Petri Danielis Huetii ... Alnetanae quaestiones de concordia rationis et fidei, quarum libro 1. lex concordiae rationis et fidei ... Accedit auctoris commentarius de rebus ad eum pertinentibus

발행: 1719년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

ma multorrem annorum studio dongesta & parata, & supellectilis etlanx domesticae non contemnenda pars in propatulum estiua, dc vulgi direpti ni permissa est. Quae eum perlata sunt ad Patres Iesu itas, quorum res agebatur, perinde ut mea, ius enim meum omne jam illis transcripseram miserunt continuo, qui vilis popelli rapacitate prohibita, librorum, chartarumque omnium congeriem, diligenter collectam e ruderibus, & reliquum meum omne domesticum instrumentum , transferrent in Domum

Professam, & apud se reciperent. Iam enim ante meum ab urbe discessum. inter me convenerat atque illos, ut habitationem mihi pararent in suis aedibus, in quam diverterem, si quando Lutetiam me negotia retraherent. In eam deinde redux concessi, nee aliud mihi in urbe deinceps domicilium fuit, etiam post abdieatum Episcopatum Abrineensem. Sub haec temporc maiorem omnium opinioni cepi d ε lorem ex morta aegidii Menagli, cui etiamnum pubescens non familiaritate solum, sed intima etiam amicitia , de iucundissima studiorum omnium consensione fueram socialiter afliunctus. ino uterque nostrum vulgo notum, publicisque monumentis per se quisque conteitatum esse voluit. Ac multo ante quam larium sedem posuissem Lutetiae . dc adhue habitarem in petria. mereque provincialis essem , frequens tamen intercedebat mihi cum eo literarum commercium: cum quibus literis εc totum suum ad me particulatim misit opus Laertianiim. Ego vero Origenia nos meos eum eo communicabam Commentarios , dc ex mutuis consiliis Iucubrationes nostras componebamus. inod postquam studiorum meorum arbitrio de foeto orbatus sum; neminem habui, quem tam confidenter consule rem in rebus dubiis . cuique pectus tam candide aperirem. Adde eo-mitatem morum, amoenitatem ingenii, sermonis lepores, congrestiis urbanitatem. Quamobrem vitae per tot annos iucundae actae cum in mentem iniunt deliciae, quam suavis est eorum recordatio, tam acerbum 8c grave

desidetium. Gratum interim mihi fuit, quod ab illo factum et . eum exemplum meum secutus Bibliothecam suam testamento reliquit eidem Domui professae Societatis Iesu, eui legaveram de meam; eum antea fa-4tum meum visus esset non satis probare. Atqui non valde locupIes fuit haec Bibliotheca, nec magni pretii ; praesertim fi Frentisci Gilieti, viri doetissimi, excepi sies libros, qui notas eruditas manu ejus ad oram adscriptas praeferetiuit , quorque ab ejus haeredibus preti edemerat Me

542쪽

. Non multo abhinc tempore Ggiem nisua in aere laverat Melast us , peritissimus artifex , atque inde expressi exemplaria distrahe muRIHorum unum tum forte in Hollandiam translatum venit ad Petrum Frari. cium, Pro felibrem Amstelodamensem, poetica laude florentem. Is imagunem meam,meque adeo ipsum carminibus celebravit suis,Graecis 3c Latinis., Quaecum ad me mitteret humanissimu quoque compellavit literis, quibus magnopere gaudere se signi fi bat esse in amicorum me nam numero, que ad poeticos lusin invitabat. Iam inde vero lucubrationum omnium suarum, quoad vixit, participem me esse voluit. . I. Dum haec agerentur, non unas Hamburgo literis acoepi a Iohanno Friderico Mayero, homine erudito, quibus magnopere contendebati me, ut se ad novam Demonstrationis mea fi uelisa ditionem ope iuvarem de consilio , subministraremqux sine mota, si quid haberem M. manum, quod ad operis uti ornatum, vel emendationem, vel am plificationem pertineret, cui de vultus mei praefigi inoem, ut est mos Germanorum valde velle se significabat. Paritissem equidem hone

stae postulationi, nisi paulo post scripsisset ad me Iohannes Thoni εFri chius, Bibliopola Lipsiensis, saetum hoc ipsum Lapsae, quod Hamburgi fieri yolebat Maygrus; recudi nempe opus nostrum, a diramque in limine meam ingiem. Quam ut conspexi postmodum .

non quidem προσωπον τηλαυγες praefixum operi, uti fieri amat, sed rustieanam&subabsilrdam faciem mihi tributam comperi, qualis esset ag sonis aut baiuli. Subie lus erat Libellus noster Parcaeis tereresim Latine redditus , sed celato Interpretis nomine. ΜOnebat praeterea Fritsellius denuo illic praelo subiici Carmina nostra, iuxta Vltraiectinam editionem , paucis abhinc mensibus a Graevio adornatam. At eorum nulla ad nos pervenerunt exemplaria. ' venit interim ad me tristissinius nuntius de morte Danielis Macie. M. t Feonsobrint', ' & tutoris quondam mei, in Praesidiali Curia Odomensi Senatoris integerrimi : quem diverso licet vitae genere implicitum , aliisque oblectamentis deditum, equestri praeseriim rei, canibusquη ad venandum , ae plane ab eruditionis stadiis aversiim, haud minus tamen ac patrem colui a pueritia, haud minus ae s atrem dilexi. facilitatem morum constantemque erga me benevolentiam. :Jamque Episcopali munere solutus, Abrincis excesseram, in secessu, quem mihi paraveram intra Domum Professam Parisiensem S

cietatis esu, & in eorum convictu molliter conquiescebam, 'dira

543쪽

me invasit podagra, ineognitias mihi antea morbus, & plane inexpertus. Hine mihi ereptus ad aliquod temtas est pedum usus, hine quies per

diem ademta, somnus per noctens, totum liue mensem heatissimis doloribus conflictatus sum. Quibus & anno proxime sequenti leviter tentatus sum, sed penitus demum tractu temporis tormentum hoc resedit. - . Hune corporis dolorem excepit vehemens animi angor, ex obitu

sororis meae maioris natu, piissimae & sapientissimae seminae quae cum in ipso aetatis flore amisisset virum, resque domesticas valde perturbatas, ac prope disperditas & exhaustas reperisset, ea prudentia sua de vigilantia restituit, natos tutelae suae commissos educavit liberaliter; filios duos moribus integris, bonisque artibus, quibus ad humanitatem informari solet puerilis aetas, accurate imbui curavit: ac filias quoque duas claris & locupletibus viris in matrimonium ebllocavit. At praecipuum eius a prima pueritia in excolenda pietate studium fuit; magna blandimentorum de deliciatum mundi despectio, nunquam sere intermissa in exorando piis precationibus Deo assiduitas; summa aspe meas vitae, crebrae corporis afflictationes, rarae discursationes per urbem; sequens inter domus elaustra vel in angulis temploriam mota; ut a ptissime in eam convenire possit id, quod de alia QMdam pia, nobili,. dc diligenti femina cecinit olim Hallaeus noster : praebuit ho vobis exemplum nobile, matre ;Nam fuit in templo Hesdala, Martho domi. Quamvis autem sontico morbo iamdiu vexata, de componendis suis ad supremum exitum rebus admoneretur, repentina tamen & improvvisa morte est exstincta di de qua cum accepi illam nuntium ad Aquas Bostonias, incredibilem animo coepi moerorem, ut pene solitos son tium Laustus atque usus cogerer intermittere, ne corpus aegritudine a nimi affectum, penetrabilem & intima pervadqntem aquarum Vim pela

Nec multum processerat temporis, postquam defunctus eram hoc dolore, cum consimilis alter denuo me oppressit ex morte seroris almterius meae, quae itidem ut altera me natu maior erat. Multum illa albrore discrepabat ingenio & indole. Seria illa erat & subtristis; haec hilvis & sestiva, iocorumque de oblect mentorum appetens, quibus eapi & deliniri iuvenilis aetas solet. Praecellens ad haec forma & sta turae dignitas, quibus ad eam pelliciebantur & amici multi, dc plures

suam amatores. At nupta tandem viro militari de a cultu pietatis non alieno;

544쪽

alienci; ae sorori praeterea ex plo& adhortationibus pellecta, ad sa diorem tandem vitam traducta est. Cumque per occasum viri, eonjugii vinculo de legibux soluta, arbitrii sui compos facta esset, mundum urba. nosque tumulius pertaesa, rus concessit, vitam actura litariam. & ab hominum frequentia sepositam , ut caeteris libera curis Deo uni. piis-Rue ad aeternam salutem exercitationibus vacaret. Verum ne sie quidem optata quiete dc ab interveatoribus vacua frui se posse intellexit. Itaque in religiosum Salesianarum virginum coetum salutaribus votis adis stricta se abdidit, cui a Sanctissimae Virginis Visitatione nomen est. Ab .praeter eastigationes corpoιia, in hoc vitae genere sponte ab ea quaesita :dc susceptas, longe etiam graviores a Deci immissas tulit. Vigmti enim

ante obitum annia, noxius e cerebro perfluens humor distillare coepit. at redundare in musculos atque nervos , artuumque ligamenta, ut tota corporis compages tremore tentata vacillaverit primum , mox e

iam ad stabiliendum gradum fuerit adsciscendum scipionis subsidium

Postmodum vero ingravescente morbo , ossicium suum manus pedes-- que negaverunt penitus atque ita resoluta sunt demum linguae vincula. eiusque usum prorsus amisit. Accesserunt acerbi dolores, cum hu- imor ille e capite erumpens stimularet membranas corporis acrimonia

sua atque pungeret. Mirabilis interim in tot malis patientia; nulli ge- , mitus, nulli questus, frons quamvis assiduis interdum contracta doloiaribus, serena tamen saepe & exporrecta ue quasi participem se eri cru,: Hatuum Christi intimo sensu laetaretur. Tot deinde miseriis & . annis oppresso corpore, octogenaria major placido fine quieWit. Hos angores cumulavit alia aegiatudo , gravis proflao de aeerbia de morte Ludovici Burdalaei. E societate Iesu, sacrorum Evangelii praeis num hac aetate longe principis, quo vel propter eollata in me sum amae benevolentiae ossicia, vel propter amabilem quenilam animi eandoarem, nemo mihi fuit amicior; erat enim in eo pectus apertum, oc, ut ita dicam, pellucidum; neque certe jucundior quisquam, propter lepores in

genii , suavissimamque hilaritatem. Accesserit frequens ae pene quotidia

anus multorum annorum usus, cum nulla pene abiret dies, quin ad me ve- --niret sub noctem. δc quidquid interdiu ad se allatum esset novi, exprome- 'ret peramanter, dc in medium quaesita ossiclose reponeret. . Per id tempus ventitabat ad me sepenumero certis stitisque diebus Dan iram Iohannes Petrus Moretus Valbonesius, primarius Praeses Curia Gratia---

nopolitanae rationum ἔς anim , vir & humanitatis, &, quod vix credibile

545쪽

osit quamula oeulis raptus ae plane eaeeus rarae etiam eruditionis laud. insignti. Cumque forte aliquando iisdem horis venissent ad me honesti quidam deliterati homines, totnmque pomeridianum tempus eruditis sermonibus iueunde esset transactum , convenit inter illos hae suavitate illa hos, ut singulis quibusque hebdomadibus bis eosdem congressus apud

me repeterent. Quod ego quidem vix optare, nedum postulare aut sp rare esse in ausus. Atque hinc certe impositam sibi legem eonveniendi mei per illos dies atque horas tam constanter retinuerunt, ut hine nova apud me exorta sit δc constituta non ignobilis Academia.

Venerunt ad me Vltraiecto literae hoe tempore ab Henrieo Si kio , vibus praenuntiabat missurum se ad ma Arabicum Libellum, eui titulusis Gangelam infantiae, vel juxta Galasium, Liber de infantia Salvatoinris, si modo Liber idem uterque est) Latine , se redditum & Notis illustratum. Rationem praeterea studiorum suorum exponebat candide Sichius, paratam habere se interpretationem Alcorani, adiunctis Scholiis utriusque Gialalloddini, & actorum quoque Sergii Monachi illius, qui Mahummedi ad impietatem doctor & praesultor fuit. Quanquam attentius introspicienti dubium esse potest, annon supposita sit haec scruptio. & recentior quam creditur. prodierat non semel in lucem data a nis responsio ad literas ampli fimi Gisberti Cuperi, quibus sententiam meam rogabat de Diis Beroee Mus Madbaeho dc Selamane. Quaesiverat hoe ipsum & ab aliis eompluribus literatis viris, ac praesertim a Iacobo Rheniardio, homine apprime erudito. Is cum ex Beroeensis hujus marmoris ectypis descriptionibus veterum characterum Syrorum formas observasset, eorum omnium s riem integram restituere se posse speravit. Tum k Palmyrena scriptura ad Punicam deductus, unpendioque magis Iaetatus, rem totam Franechera continuo perscripsit ad me, quem sciebat rei literariae incrementis magnopere delectari, subjecitque triplex ac plane diversum elementorum Phoeniciorum genus esse a se repertum . Syriacorum, Africanorum sive Siculorum, & Hispiniarum. Enixe deinde contendebat a me conatas suos ut juvarem , nummorumque antiquorum, qui in Gallia haberentur

apud nos, copiam sibi facerem ipse si possem, res ab iis qui possent i

Petrarem. .

Hoe ipso tempore quintam Carminum nostrorem editionem adornavit Iacobus Stephanus, Typographus Parisiensis, diligens, dc elegantia-

rmn artis sua asprimet studiosui. olim N me inscio de inconsulto

546쪽

in Hollandis edenda euraverat Theophilus Hogarsus, bonus & Eteratu iuvenis. mihi iam supra d. stus: qui cum more suae gentis perlustraret

Europam . venIt Cadmurum, Odomensiumque urbanitate & eruditions delinitus . diuturnam illic in sinu Maiarum moram fecit. Reversus deis mim in patriam, partoque litorarias se a recognoscens. nonnulla quo que mea earmina luis adjunxit, & in lucem dedit. Nomini nostro tum impense favebat Gr*gi , neque ullam nostram vel levissimam scripti nem patiebatur interire. Utque frequens erat inter nos literanam commercium, recentes omnes industriae nostrae foetua invicem misitabamus. Ergo Hogersianam Carminum meorum editionem, multorum aliorum, quae a me identidem acceperat, accessione locuplςtatam, subiecit Vltrai

ctinis typis, dc ad me misit. Ad cujus formam expressae aliae prodierunt subinda, quoad in postremam hanc demum omnem industriae suae praestantiam Stephanus Typographm eontulit. Ac periucundum mihi sane fuit, ita probatas fuisse Eclogas quasdam nostras viris poetica saeuitata elatis, ut illas Gallico carmine redderent, eoque tam molli dc concinno. ut non parum decoris δc ornatus iis accessisse videretur e adeo felici trenativos ductus & primigenium colorem assecuti sunt. Nam quae Visis titulum praefert, & , me olim etiamnum adolescente lycubrata est, GaI-ιieta eam numeris expressit Chanavarinus, in Rothomagensi Computationum Curia Magister; Dim Marchio Faraeus, stipatorum Auxςlianensis Ducis Praefectus ' Paul Talamantius, unus ex Acadmiae Francicae Sociis; alter vero ex eodem Sodalitio Seraphinus Regnerua, arguta epistola Latino carmine scripta, Eclogam prosecutus est. Et Chais navarinum quidem', eum ad me sibi de nomine vix cognitum,

meam, vel ruam potius, Gallico cultu exornatam , humanita misisset,

memini me hoe carmine excipere :

. Immeritam Visem quo sis Planatus honoras . . . i. Audiit. S subito μ mihi Phrebis ait i i ERI m, ι Vitis pis quam tibi debeat alter .

Esse issi dederas . hic dedit esse bene. Nee intentatae mihi sunt Gallicae Musae,at saepius etiam etsi strictim&

.biter,ac veluti per transenam eonsalutatae,ita utLatinorum meonu armi

rum numerum fere exaequarint. Ae liquido profiteri possum nusquam mumi ias setium 3c valde attentum accessisse, sed ludibundum. Ec velut alias rea agentem.& excurretem in alienam possessionem: saepissime vero,cum sedetis

in rheda Linniae vcstarer per compita dc angiportus. Atqui haec tussicra ita

547쪽

neglexi, ut perpauca exstent in meis scriniis, ac sere nulla' penituri intereidissent, nisi subvenisset in tempore clarissimus Fucaldius, amicus meus summus, literarum amans, forensis & aerariae rei per Normaniam Praefectus; qui cum aliquid esse putet nostras nugas, disjecta collegit Gallica Poemata, & ab interitu servavit. Universe vero de Carminibus meis, quorum hie incidit mentio, palam hoc agnosco dc fateor: cum magna eorum pars per iuveniles annos mihi exciderit, plurimum ac nimium etiam illic inesse amatoriae vanitatis, quae aetatis huius propria est. Ac patriam quidem meam , & mores, & studia, de vitae genus in pauca contrahere, & in Epigramma hoc referre sum conatus r

Ex Hollandia deinde perlatus est ad me horribilis & sacer Libellas

Johannis Tolandi, qui vocabulo barbaro inscriptus eIh. Horribilem dico, propter Auctoris infamiam, quem nothum & prOl rosis natalibus ortum serunt; tum 3c quod nomini ejus publico judi- Eo inusta est ab ipsius popularibus tuimmidinis nota propter impietatem , quam palam ausus suerat profiteri: narrantque graviori poena , atque ultimo etiam sortasse supplicio suisse assiciendum, nisi saluti suae prudenti fuga consuluisset. Sacrum appello eundem Libellum, quod homo ille nequam & Perditus supremo Deo bellum videatur indixisse. Adde scriptionis ipsius insulsitatem & barbariem , supinamque ac risdendam humanarum juxta & sacrarum literarum inscitiam. Nam quod

ad me attinet, quem ille figendum maledictis & proscindendum sibi Proposuit, quidni honorisicum mihi di gloriosum esse ducam, Dei

ipsus caussa vel atroces perferre iniurias, unaque man eo contumeliis vinerari Quamobrem ipse sbi Deus aderit caussae suae vindex, dum artes meas ipsi tutandas relinquo. Quamquam nec iam inter vir αordatos defuit, qu hoc ossicio fungeretur. Statim enim atque --mebris emersit scelestus ille Liber, adversias exorientem & grassantem

impietatem styluae siliciter strii t vir insigni pollens pietate de er

548쪽

nostro etiam honori os tota defensione contuluit. Poteram equidem in ea acquiescere , ita contusa est hominis procacitas; & secissem uti que , nisi in dubium vocata siti siet fidei meae integritas in depromen dis variis Auctorum priscorum testimoniis, cum ianctae nostrae Religi qnis veritatem asserere instituissem in Demonstratione mea Evangetico. Cumque dignitatis meae non esie intelligerem, manus in luto hoc subinigendo foedare, paratam a me responsionem alieno nomine praetexui. At personam mihi denique do traxit clarissimus Abbas Johannes Marius Ilarea Tillaescius, cum Dissertationes aliquot diversis , me lucubratas temporibus super rebus varii argimenti, partim ad Religionem, partim ad Philologiam pertinentes, recognovit; easque in vulgus spa sas passiliaque disjectas vir optimus, bonarum literarum meique studisosus, colligere, & ab interitu vindicare instituit. Facile equidem passus sum scelus meos, neglectos a me & propemodum expositos, & errantes per angiportus , redonatos patriis laribus, & in unum conjunctos, atque in tuto collocatos, nunc prodire in vulgus mundiore & decenti re cultu. Veteris vero liraecepti momor I illa delus, quod inchoantem

Opus aliquod praefigere jubet insignem seciem & splendidam, collectis se Dissertationibus praefixia luculentam praefationem , singularis suae

eruditionis , suique adversum me amoris , & praeclarae existimationis notis distinctam; qua quid singulis contineretur, docte & argute ex posuit. IIaec quisquis evolvenda sumserit, plurima reperiet vulgi iu- . dicio permissa, vel privatim ad amicos scripta falxiliariter, vel in meos Peculiares usus. Quae, si res optionis meae fuisset, stippressia maluissem. Coniecit is quoque in hane farraginem complures epistolas tempori hus illis ad literariae rei principes, a me olim temere sortasse & incon siillo scriptas, cum vix mea aetas primam designaret iuventutem. Quod si ex levi hoc scriptionum genere quaesivissemus laudem , Promtum

nobis erat, atque etiam nunc certe est, plaustra commentationum huiusmodi, & epistolarum ad sincerae docti ae studia spectantium, ludi vario nostro penu depromere; quas tamen non perire s tantum de me absque invidia iactare licet, interesse sorstan aliquantulum potest

honarum literarum. Vix typographica claustra perfregerat haec opusculorum congeries, ,ec dum vulgi iudicia eram expertus, cum morbus me invasit tam atrox, An. I73Miit intra octi um diem desertus a Medicis, & deploratus fim. Tanta .

549쪽

que consecuta est animi desectio, ut penitus mente lapsus sin, nee ublius rei in me superfuerit notitia. Jamque sacro oleo Perunctus, in ex . tremo colluctantis cum corpore animae conflictu piis precationibus com mendabar L eo, cum, ipsius beneficio, & supremo reviviscentis naturae conatu, erum Pens derepente toto corpore 1 alutaris sudor omne morbi abstersit virus, meque ad vitam revocavit. Nec ita tamen Penitus convalui: perdiu enim tam acerbis vexatus su in cruciatibus, ut omnes Π hi artus ardere viderentur. Itaque a circumstantibus famulis saepe auditus sum, cum mortem flagitarem . Deo, de inter gemitus ac sui piris cuperem dissis tui, & eila eum Christo. Accedebat tanta corporis debilitas, ut ne manum quidem ori admovere polliem. iaceremque Per multos dies immobilis tanquam stipes. Ita quoque incubuit in aures & in oculos fera vis morbi, ut mihi primo visus sim in totum vitae templusurditate & caecitate damnatus; quae ne post confirmatam quitam Va .letudinem in integrum plane sunt restituta: nam dc paulo obtusior mi hi est auditus , nec facile utor oculis , nisi ad claram lucem: adeo ut quod solitum mihi fuit toto sere vitae tempore, alienos Oculas, & ana gnostae officium adhibere ad legendum, id nune vel maxin e cogar facere. Gratiis Deo pro recepta valetudine, vel potius vita, actis, ex nova Pratellii Operum editione, de qua superius dixi, cognovi quam barbaroti serino ritu a superstite hominis illius factione, cum animam agere fuerim acceptus. Ac contumacia sua frui illos iacile sivissem, nisi rerum gestarum veritatem, certo mihi compertam, commentis figmen iisque Petulanter adulteratam intellexissem in mustea hac PCatellianorum maledictorum congerie. Protervitatis enim suae & nequitiae sibi conscii, res ad arbitrium vel suppresserunt, vel dissimularunt, vel nutu religione adhibita confinxerunt. Caverunt vero praecipue, ne quid Rre, quae agebatur, qualitumlibet alienum praetermitterent, quod ad n stram existimationem minuendam crederent pertinere. Contemnetacquidem possum minutos latratus catellorum, latratus modo sint, noumorsus. At cum exsertos sentio in me dentes, virga abigo. Levi ergQ scriptione, at modesta, irruentem in me compressi calumniam, mequς

omni studui exsolvere suspieione vanitatis, Omae meae integritatem tu' eri. Venit haec quoque scriptio in minus Johannis Clerici. itidem ut illδaltera superius , me commemorata. Pluriinas enim necessitudines habet ille Lutetiae, quae rerum omnium illic actarum expertem este cum non si nunt. Meam hanc ille, pro inissinito, dςsensioneni retulit in Bibliothecom

it om Sestream, suamque ei privatim , unxit ; nominique suo, dc a P

550쪽

Inter acerbissimas vitae meae calainitates nierito ponendus mihi est repentinus Cardinalis Estraei interitus, qui circa illud tempus summo meo dolore contigit. A primis quidem adolesceritiae meae annis cum eo vix ram coniunctiissime: nam & iisdem delectabamur studiis, magnaque erat

in rebas caeteris voluntatum omnium consensio.Frequens ad haec intere

debat vitae usus & societas, cum ingruente atrocissim a vi morbi intra paucas horas exstinctus est ; unaqiae mihi erepta est suavissima pars vitae, praesdiumque in rebus dubiis, di in acerbis solachim.

, Tum vero animum retuli ad hanc,quam habemus in manibus quamq; hic exhibemus rerum nostrarum narrationem,ob eas quas in aditu operis ipsius caussas exposui. Has qui secus interpretabuntur ac reserent ad captandam popularem auram , poeniteat eos sortasse iudicii sui, cum viros graves, ingenii & doctrinae laude conspicuos, mihique amicos & persamiliares, hanc a me invito de reluctante operam assidua multorum annorum efffagitatione scient extorsisse. Nec tam lassenus sum tamen, meique amator, ut id mea ipsius caussa opiner esse postulatum a me. Quid enim in me est y aut quid in vita mea suit, quod novisse vel minimum intersi huius vitatis, aut suturae 8 Scilicet is labor est eruditis hominibus, quid cogitaverim, quibus deditus fuerim studiis, quid scripserim,& omnino quis homo,

albus an ater suerim. Verum cum multa me amici de doctissimis superi ris seculi inris, quibuscum notitia mihi & consuetudo fuit, saepe narra tem audirent, veriti scilicet ne intercideret rerum illarum memoria, referri voluerunt 1 me in literas, quae peti non poterant aliunde, cum perpauci iupersint aequales temporum illorum. Sed & altera etiam accessit , eaque gravior caussa ; nempe ut pristinae vitae meae acta recognoscens co- .' xam Deo, quamque multa egerent emendatione ex propinquo arguens, . salutari poenitentia eluere & reparare possem.

Quod si rem non argumentis solum, sed exemplis etiam licet tueri, plurima sane, eaque illustria, de in veteri & in recentiori memoria sunt in promtu. Patiatur modo benignus Lector, & in mei gratiam, operisque mei tutelam. paulo hic me longius excurrere. Nonnullos autem recensiti, quorum in consimili exercitatione praecipuum nomen fuit, ne sorte rei huic vel novitatem assingens ullam vel raritatem, albo nos recuset calculo ab Ivere.' Ac commemorandi primum veniunt clari

Reges, & Imperatores plurimi , qui virtutis ac gloriae suae sibi conscii, R magnitudinis rerum gestarum . Qui fraudem rati sunt posteris

SEARCH

MENU NAVIGATION