Petri Danielis Huetii ... Alnetanae quaestiones de concordia rationis et fidei, quarum libro 1. lex concordiae rationis et fidei ... Accedit auctoris commentarius de rebus ad eum pertinentibus

발행: 1719년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

tente . se circumspectum suffragio comprobavit suo , & in opus conferre se velle dixit: &fecisset, nisi machinamenti jam inchoati ahsolutioni mors 'praevertisset. Contigit hoc tempore praeter exspectationem meam, ut aliqua mihi luborta sit controveisia cum Petro Possino. e Societate Ielu , de literis p clare merito. Cognoveram enim notas aliquas ab eo nomini meo

fuisse inustas , quod revereri caethro quin & colere se profitebarur, inim de origine Herodis Magni Ascalonitae disputaret in scriptionibus quibusdam suis. Quod postquam amice conquestus sum cum clarissimo

Fermatio Senatore Tolosano, amico utriusque nostrum, factum Possinus excusavit apud me per epistolam , tam prolixae adversum me voluntatis significatione insignem, ut levis haec altercatio vere fuerit amoris redintegratio Et quoniam argumenti ipsius explicatio literis nostris continetur, quae palam exstant, plura hic congerere supervacaneum est.

Sed antequam discedam a scriptionum mearum historia, institutae huius narrationis ordo postulat, ut de aliis quoque nonnullis hic disseram , in quibus multum quoque me operae positum est. Jamdiu

erat, cum inchoaveram opus novi argumenti, in re pervulgata quidem, neque tamen antehae nostris literis illustrata , de e mercio fae navigationeVeterum,plurimaque inobservata ad hanc diem collegeram succisivis horis per otium, animadversione digna. Rudis adhuc quidem moles erat& indigesta,vernaculoq; sermone descripta: quae tamen, si cultura accessis set atque ordo, in opus assurgere possit, nec inutile, nec contemnendum: vacuitas modo contigisset a gravioribus studiis, quorum materiam dies suppeditat. Atque ea nobis deinde Dei beneficio concessa est. Cum primum autem ad commentationem hanc animum appuli, iamdudum moliebar grandius quiddam, quo prae caeteris studia omnia mea , meditationes omnes referrem ; ad interpretandam nimirum, it Iustrandam, de exornandam Scripturam Sacram. A prima quippe mea adolescentia, tanta mini in sedebat Libri huius, vel propter divinitatem reverentia, vel propter dignitatem & meritum existimatio, ut qua vis in mathematicis artibus, vel humanioribus disciplinis alacriter e sultaret iuvenilis meus animus & lasciviret, haud cunctanter tamen recurreret ad divinos codices; quasi peregrinaretur in aliis, domicilium in his posuisset. Nec ulla tamen mihi tum erat Ebraleae Linguae notitia, nec ulrra Uulgatae interpretetionis an rustias diligentiam meam prosere-ham. Quos postquam cancello, transsili, &accessi ad sacros sontes. iam

alius se prodidit ori meo divitiorum haustuum sapor, calestiaq; mysteria sine

522쪽

4.3sine velamine intueri mihi visius sum, proque eo qcem assidue laborare as secutus sum librorum usu, deprehendi volumina haec sacra, etsi illis non . inesset ea divinitas , quam his contineri certa credimus fide, & ipso pene

sensu cognoscimus, tamen vel propter antiquitatem. Vel propter ingemtem singularium,magnarunt,& mirabilium rerum copiam,quae eX immenso hoc penu, nec aliunde peti possunt, dignissimos esse, in quibus condiscendis & eognoscendis omnem curam, studium, meditationem di vigialias conssimerem. Repetamus nunc vero ordinem temporis: Praeconem Evangelii Α- .

len*onii tunc agebat Carolus Ruaeus, e Societate Jesu, veteri mihi amicitia addictus. Scripsi ille ad me in Alneianum,exortam esse controversiam inter se & Benedictum, Calvinianarum partium Ministrum, de loco quodam libri , quem in Genevens interpretatione deformatum, &op. g. v. . adulteratum, atque k nativo sensu deflexum palam asseveraverat. Ad officium suum pertinere duxit Benedictus, vir caeteroquin acutus, nee indoctus, diluere crimen .li falsitatis suspicionem , congerronibus suis remo-Vere; proptereaque grandem ad Ruaeum scripsit Epistolam, quam hic solida responsone confutavit; & utramque ad me continuo misit epist lam, rogavitque, ut eas pellegerem attente, disputationemq; ipsam di dis.

Putandi argumentum ad arbitrium meum revocarem. Roganti morem

gessi. remque in quaestione positam expendi accurata dissertatione, quae publicis usibus permissa est. Non multo post. Anno scilicet Mnc Lxxxiv. venerunt ad me literae in Alneianum a Francisco Mascarenta, Comite Coculini, h primaria Lusitaniae nobilitate. Traditae illae suerant Vlyssipone, clarissimo Johanni Baptistae Toreiaco, Rad Johannem Baptistam Hamelium a Torciaco Lutetiam transmissae, a quo eas demum aecepi. His literis significabat Coculinus. decantatum a se carmine Latino Panegyricum Ludovico Magno Gallie Regi, & in eum insertum quidpiam. quod ad nominis mei deeus pertineret : cujus ne nestius essem, datam a se operam, ut ad mePoema noc perinserretur; ac valde id cuperest, & a me contendere , ut aliqua inin nos iungeretur amicitia. Tum ea subiunxit, quae malo ipsius verbis quam meis . referre: Gaditanos olim quidam, inquit, Livii fama permoturi ad eum et L feningratiata, rbem venisesertur. Ego vero haec animi mei pignoro ---nrisumi praeire ad te volui.brevi quoque venturus me diguis Iudices,quem . ames. Sed tamen voluntati huic defuit eventus, nec in Galliam omnino

uenisse Coculinum puto. .-.

523쪽

states, eum iam octogenario maior esset. Is singulari sua virtute, &ardentissima pietate, me ad sui amorem δέ admirationem iampridem allexerat. Inanem hic sumerem operam, si laudes persequerer hominis, quem in niti ad promovendum Dei cultum,& animarum procurandam salutem si- seept: labores, ac piissimae etiam diutilissimae scriptiones, de Deo carum &Ecclesiae venerabilem effecerunt. Huius viri sanctitatem, dum in vivis esset, lamma prosecutus sum observantia; de sive privatim eius seuerer colloquio, sue concionantem audirem,acres pectori subdere sentiebam ad pietatem faces ει languentem excitare. Μemini me autem aliquando per eos dies, quibus mortem Christi pia reeordatione celebrat Ecclesia, ita ejus adhortatione filisse incensum, ut in has querelas eruperim riauis opacam noum horror tenet aethram fluuid Eoa refugis Sol latet umbra pD amicam trepidanti negat orbi dare lucem y Deus, ebeul Deus, alta trabe pendes :Venerandum rubus asper caput ambit: Tibi circum laniatos rigae ater cruor artus. Fera cernens patientem mala natum, oculos in media morte natantes, Veteres corde remittit miseratus Pater Das.

Tibi nigra patuerunt loca Lethes , Tenebrosus venientem tremit Orcus: Ita Mundi domitorem moriendo domuisti. . Nova lux en redivisi micat ore :Super alas Aquilonum g dientiri bi plaudit, tibi cantat superorum chorus omnis. Peritura reparator bonae gentis, ' Patefac exsulibus limen Ob i.

Patriam nos repetentes tua caelo vehat aura.

Indictis ad Sangermanum Comitiis Ecclesiasticis pro veteri more, hoe Anno, qui nonagesimus quintus fuit supra millesimum & sexcentesimum. illue suffragiis Provinciae Rothomastensis delegati sumus, cum iam in sacrum Episcoporum ordinem fuissem adscitus, ego, & Maturinus Savarius Episcopus Sagiensis. Praefuit hiae Cbnsessui Franciscus Harlaeus Archiepiscopui Pudiςuis, qui eo post uti mensa soluto repentina morio exstin&s Postquam Diqi ipso by COOste

524쪽

Postquam compedibus aulicis fueram exsolutus, liberiorque studiis

meis patuerat campus, ad repetendas literas Ebraicas ongo iam tempore i , termissas, mentis impetum converteram, adiumstis etiam Syriacis dc Arabia, cis, quibus juvenis dederam operam non indiligenter, nullo magistro adhubito 3 eumque scirem,nonnisi diuturno & frequenti usu condisti posse Linguas, ab anno seculi praeteriti primo & octogesimo, ad seculi huius annum duodecimum per unius & triginta annorum decursum, nullum omnino ab ire passus sum diem, cujus duas tresve horas literaturae huic non tribuerim ;neque negotiis ullis, neque itineribus, ac ne morbis quidem institutum rotardantibus. Cumque Linguam Ebraicam fontem esse intelligerem Lin-.guarum illarum, quas dixi, atque aliarum etiam quarundam, quae per oriaentem sunt disseminatae , nec aliud quidpiam tantum conferre ad saeroriunlibrorum intelligentiam , in quorum cognitione elaborare decreveram . quam exquisitam sanctae huias Linguae peritiam,quae ex horum ipsorum codicum Ebra eorum assidua tractatione hauritur , continuam & fidelem iis versandis operam i mpendere institui; tamque pertinaei constantia, ut quater dc vigesies totos a capite ad calcem hactenus pervolutaverim. Qua sa- .erae paginae Iectione uti nulla alia ad percipiendam rerum saerarum notitia am moresque informandos utilior est, ita ad capessendas humaniores discis. plinas nulla conducibilior, nulla mihi certe iucundior. Dum his vacarem studiis, humanitatem expertus sum exeellentis viri Iohannis Pearsonii, qui suffragantibus doctrinae de virtutum suarum meritis: Cestriensis Episcopus et creatus. Huius cura effectum est, ut ex vetustis in dicibus, Holmiensi dc Venetis, quibus continebantur scripta quaedam OK- genis, variantes excerperentur lectiones, dc opera Thomae Bethii, doctista mi itidem viri, ad me mitterentur. Speraveram quoque futurum,ut eorum favore , ex Anthologiarum vetusti Astrologi, a me jam memorati, Vettii

Valentis Antiocheni codice, qui Iohannis Seldeni fuit, suppleri possent la

cunae exemplaris mei, quod olim in Dania descripseram, ut supra me no-itatum est; sed neque tuto miti illuc poterat liber meus, neque postulan dum erat, ut suum illi maris & viarum periculis committerent. Neque vero 'erat, cui utriusque codicis contendendi Iaborim imponere aut possem aut

volem. Itaque res exitum non habuit. 'Eandem quoque in iis, quae me tum exercebant, lueubrationibus ' i are pergebat operam Franci seu Combefisius, e DominIcanoordine,quam multo jam ante in exornando Origene mihi praestiferat. Erat ille Graecatium literarum dc antiquitatum Ecclesiae apprime tatas: pla insorinnq-

525쪽

Patrum editione eelebris; atque eorum etiam interpre*tione, fideli quidem, sed stylo tamen tam lucondito tamque horrido elaborata, ut cum eam saepe legerem, nec intelligerem. ad exemplar Graecum mihi esset recurrendum, &Auctor ipse fieret mihi Interpres Interpretis. Is manu- seriptorum Origenis codicum investigaverat latebras, mihique indicaverat, ac fidelibus me monitis iuverat & consiliis. Cumque ex his collectaneis, quae Carena appellantur, di ex libris Patrum hinc inde excerptae sunt ac contextae, ea seligere instituissem, quae provenerant ex Origene, di iam multa mihi sepositissem, tantam in iis deprehendi perturbationem rerum, verborum, & nominum Auctorum, omniaque tam incerta fide administrata, ut abiectis Catenis inceptum opus deserere coactus sint. Nee his tamen absterritus est Combensius , quominus rem susciperet absolvendam. . Hinc prodiit volumen ingens Origenianorum excerismorum, quod penes me est, quodque conditum servo, tanquam ceri tissimum diligentiae ipsius de amicitiae erga me monumentum. Μinime vero patitur modestia mea praetermitta officium hoc tempora praestitum a me domui Collegii Cadomenss Societatis Iesu, in cuius sinu eductum me fuisse memineram. Hoc cum frequentaret egregia iuventus, lectissimisque floreret do istorum hominum praeceptionibus, erat tamen angustis finibus conclusa domus haec, neque idoneum praebebat spatium, quo conseri hortus sacile posset. Splendido praeterea nuper avita fuerat & decorata templo, sed quod alieno loco minusque opportuno positum horti variis substractionibus diisepti amoenitatem omnem usiamque intercipiebat. At ego homiues de commodis suis Parum sollicitos submonui, muris ipsorum subplis amplum publici iuris aggerem, nullius omnino usiis, & otiosae tantum plebecul* ambulationibus opporxunum: iis si septis eorum ascresceret, magno ipsis fore oblectamento, magno domui ornamento. Caussabantur illi, pudorem sirum in postillando, & dissicultatem in impetrando. At ego increpito pudore illo subrustico, rei totius curam & exitum in me reincepi. Itaque quidquid vel auctoritate poteram vel consilio apud comis mune civitatis , ipsumque urbis & arcis Pr*sectum, poteram autem plurimum, studiose in id contuli: periscique tandem, ut grandi ho incremento, quod & suavissimum in patentes campos ac sui tecta prata de profluentis Olenae alveum praebet prospectium , incuna. bula haec mea amplificarentur plus dimidiu sui parte tantumque huic horis

accesserit amoenitatis, ut nihil oculis objici possit iucundius. Atque

526쪽

COMMENT. DE REBUS &α. LIB. V. Atque ita non exiguum institutionis meae minervat mihi visus sum Mariastris meis persolvisse. πlam quatuor abierant anni, postquam emiseram Inlucem Dentcntis

frationem Evangelicam, cum Longini libellum Desi blimitate, Gallied a se redditum , iterata editione divulgavit Nicolaus Boelatus Pratellius. Scripserat ille Satiras, perfacecas illas quidem, & felici numerorum len ei nio auribus insidiantes; at maledicentii simas, turgentes iaceo Ioligianis, & mera aerugine insectas, quibus bonorum & clarorum plerorum que virorum proscindebantur nomina , fama obterebatur. Hae arte magnum adeptus erat nomen apud vulgus, quod maledieum de ipsum est, & obtrectatione delectatur. Ego vero eo operis mei capite, quoad probandam Mosaicorum librorum antiquitatem , Auctorum veterum pertexueram seriem , qui a Mosis aetate ad recentiora Christi te pora Mosem psum scriptis concelebrassent sitis, Longinum iis adseripseram; hae tamen addita notatione, locum Mosis ab eo recitatum nullum prae se ferre sublimitatis vestigium; sublimem quidem esse rem his

verbis expositam ' at narrationis modum simplicem esse, omnique ornatu carere ; ac propterea verisimillimum mihi fieri, non ex ipso Mosis fonte , sed ex recentiorum Scriptorum lamnis hausta haee k Long no fuisse. Imminutam hac observatione Longini sui dignitatem de existimationem opἰ natus est Pratellius, de in nova Satirarum suarum editione illatam Longino iniuriam contumelioso adversum me convitio pro more suo atque eaptu ultus est. Vt id autem cognoveram ex indieio Montauserit, maledicentiae Pratellianae valde infensi , scripsi ad eum epistolam , qua de meam de Longini loco approbavi sententiam, de vaesanam Pratellii contumaciam compressi. Neque hane tamen publici laris facere , sed intra Bibliothecae meae claustra continere omnino decreveram , cum post viginti tres annos perrimu proripuisse eam sese aecepi, dc in manus Iohannis Clerici, viri eruditionis laude pereel hiis, nescio quo easu , quaVe ope , certe non mea , Amstelodamum pervenisse. Is vhro, pro ea, qua pollet, perspicacitate ingenii, de adhaesit opinioni meae, dc epistolam meam inseruit Selectae sua Bibliotheca, novisque argumentis, acutis oppido dc solidis, eonfirmavit. Indignatus ine aletledicorum Poerarum princeps Pratellius , audere quemquaesdissentire a se. gloriae de ignominiae literariae omnis arbitro, omne virus suum ante mortem collectum dc paratum , amicis suis in Clericum retia

quit effundςndum In quo tam bona fido obsecundavit illi procax hac si uor

527쪽

PETRI DAN. Hu ET II

sunt poenitere. .ntum hunc ergo de nativa sua petulantia , de convitiis atque obtrectatione putarunt comparsilia , tantum illi de suo Iargitilant, meque ferali conflictantem morbo, & animam prope agentem, v neno suo consperserunt in m era Pratellianorum operum editione.

. Sub initia dissidii hujus, post semestrem in Ainetano commoratio nem, commodum Lutetiam redii, cum frueretur Aula Fontis-blandii de- .isss. lictis. Hinc accepi literas a Montauserio, quibus nuntiabat designatum fuisse me Episcopum Suessionensem a munificentissimo Rege. Cui oneri, vel Angelieis humeris formidando. infirmitatis meae mihi conscius, cum valde imparem esse me sentirem, eo gratiori animo beneficium hoc Regisaeeipiendum duxi, quod praeter spem meam in me incogitantem fuisset collocatum ε remque ita interpretandam, Dei nutu dc consilio, res humanas. Regisque animum, & ipsam potissimum Ecclesiam arbitrio suo moderantis, eam contigisse. inamobrem negotiis omnibus aliis tantisper sepositis, ae suavissimorum etiam studiorum intermisso usu, in id cogitaintiones omnes curasque contuli, ut me ad pensum meum revocarem, &aΩ rinatum a Deo munus pie fidesiterque exequerer. Ineunte igitur proximovere Λugustam Suessioniam adii, Dioecesi propius inspiciendae. & Ioel ipsius perlustrandi caussa, in quo mihi esset elaborandum , dc ut pro boni

Pastoris officio cognoscerem oves meas, & ab eis cognoscerer. Graves intercedebant hoc tempore controversiae , Curiam inter Romanam dc Fra cicam, cujus cautas commemorare nunc quidem nihil attinet. Hine effoctum est, ut omnis pene negotiorum ratio inter uti amque Curiam tolleretur, septemque toti abierint anni, postquam Suessionensis Episcopus designatus sum, per quos Pontificiarum literarum exaruit omnis proventus at- que eoncessio. venumque iscopatus titulum gerens, omni ejus exercendi iure earuerim ; l cum magna interea existeret Ecclesiasticarum rerumh conturbatio; neglectis passim& desertis piorum gregibus, & successioneristorum intermilia. Quod etsi summo mihi dolori fuit, totique adeo Gallicanae Ecclesiae, hoc tamen inde cepi commodi, quod per longinquitatem temporis tolerabiliores mihi fuerunt gravissimae illae impensit, quas postulabat novae hujus dignitatis accessio. Enimvero in magnas incidissetne tum sensi rei nummariae difficultates, infinitosque admittendos esse sumtus, si modo impositam provinciam sine sordibus ae dedecore admini strare vellem. Λnte omnia impetrandum mihi erat Apostolicum Diploma,

ingenti pretiis a Mensariis Curiae Romanae redimendum. inorum ille,

528쪽

eui rei geandae euram commiseram, pessima mecum fide egit, summaque rapacitate de nequitia : per improbam enim fraudem & animadvertasione dignam perseeit, ut nonnulli sibi de meliore nota commendati, novissime a Rege ad Episcopatum designati, prae me tamen, eosdem tituislos ab aliquot jam annis gerente, Diplomata sua Romana auferrent, sa. premisque ceremoniis consecrati praegrediendi mihi ius obtinerent. Ca. pitale hoe facinus alio non dissimili cumulavit: nam cum officii duxissem esse mei Demonstratronis meae Evangelica exemplar offerre summ. Pontifiei, magnificeque illud eompingi & exornari curassem, totiusque negotii procurationem nefario huic homini permisissem, munus ille nostrum convertit in suos usus, meque sperata Pontificis gratia & approbatione fraudavit. Venit ad me per hos dies iuvenis non ineruditus & literarumGraeearum imprimis studiosus, religiosi ordinis ex eorum familia, quae Poenitentes appellantur Anselmus Baudotius nomen illi fuit. Emenso is philosophi eo eurriculo, parabat publicas disputationes, pro recepta consuetudine, ad quas sermonem tantum Latinum adhibere dedignatur, Graeco etiam uti voluit. Cumque adscisci soleat literari i huiusmodi certaminis arbiter . non alium praefici optavit muneri huic, quam qui & Linguae Graecae non esset inis

scius,&Episcopali dignit te praeditus esset, meque ad id delegit. Magnores apparatu, magno etiam concursu & applausu transacta est. Praeclaram .

inde spem de se ille excitaverat inter suos; cum iter in Italiam infaustis ab eo susceptuma υ spiciis, libertatem ei primum, deinde & vitam eripuit. Inisterceptus enim a piratis, & Tunetem delatus, & in vincula coniectus, fetali illi e peste correptus interiit. ιIamque de septem illis annis eAuxerant quatuor, postquam Suetaonensis Episcopus dici coeptus eram , pro more apud nos recepto, quo non exspectata solemni consecratione ab Episcopatu destinato patitur nomen, cum clarissimus Abbas Fabias Brulartius Sillerius ad Episeopatum Abrincensem promotus, crebro me per amicos interpellavit de postulanda a Rege facultate Episcopatus utriusque inter nos permutvidi; eaussaistus & patriam meam Cadomum Abrancis, dc suam Sillerium Augustae Suessionum esse finitimam; atque ita in patriam suam utrumque nostrum esse rediturum. Quod ut mihi persuaderet facilius , operae suae minime parcendum ratus, venit ipse ad me in Alneianum; ouaesitisque

argumentis, & amicorum intercessu imprimissi, Segraesit, necessarii sui, miliaeque suae multis de caussis addictissimi, quem datropera illuc aceia

529쪽

verat, & Caroli Maei Iesultae, qui tum forte rusticabatur apud me, pertinaciam meam expugnavit, manusque tandem dedi. Curam rescriptorum a Rege impetrandorum in se suscepit Brulartius, reque ab eo ex animo confecta, statim ipse Abrincassum profectus, perspectoque rerum statu, plurimum mihi laboris & sudoris paratum illic esse intellexi. Crebras igitur il-Iue itiones suscipere necesse habui per tres annos; quoad compositis Romam inter & Galliam rebus, Pontificioque impetrato Diplomate. Episcopus Ablincensis creatus sum , dc solemni ritu consecratus. Pactis inter nos constitutis per tres annos stetit Brulartius: at eorum demumpertae A caussas ex alto petere coepit, cur impositas sibi leges, sponteque susceptas detrectaret. Iamque ad summi Senatus tribunal spectabat controversia, cum illustrissimi Praesules, Rilemensis, Meldensis, dc Trecensiis, amica eam com positione ditemerunt. Provinciam hanc administravi per decem propem dum annos, nihilque mihi fuit antiquius , quam ut collapsam Dice se tanto jam tempore Episcopo carentis disciplinam in integrum resti uerem. Quamobrem mature expensis priscorum Antistitum legibus , quae Statuta Synodalia vulgo appellantur, & aliis undecunque collectis, novas ipse Condidi, ae rite promulgavi. Cumque progressu temporis notior in dies mihi fieret commissus grex, & ea quae ex usu erant accuratius procuranda, in Comitiis Diceceseos, singulis annis convocari solitis, exorientia mala novis imstitutis eo eraebam. Λc demum experimento meo comperi, infinitos ei Iahores esse propositos, vixque humana ope exantiandos, quisquis Episcopatum pro dignitate administrare vellet, animarum saluti invigilare, vitiorum stirpes elidere, virtutis studium promovere, pietatis&religionis integrita tem tueri, seque ipsum in eos morer Ulagere, qui vitae norma toti gregi suturi sunt.. Sed & ad reliquas quoque res Abrincensis Ecclesiae , quarum in me cura collata erat, inspiciendas, posteaquam oculos quaquaversus circum tuli, cognovi Carolum Mareatellum Santevremondium , ad meum gregem pertinere. Iamdiu autem exsulabat ille in Anglia, quo concesserat Bulae frigore ictus, propter immoderatam dicacitatem suam, ac metuens etiam graviora. Ego vero probe memor, id esse boni Pastoris ossietum deerrantis oviculae vestigia persequi, repertam di humeris impositam ad ovile reportare, scripsi ad Henricum Iustellum , amicum utriusque nostrum, Londies tunc agentem , rogavique adiret Santevremondium meo nomine, excitavique in eo revisendae patriae desiderium ' ac porro ad-

530쪽

postliminii & redeundi ad suos lieentiam impetrare. Λt ille tam altas egerat in Anglia radices, ut Galliam pene dedidisse videretur: etaetae praeterea senectutis imbecillitatem caussatus, illic moti se ae sepeliri velis ..dixit. Ego vero piis Episcopatus ossiciis obeundis immoti eertus eram, si ,

non caeli inclementia, & noxius crudae aquae per cavas de siliceas rupes defluentis rigor , atque hine enati saevissimi alvi crueiatus me inde tandem abegissent. Adeo ut toto postremi biennii , me illie transacti tempore omni aquae hausto fuerit abstinendum. Quibus intellectis Rex o- An. ID ptimus. non modo abdicandi Episcopatus mihi concessit faecitatem, sed etiam pro summa sua benignitate Fontanetensi Abbatiae me praefecit, ne rei familiaris angustas obseurata mea dignitas sordesceret. Tunc autem in patriam mihi visus sum postliminio rediisse : Fontanetum enim , ad fluvium Olenam situm, Cadomo patriae meae finitimum est, jacetque ad alterum lapidem 3 atque illic portum senectutis meae sperabam me reperisse; nam locum frequentaveram magna voluptate per adolescentiae meae tempus. crebro illuc invitatus a clarissimo Abbate Gulielmo Mevinio. Itaque ad Abbatiales aedes sarciendas, exornandas, de neeessaria supelleis ctile instruendas, hortosque excolendos adieci animum : nec operae aut - sumtibus peperci. At sero tandem intellexi, longe aliam videri faciem loci, quem in transcursu adspicias, atque eius, in quo sedem ponas. Ac veteres etiam amicos atque assines, qui circumjectos incolunt agros, de ex quorum vicini ate societatis speraveram conjunctionem ac solatium , eos prae caeteris infensos habui. Ea est hominum perversias. ut quem

absentem vel diligant , vel diligere se fingant, praesentem hunc palam aversentur. Accesserunt infinitae lites, illatae mihi undique, cumque iis praecipue disceptandae, vel qui aedium Abrincensium, quas reliqueram, exigebant a me serta tecta; vel , quibus ea ipsa exigebam illarum aedium,

quas obtinebam. In quo nonnullam expertus sum inclementiam Franoeisti Calai, E Societate jesu, quid enim dissimulem quo ad sacras con-De Iachaia

sessiones Rex utebatur. Cum enim pro veteri amicitiae nostrae jure, proque ea auctoritate, qua pollebat apud me, has controversias ad arbitrium suum revocasset, ea in me usus est duritia, ut non ulla uspiam maior rebus meis iulata sit calamitas, quam qua pereum affectus sum. Dissicilem vero imprum is se praebuit is, qui successor mihi datus est , cum non successorem, , sed haeredem datum se mihi crederet; adeo avide dc praefracte bona is

SEARCH

MENU NAVIGATION