tristitiae signa dabant omnes, & d misso capite, terram intuebantur, & nullo ordine sedebant in inferioribus subsellijs. Opianor equidem, quo tempore Romam nunci tum fuit de Hannibalis prope Cannas victoria, non fuisse maiorem senatus consternationem,quam fuit istorum.Nam praeter Ducem,

ex ipsis nemo quisquam mihi loquebatur, nemo resipexit, quod maximopere mirabar. Vbi quod Neapoli gestum erat,exposuit , rogabat, an quae iosis per me Rex promisisset, seruat rus esset3Corifirmabam illi,ne quid dubitaret, . simul, quae ad eam rem pertinere videbantur,. explicabam ,& ut ipsis amplius satisfacerem, omne studium ac operam meam pollicebar, atq; ita distesti. Nondum illi persecerat actionem,& Maximiliani Caesaris legati,quod moram istam grauiter ferrent, abitionem para bant. Mediolani Dux ctiam, quum ex condiationibus unam diu recusasset, permisit tamen suis, ut assentirentur. Eo facto,decreta fuit co- foederatio. Interim dum haec geruntur. , Regi nunclaueram, quicquid ad ipsum pertineret,& urgebam ut vel amice responderet ad ipsoru postulata, vel ut Neapoli maneret aliquat diu atq; ibi maiores peditum copias conduce

Iet , & de re nummaria prouideret, S potissi-

809쪽

et 86 P. COM. DE BE NEAP. LII.

anaeius regni loca praesidijs firmaret, eoq; δε-cto, statim iter ingrederetur, domum redit rus , neq; moram ullam interponeret,ne pomea grauiori bello sit occurrendum, & cum mni multitudine hostium, qui nondum conuenissent, dimicandum. Aurelioru etiam D ci , qui cu sitis tantum comitibus ac familiariabus erat Astae, nunciabam , ut oppidum praesidio muniret: nam fore, ut hostes ipstim adoria antur. Ad haec,Borbonia: Ducem,quem Galliae per suam absentiam Rex praefecerat cohorta bar , ut magna celeritate copias mitteret Asta, qui ab hoste illam defenderent: eo amisso o

pido , non posse deinde Regi subueniri: sed M. Monserratensem viduam, nobis valde amicam, & Ssortiar multum insestam, missis lit ris orabam,ut Aurelianorum Duci, cum opusilli esset, militem subministraret, propterea quod Asta deperdita, ipsius atq; etiam Salasso

Tum ager omnis, maximam esset accepturus calam talem.

810쪽

NAEI, EQUITIS, COM-

ΜENTARIORVM LI-ber tertius. ERpgcaeo & decreto foedere, quod fuit sub noctem valde sero, postridie, paulo quam sol bant citius , adesse me iubent. Cum assedissem , Dux incipit, fecisse ipsos cum Pontifice Romano foedus,&eum Maximiliano Caesare, &cum Hispaniarum Rege,& Mediolani Duce, tribus potissimum de causis: ut Rempubli a Christianam, ab immanitateTurcica defendant,vi Italia p. ce utatur,& ut singuli priuatim locum atque dignitatem suam tueri possint, ad eam querem auxilia inuicem communicent. Monebant autem, ut ad Regem ista perscriberem. erantque valde si equentes, ad centum & eo amplius, non tristes neque dei: ehi, ut Luper, cum de capta Neapolis arce mihi reserient, sed alacres ta erecti. Reuocatos etiam ab ipsis, qui cum Rege essent, suae ciuitatis legatos, dicebat, ijsq; mandatum tae . ut celeriter redeant. Iis rebus fiognitis, valde angeriar animo, tropior periculua: Resis, quod putarcin

SEARCH

MENU NAVIGATION