장음표시 사용
531쪽
se addidit Brulanius, si quo modo pristina nostra conventa posset rescindere. inod frustra ab illis tentatum est. Sed levia tandem haec fuere prae
pertinaeissimis illis contentionibus , quibus me per totos decem annos exercuerunt conductores redituum ex praediis meis provenientium; nec nisi multorum Senatusconsultorum auctoritate, dc obstinata mea constantia ex his tricis expedire me potui. At iuxta vetus adagium, fumum fugiens in ignem incidi: ille enim ipse, quo ad pestem hane a me depellendam fueram usus, cuique curam totius rei meae familiaris permiseram , consanguinitate conjunctus, &certa, ut sperabam , multorum annorum benevolentia, summisqtie per me beneficiu affectus , ita grusiatus est in meam perniciem per Occulta molitiones , ut nisi mature fraus esset a me certis indiciis deprehensa, Maequis Iudicibus patefacta , per eosque vindicata oc represia. . . evertisset
me bonis, pessumque dedisset. Libentissimo animo nomen hic inseram Iudithae Balberiae Tiliacae .
matronae lectissimae, omnique laude dignae, cum ob suavitatem indolis, &integritatem morum ' tum multo etiam magis ob sacrae antiquitatis &Ebraicae Linguae peritiam, quam tamen singulari modestia dissimulabat. Quamvis enim i primis aetatis nostrae annis magna fuisset inter nos familiaritas , frequensque vitae usus , quibus primos gradus fecerat vicinia, studia tamen haec sua tam caute me celaverat, ut nihil in ea supra captum
mulierum reliquarum suspicarer inesse. Nec ante arcani illius me iacit participem & conscium, quam profuga in Hollandiam, Religionis causesa , multa me per literas rogitans sit per obscuris plurimis sacrorum CO-dicum locis, ipsa se prodidisset. At sane viget apud me, vigebitque, quoad fruar lucis hujus usura , tantae virtutis, tamque tacerae amicitiae
Cum primum in Fontanetano meo pedem fixi, venit illuc Iohannes Mabillonius, Benedictinus Monachus, non Iam visendi mei, quam tabularii Abbatiae huius perlustrandi gratia, veterumque Chartarum, ut parata haberet, unde sumeret materiem Benedictinae Historiae , quam susceperat elucubrandam: ae optassem sane detinere apud me per dies aliquot hominem mihi perfamiliarem a multis annis , tum &Ecclesiasticae antiquitatis valde peritum, longaque vetustiorum tabularum & diplomatum tractatione dc usu domiIunum aetatis hujus dc scientillimum existimatorem. Nec ipse nolebat moram aliquam apud me facere: sed cunctantem eum ordinis sui negotia Lutetiam revocabant. Magna. Disiligo Ooul
532쪽
Magna mihi fuerat a prima mea iuventute eum 'Ezechiele spinhemio necessitudo ' delectabamur enim iisdem studiis, dc perspectam viri humanitatem & benevolentiam magis magisque demereri conabar omni bus officiis.ρ Itaque nec temporis longinquitate, nec intervallis locorum, nec Occupationibus plane diversis, sed sola hominis morte sincera haec &fidelis animorum coniunctio diremta est.
POSTQUAM eomposita erat diuturna haec discordia , quae Sanctae
Sedis Romanae & Ecclesiae Gallicanae consensionem dissociaverat, spesque mihi facta fuerat Pontificii Diplomatis impetrandi, quod pro Abrincensi Episcopatu magno fit erat pretio redimendum , postulaveram per literas ab aliquot Cardinalibus, ipsoque adeo summo Pontifice, ut gratis haec mulcta vel remitteretur omnino , vel aliqua saltem exl parte levaretur. Fuit in his Iosephus Sanetius, Cardinalis de Aguirra, Hispanus, homo Theologicis doctrinis luculenter instructus, ac praeclaris etiam scriptionibus de Ecclesia optime nieritus,&per Hispaniam egregium nomen adeptus. Respondit ille sine mora, valde se delectatum esse meis . IN literis, per quas spes sibi affulgeret aliquam posse jungi inter nos necistia tu dinem & constitudinem literarum , quod & jam ante concupivisset multis annis, palamque significasset in libris a se olim in Hispania editIs, cum judicium de me suum aperte expromsisset. Addebat praeterea, si res'
ex voto suo fluerent, sperare se venturum me aliquando in suos compIexus; seque & collegas aliquot ac conterraneos suos in id vel tum maxime incumbere, ut dignitatis suae participem me efficerent' remque iam' .ante fuisse summo Pontifici propositam, dc cum eo disceptatam' non repugnare illum quidem, sed externarum gentium aemulationem re r- midare, obtre stationem, dc querelas I nec idcireo tamen veI se vel sod Ies suos de studio suo quicquam remEsuros ; imo usuros apud eum tam assiduo emagitatu, tantaque contentione, ut etiamsi saxeus esset, vel etiam siliceus, verba ipsa refero suum tamen a se extundi consensum esset
passurus; rem modo, reique eventum Deo esse commendandum. Equia
dem de me, Deo teste, profiteri possum, nihil me fere aliud quidquam spectavisse in eo negotio , q.iam prolixam optimi hujus viri, Hispano irumque Cardinalium erga me hominem Gallum, inimἱea tum quidem sibi sente ortum, voluntatem, tamque amicum do me dc honoriscum j
533쪽
dietum; neque dignitatis huius, quantumlibet amplae, fulgore oeulor
unquam meos fuisse valde perstrictos. Maximis ergo gratiis aetis, aeninioribus etiam habitis, tum ei, qui primus consilii hujus auctor exstiterat, tum & aliis, qlii ejusdem fuerant participes, rem totam ad supremum Dei arbitrium retuli. Videbaturque res speratum exitum habituta, id erat Aguitiae studium , is ardor , nisi assiduos ejus conatus gravis morbus compressisset: cuius levandi caussa cum Neapolim concessisset, Medicorum obsecutus consiliis, illic demum post diuturnum languorem re infecta exstinctus est
Interea implicitum me quoque sensi morbo dissicili, quem inval inὁinem potius ac debilitatem appellasses. Nec pigebit caussam ipsius
hie referre ; ut quisquis haec legerit, exemplo meo cautior fiat. Tam eri pedum frigore tentari solitus sum per hyemis tempus iam inde a 'puero, ut nisi id calore depulissem, insomnes prorsus noctes mihi essent transgendae. Calorem igitur petere studebam extrinsecus. ad idquemnneum vas adhibebam , ad cucurbitae formam figuratum , dc in hos usus paratum, cuiusmodi multa prostant in ossicinis. Impletum id ferventi aqua eondebatur intra lectrum , qui temperato hoc vapore tepefactus ,.corpus Bigidum excipiens blando aestu recreabat, fovebatque per noctem, δc molliter calefaciebat. Iamque per multas hyemes usus eram hoe fomento , quoad humido illo calore affecti primum sunt crurum mustuli atque nervi: adeo ut sub initium veris Alnetanas inambulationes repetenti mihi labarent genua, debilitatique poplites vix corpus sustinerent. Atque ita luxata demum est cruris sinistri compages, ut ossa illa duo, quibus ea coagmentata est, sedibus suis sint emota , ita ut sura. quae superior est, saepe disiungeretur a tibia , acerbissimosque cieret d iores, meque velut haerentem in vestigio cogeret subsistere, dc progredi longius omnino vetaret. Atque id tum forte contigit, eum mihi assimatum est Episeopale munus, a quo penitus arceri me hae infirmitate sentiebam. Primus mali caussam sagaciter deprehendit Antonius Menis otius, solertissimus Medicus, mihique perfamiliaris; eum forte mecum adfuisset eo tempore, quo fervens haec aqua lectillo meo inferebatur: eertissimumque mala hute remedium a Borboniis fontibus petendum esse submonuit: Viri sapientis de amici obsecutus sum consilio i Boris honium adii. Salutaribus illis aquis , dc epotis , dc corpori meo per canales effusis, luculenter prolutus, non modo quam quaesiveram pristinam recuperavi cruris firmitatem; sed etiam quam minime spera vo
534쪽
ram valeriadinis assectae rrstitutionem. Cum enim per molle sedentariae vitae otiu n intestina obduxisset magna viscidae pituitae copia , ex
eaque Putrescente erumpentes noxii vapores tor-cerebrum percerulerent identidem , ac leves nonnunquam sobriculae accessiones excitarent , noxius ille mali fomes efficaci aquarum intima pervadentium
vi depulsus est. Cuius simile quippiam memini me legisse Iusto Lipsis
olim evenisse. Postquam igitur aquarum illarum salubritatem semel expertus sum , tuendae adversus ingravescentem aetatem valetudinis caussa , saepius ad eas decrevi confugere : consentientibus medicis, non primis aquis statim expugnari morbos, sed iisdem iterum terti unave repetitis. Ergo non iam ad sanandam debilitatem crurum, sed
valctudinis confirmandae caussa, intra septendecim annorum curric
lum, septies illuc quaesitum ivi medicinam. Cum primum illuc veni valde severas vivendi leges aegris praescribebant Medici: abstineri iubebant omni fructum esu, omni usu Librorum. Quibus si paruae, iam , non valde quidem firmior , at multo certe tristior abiissem , quam Veueram. Nihil itaque remisi de vitae consueriadine, nihil de studiis, nihil de quotidiano vidiu , neque ideirco sane minus belle me habui . Atque hoc exemplo inducti, meliusque consulti , γῆ tum aderant , aegri austera Medicorum imperia iam hici retractue
Erat illic tune quoque decora & modesta puella, cuius tandeςcarminibus meis celebravi, Ilaria Elisabetha Rocea-Choartia, in contubernio amitae suae Fontebrndensis Antistitae, cui&Borhonii itineris emitem fedederat.Nec pigebit de ea reserre quippiam,unde vires ejus aestimari ponsit. Cum essemus Borbonii, lam illam quadam die in intimo secreti conclavis angulo delitescentem offendi; cum sociae reliquae omne vel lusibus vas ent, vel sestivis sermonibus atq; iocis. Librum autem illa tum legebat attente, quem occultare festinanter conata est, simulatq; Venientem me adspexit. At ego Librum velle me videre praseacte denuntiavi, aevim etiam adhibiturum si repugnaret. re quidem illa ac mutriun re luctans paruit urgenti, nec sine magno rubore; at Paruit tamen, Librumque protul t, Platonis aliquot opuscula complexum, ex Graeca Basiliensi editione; petiitque etiam atque etiam, ut rem omnem silentio pr merem, Crisonemque Platonis, quem legere occoeperat, ad calcem una secum decurrerem, quando me illuc casus tulisseta QMd&factum est a nobis; cum ego interim stuporedi miraculo rei defixus haererem; tantum inusitatae eruditionis, tantum modestia, in hoc sexu dc in tenera
535쪽
hae aetate deprehendens. Veruntamen haee virtutum ipsus minima sine pars fuit. Borbonio prosectus cum Avarico Bituricum iter facerem, ossiciose venerunt ad me salutandi caussa Prose res Iuris, cuius studia fioru a anta multis annis in hac urbe. Multus nobis de iis habitus est sermo; atque imprimis de aeterno Academiae hujus ornamento, Iacobo Culacio. Nirari me vero dixi, quid caussae esset, cur pateretur tam ampla tamque nobilis civitas extingui apud se memoriam excellentis viri, qui Bituri- cum gloriam tam late propagasset; cum eius sepulcrum, quod hoc ipso
adiveram die, nullo epigrammate, nullo elogio, nullo marmore deco-- ratum vidissem; proptereaque me eos magnopere adhortari, hoc ut rependerent humanitatis officium memoriae hominis, de Ii texis, de scientia Iuris, de Academia hac , de civitate Bituricensi tam praeclare meriti; ad me vero etsi res minus, vel nihil potius attineret, collaturiam tamen libenter partem impensarum ad exornandum sepulcrum, si modo reliqua suppeditandi, operisque absoIvendi curam atque sumtus in se vellent recipere. Visi sunt illi probare id quidem, remque sperabam optatum exitum habituram. Neque de eo tamen siuicquam ad me perlatum esti
Antequam revolarem in Alneianum amoenissimam studiorum meisorum sedem, adire constitui celeberrimam puellarum Fontebraldensum Abbatiam, cui tum praeerat, totique adeo ordini, cui I Fontebraldo nomen est, singulari pietate, praestantia ingenii, monim elegantia, caeterisque virtutibus ornatissima Virgo, ea quam dixi Maria Magdalena Gabriela Rocca-Choartia. Accesserat eruditio supra captum aetatis atque sexus, quam modestiae involucris ita obduxerat, ut prope eam puderet doctam em. Mihi autem iam inde ab ipsius pueritia erat cum ea necessitudo, quam sancte colueram omnibus officiis, de assidua literarum consuetudine. Veneram Borbonium in eius comitatu; at illa, domus suae urgentibus negotiis, Fontebraldum reversa, prisseclionem meam diebus aliquot antevertit, quo & me venturum, cum Normaniam repeterem, suerat internos constitutum. Contendi itaque ad eam, arre-
isin pto per Bituriges & Turones itinere. Cumque Chinonium urbem venissem ad Vigeianam fiuvium & in publicum diversorium fuissem delatus, hanc fuiste comperi Francisci Rabel esu, perfaceti illius scurrae, ingeniosa dicacitate famos, natalem domum ac miratus sum sane ita rem cecidisse, ut caupona fieret illius domus, qui cauponae gaudia totis c lebrasset libris, & omni vitae tempore sectatus esset.
536쪽
Redux ab itineribus solebam in Alneiano conquiestere, mentem-'. que longis dissipatam peregrinationibus, & in varias cogitationes distractam, uti superius iam dixi, ad Dei rerumque caelestium 'contempla tionem piis exercitationibus nonnunquam revocare; utebarque ad id Opera Urbani Mangotii, hSocietate Iesu, veteris amici mei, quo rerum ad vitae sanctitatem pertinentium, de ad animarum salutem , noveram. Peritiorem neminem. Atque ita ab humanis curis liberam mentem dc , mundi segregatam commercio facilius ad pietatis studium traducebam. Vti hoc tempore , me factum est, cum hominem in Alneianum accersivissem. Eadem quoque me ad repetendum Philosophiae studium, artium iomnium procreatricis, mihi , prima adolescentia cultum, nec unquam intermissum, exacuebae solitudo ; in eaque me ita rerum praestantia summa voluptate retinebat. Mirabar autem efferentem se tum maxi- .
me Cartesianam Philosophiam, vel potius corruptelam , quae aetatem hane in desidiam bonarumque literarum de*ectionem prolapsam ins cit : specie quadam novitatis, apud homines p sertim penitus ignaros veteris Philosophiae; etsi recens illa nihil sere attulit novi. Plurimum quoque ad ejus existimationem contulerunt studia dissidentium partia. um χ cum aliae Peripateticam tuerentur doctrinam, , multis iam seculis in Scholis receptam; alii eam pessumdare conabantur ac exstingere; sui rum rati, ut una quoque patronos eius &defensores in contemtionem adducerent. Quamvis autem suis quoque laborat vitiis Aristotelius disciplina, quae excusare velle hominis si inverecundi, vel imperiti, arullis tamen partibus eam quisquiliis Cartesianis anteeellere fatebitur. quisquis utrumque attente introspexerit. Cum Cartesium autem gravibus argumentis oppugnare instituitam eo opere, de quo actum est superiori libro, perlatum est ad me, dum rusticarer in Alneiano, infiitrer ita adversus Dissertationem meam examina Cartesianorum. ut est procax his sectio. & omnis contradictionis impatiens, di in his praecipve Franelteranum quendam Prosessorem, Johannem Scholanum, qui tanta ferocitate caussae huius patrocinatus est, ut existimalle videatur. canino ritu latrare, & atroeibus pugnare maledictis, id esse strenue&splendi. de philosophari. Quanquam accepi ab ipsis Academiae Curatoribus,' tantam hominis immanitatem, ac potius furorem, valde improbasse ipsus gregabes, totamque Academiam. Nec multo modestius se gessit
537쪽
hi multuque osciis devinctus, qui diu Philosophiam domerat in scholis
Academiae Cadomensis, antequam ulla Cartesianae Philosophiae aura fuisset afflatus. De qua multa me disserentem cum audiret saepenumero, tum eum interesset philosophicis hisce disputationibus, quae apud me institu- tae celebrabantur , intinuavit se ipse quoque indilciplinae huius adyta; eamque vehementi ad eam studio exarsit, ut tradita a letot annos praecepta& dogmata palam eiuraret; nec aliud quidquam creparet, vel in pu -hlicis lectionibus, vel in privatis colloquiis, quam Cartesium. Quod de tam inconsiderate tamque licenter ab eo factum est, ut cum rerum sacrarum attingeret doctrinam, minime temperaret sibi, quin eam quoque r . ergeret Cariesianis commentis, & corrumperet. Atque id ipsi demum noxae & dedecori fuit. At postquam intellexit a me palam OPPugn . tum esse Cartesium, initam inter nos & cultam tot iam annos amicitiam ita deposuit, ut non modo vetus illa nostra deinceps penitus interciderit consuetudo, sed intemperanter etiam linguae suae morigeratus, nonnulla affutierit & se & me parum digna. In eodem versami argumento Iohannes Ebertardus Schweli . eius, Prosessor Bremensis, modestiorem se adversum me praebuit. Et hune ee minutos alios plerosque huius farinae Philosophos , eiusdem vesaniae. .nsortes, proclive erat argumentis confutare. Sed quis futurus erat
tandem disputandi modus p. At sententiae suae adversarios facile passi erant Iacobus Rohaltus &Claudius Cle et Ierius, magna Carisianae iactae columina, quorum & hic
aliqua me prosecurias iuerat amicitia. Alios ego quidem ex Philosophiasuetus capere solitus, quam obtrectandi di maledictis certandi artem, larivia in me convitia facile contemsi, deflentio ultus sum; nec vanas de futia Ies argumentationes de trivio , deque Scholarum pulvere petitas ulla maeanino responsione dignatus sum. Iam diu vero erat, cum de Cartesanis partibus addixerat Benignus Bossuetus, tum Condomenss, de deinde Meldenss Episcopus. Studium certe ille suum palam dissimulabat satis caute: at privatim aliquando si per nonnullis dogmatis huius capitibus , amicae quidem, at acres tam ea habitae fuerant inter nos conceitationes. Ad eum nihiloi, inus ossiciosemis Libellum meum adversus Cartesi figmenta pro sum; adiunctis e iam literis, pro veteri nostra de Dequenti consuetudine , in quibus stria Ptum erat, dubitare me acceptum-ne ei foret huiusmodi munusculum,
petatis ei de placitis sententiis tam adversarium ; at ossicii tamen mehyristin*que nostrae amicitiae rationem mihi ante omnia habendam du-
538쪽
xtiae; ae porro sperare me in hae opinionum diversitate nullam interis. cessuram animorum disiunctionem. Respondit ille, aliquantulum, ut videbatur, subiratus, vix posse se ferre aequo animo, scripsisse me proiabari sibi Cartesianam doctrinam, quam incere fidei in scriptione mea ipse praeclicaverim. At ego contra subieci statim per aliam epistolam ..perspectum habere me quam recti essent & integri ipsius de fide sensus, quos & scriptis & dictis tot iam ante annos declarasset; neque plus voluisse ino aut potuisse detrahere ex eis, cum Cartesio favere eos dixi, quam detrahitur ex integritate fidei sancti Doctoris Thomae Aquinatis , cum Aristotelis, vel ex illa vetustiorum Patrum Ecclesiae, cum. Platonis dicuntur sequaces fuisse. Tum sorte autem mihi lippientibus oculis, ει gravi epiphora Iaborantibus, erepta erat omnis legendi scribendique facultas. Solandi ergo doloris gratia , iocularem quandam de ludicram commentus sum fabulam, oc dictavi Amanuensi, qua Cartesianae factionis, eiusque diei toris Cartesi figmenta, sanis Lectoribus deriilenda propinantur. Instriapta autem ea est hoc titulo, Commentarii de rebus Cartesianis, In quibua parata habeant unde sumant, qui animum appellere volent ad scribendam Cartesi historiam. Quoniam autem neque personae meae, neque
uign tali convenire credidi mimicis huiusmodi iocis popello literato
lusus praebere , sedulo cavi, ne nomen meum scriptioni huic praefixum appareret. Quod cum ne ipsis quidem editoribus notum elIet, aliud confinxerunt ad arbitrium, quod ipsum per singulas literas adnotatum, perperamque ab aliis editoribus intellectum, Varie immutatum est, cialiis aliisque Auctoribus adscriptum. Ante annos aliquot redierat ex Hollandia Thuanus, clarissima illa Thuanorum gente ortus, tam bene de optimis literis merita. Is Chrisstianissimi Regis nomine legationis munus apud Batavos obiVerat magno cum splendorς , & Gallici nominis dignitatem adversus Hispanici
Legati contumaciam fortiter erat tutatus. Ea autem suerat liberalitas vitae , sum tuumque magnificentia , ut attenuatis rebus, ac propeaςcisis de vendenda Bibliotheca sua cogitaret; ea, inquam, Bibliotheisca, quam Iacobuν Augustus Thuanus in testamento suo fuisse a se pr. dicat quadraginta amplius annorum spatio, magna diligentia ae sumtu congestam, quamque integram conservari non familiae solum interesset suae, sed rei etiam literariae, ac propterca dividi vendi, & dissipari vetuis erat. Id pro fideicommisso, ex jurisconsultorum sententia, fuerat habenis
539쪽
dvin; sed in his rei familiaris angustiis necessitati parendum erat. Mihi, antem intercesserat familiaritas aliqua cum vano iam ab annis aliquot. Venit ille ad me subtristis, ac nonnulla de temporum difficultate praefa- . tus & conquestus, rogavit num Regi persuaderi posi e crederem, ut Bi- bliothecam suam, in usum serenis limi Delphini, comparare vellet, quae eo penitus indigna non esset, vel ob Librorum delectum, vel ob copiam, vel ob elegantiam & nitorem. Spopondi equidem daturum me operam, ut Regi, regnique Administro & aerarii Praefecto Colberto rea proponeretur.' Quod & factum est, sed nullo successa; respondit einim Rex esse sibi Bibliothecam satis amplam, qua filius suus uti posset. Hae spe de-jeetus Thuanus ad emtores alios conversus est; quos eum frigidos reperisset atque parcos, nec de pretio convenisset, diuque prostaret Bibliotheca, postquam morte ille sublatus est, tam parvo demum pretio ad rei literariae dedecus, addicta est ab haeredibu , ut eum in libris eompingendis & concinne ac sumtuose etiam convestiendis eentum millia librarum fuerint impensa, ut pro certo mihi affirmavit Thuanus, ne tertiam quiadem summae hujus partem aequaverit ipsius Bibliothecae venditio. Cumque publice deinde distraheretur, venit ad me pars ejus aliqua. quae magno Bibliothecae meae ornamento fuit. Dolet nihilominus tam nobile intercidisse literarum decus, tamq; parem ad eam conservandam valuisse Iacobi Augusti Thuani testamentum, cautionesque testamento adhibitas. Hinc vero perspicere mihi licuit, quam eertus inaneret Bibliothecam meam interitns, n .si diligenti uterer provisione animi ad eum averten-An. IΘr. dum. Quae cum ipse mecum diu & attente reputarem, optimum factu visum est, ad integritatem ejus in perpetuum retinendam , donare eam, stabili alicui Societati hominum, & religiosae vitae legibus adstrictae, ac literarum quoque studiis deditae: iis tamen additis legibus; primum, ut, quoad mihi suppeteret vita, uterer ea & fruerer; deinde, ne post mortem meam distrahi ea posse , nec dividi, nec cum alia commisceri de confundi; neu libros ex ea detractos permutari, neve extra Iocum, in quo repositi ii essent, liceret transferri, vel commodandi gratia, vel facilius commodiusve legendi & studendi, vel ob aliam qualemeunque raus sam. Sin secus fieret, irritam esse donationem , & Bibliothecae hujus repetendae haeredibus meis, haeredumve posteris, ius auctoritatemque esse volui. Utque conditionum illarum perpetua constaret memoria, aureis& grandibus literis incidi eas curavi in marmorea tabula, quae N in sublimi Bibliothecae meae ac patenti Ioεo suspensa, oculis o uam obiecta esset.
540쪽
esset. Eradem enim assensu comprobaverunt suo Patres Domus Pros e Parisiensis Societatis Jesu, cui a me dono data est, dc Societatis ipsius Prae .positus Generalis, resque coram regiis Libelliooibus uactata, dc in publica tabulatia relata est. '
Feralis fuit hie annus excellenti viro Carolo Sammaurea Montau-An. iisti serio , cum jam prope ageret octogesimum vitae annum. Huius virtu . tam, bellicasque & literarias laudes ita concelebrarunt viri per Europan eruditi , ut in illis hic iterandis supervacua videatuI munis esse operm 'At praeclara etas in me merita, suavissimamque tot annorum coniunctisonem , etsi passim & voce praedicavi & saiptis, tam alte tamen anima
meo infixa ea haerent, ut in me nec frequenti commemoratione, nec r
cordatione assidua, gratia: referendae voluntas satis expleri possit. . Nec multo post Abi incas sum profectus, novaque mihi atque gravis illic obiecta est eura in colligendis dc ad accuratum examen revocan- dis variis, qui circumferebantur, serenonibus de sagis & veneficis, quorum imp a per totam meam Dioecesio facinora passim edita, multis fuerant offensioni, ac nonnullorum etiam mentes infecerant. Inter aliquos
criminit huius assines deprehensa est a pio quodam Sacerdote, & ad me addui, mulier, Daemoni, uti serebatur, ab aliquot jam annis devota de
addicta; notam fronti inustam gerens, tanquam certum initi cum e pacti symbolum. Cui rei fidem ut faceret bonus ille vir, aeum loco infigit, eum nec ullus erumperet sanguis, nec ullum doloris mulier praese ferret indicium. Quarum rerum cognitionem ad se pertinere ratus Senatus Rothpmagensis, caussam ad iudicium suum revocavit. Cum bres obscura, or variis obducta offiiciis non liqueret, quaesivit h me S natus per literas, quid de toto negotio propius a me inspecto, certimque comperto, statuendum censerem. Candide respondi, illusum e credulitati &pudicitiae incautarum mulierum, quarum caeteroquin nista exstarent damnosa dc noxia facta; Patresque enixe rogare me, es mentia uti sua adversus imperitam plebeculam uterentur. Quod&r ganti mihi benigne concessum est. Dum Abrincis ministeria mea ob 'rem, improvisa intervenit Bibliothecae meae, mihique adeo calamitas. iam enim integram reliqueram Parisiis, & in tuto collocasse me pu- taveram eam miserabilis asiuxit casus ac pessumdedit. AEdes enim, quas illic incolebam pretio conductas, male materiatae vitium secerunt se sm, & una demum nocte corruerunt. Qua ruina non Bibliotheca se . . un.
him illic recondita, sed & omnis libraria mea supellex, chartae, de sab