P. Vergili Maronis Opera

발행: 1900년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

311쪽

AENEIDOS VII

Scuta sonant pulsuque pedum Conterrita tellus. Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis, Curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis

mille rapit populos, vertunt felicia Baccho ras Massica qui rastris, et quos de collibus altis Aurunci misere patres Sidicinaque iuxta aequora, quique Cales linquunt amnisque vadosi

accola Volturni, pariterque Saticulus asper OSCOTUmque manus. teretes sunt aclydes illis sotela, sed haec lento mos est aptare flagello. laevas caetra tegit, falcati Comminu ENSES. Nec tu carminibus nostris indictus abibis, Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha fertur, Teleboum Capreas Cum regna teneret, et 35 iam senior patriis sed non et filius arvis Contentus late iam tum dicione tenebat Sarrastis populos et quae rigat aequora SarnUS, quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae, et quos maliferae despectant moenia Abellae, et o Teutonico ritu soliti torquere cateias; tegmina quis Capitum raptus de subere Cortex aerataeque micant peltae, micat aereus enSis. Et te montosae misere in proelia NerSae, Ufens, insignem fama et felicibus armis, et Ehorrida praecipue cui gens adsuetaque multo Vonatu nemorum, duris Aequicula glaebis.

armati terram exercent semperque recentis convectare iuvat praedas et vivere rapto.

Quin et Marruvia venit de gente Sacerdos Eo fronde super galeam et felici comptus oliva Archippi regis missu fortissimus Vmbro, vipereo generi et graviter spirantibus hydris

312쪽

P. VERGILI MARONIS

Spargere qui Somno Cantuque manuque Solebat, mulcebatque iras et morsus arte levabat. 33 sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum evaluit neque eum iuvere in vulnera Cantus somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae. te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,

te liquidi flevere lacus. 6o Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello, Virbius, insignem quem mater Aricia misit, eductum Egeriae lucis umentia Circumlitora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae. namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercae r63 occiderit patriasque explerit Sanguine poenas

turbatis distractus equis, ad sidera rursus aetheria et superas Caeli venisse Sub auras, Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.

tum pater omnipotens aliquem indignatus ab umbris romortalem infernis ad lumina surgere vitae,iPS repertorem medicinae talis et artis fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas. at Trivia Hippolytum secretis alma recondit sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat, et Ssolus ubi in silvis Italis ignobilis aevum

exigeret versoque ubi nomine Virbius esset. unde etiam templo Triviae lucisque sacratis Cornipedes arcentur equi, quod litore Currum et iuvenem monstris pavidi effudere marinis. Sosilius ardentis haud setius aequore Campi exercebat equos Curruque in bella ruebat. Ipse inter primos praestanti Corpore Turnus vertitur arma tenens et toto vertiC Supra ESt. 5 - 8 Ss iras feras P set in ad

313쪽

cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram

sustinet Aetnaeos effantem faucibus ignis tam magis illa fremens et tristibus effera flammis quam magis effuso rudescunt Sanguine Ugnae. at levem Clipeum sublatis cornibus Ioauro insignibat, iam saetis obsita, iam bos, argumentum ingens, et Custo virginis Argus,

Caelataque amnem fundens pater Inachu Urna.

insequitur nimbus peditum clipeataque totis agmina densentur Campis, Argivaque pubes Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani, et Sacranae acies et picti scuta Labici; qui Saltus, Tiberine, tuos saCrumque Numici

litus arant Rutulosque exerCent vomere Collis

Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis praesidet et viridi gaudens Feronia luco; qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas quaerit iter vallis atque in mare conditur Ufens. Hos super advenit Volsca de gente Camilla

agmen agens equitum et florenti aere CaterVas, bellatrix, non illa colo calathisve Minervae femineas adsueta manus, sed proelia virgo dura pati cursuque pedum PraeVerterebentOS. illa vel intactae segetis per summa Volaret gramina nec teneras Cursu laesisset aristas, vel mare per medium fluctu suspensa tumenti ferret iter celeris nec tingeret aequore PlantaS. illam omnis tectis agrisque effusa iuVentus turbaque miratur matriam et Prospectat Untem, attonitis inhians animis ut regius ostro velet honos levis umeros, ut fibula Crinem auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram et pastoralem praefixa cuspide myrtum.

315쪽

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER VIII

Vae belli signum Laurenti Turnus ab arce

extulit et rauco strepuerunt CornUa CantU,

utque acris concussit equos utque impulit arma, extemplo turbati animi, simul omne tumultu coniurat trepido Latium saevitque iuventus effera ductores primi Messapus et Ufens Contemptorque deum Megentius undique cogunt auxilia et latos vastant ultoribus agrOS. mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem qui petat auxilium, et Latio Consistere Teucros, Ioadvectum Aenean Classi victosque penatis inferre et fatis regem se dicere OSCi, edoCeat, multasque viro se adiungere gentis Dardanio et late Latio increbrescere nomen: quid struat his coeptis, quem, Si fortuna Sequatur, 3 EVentUm pugnae Cupiat, manifestius ipsi quam Turno regi aut regi apparere Latino. Talia per Latium. quae Laomedontius heros Cuncta videns magno Curarum fluCtuat aeStu, atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc oin partisque rapit varias perque omnia VerSat,

316쪽

P. VERGILI MARONIS

sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis Sole repercussum aut radiantis imagine lunae omnia pervolita late loca, iamque sub auras erigitur summique ferit laquearia tecti. at nox erat et terras animalia fessa per omnis alituum pecudumque genus Sopor altus habebat, Cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe Aeneas, tristi turbatus pectora bello, procubuit seramque dedit per membra quietem ac huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno populeas inter senior se attollere frondes visus eum tenuis glauco velabat amictu Carbasus, et Crinis umbrosa tegebat harundo , tum sic adfari et curas his demere dictisti s O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem qui revehis nobis aeternaque Pergama SerVAS, exspectate solo Laurenti arvisque Latinis,

hic tibi certa domus, certi ne absiste penates ;neu belli terrere minis tumor omnis et irae do

iamque tibi, ne vana putes hae singere Somnum, litoreis ingens inventa sub ilicibus sustriginta capitum fetus enixa iacebit, alba, solo recubans albi Circum ubera nati. 3 hic locus urbis erit, requies ea Certa laborum,

ex quo ter denis urbem redeuntibus annis Ascanius clari condet cognominis Albam. haud inCerta Cano. nunc qua ratione quod instat

expedias victor, paucis actverte docebo. Eo

Arcades his oris, genus a Pallante ProseCttam,

317쪽

AENEIDOS VIII

qui regem Euandrum comites, qui Signa secuti,

delegere locum et posuere in montibus urbem Pallantis proavi de nomine PallanteUm. hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina filios castris adhibe socios et foedera iunge. ipse ego te ripis et recto flumine ducam,

adversum remis superes SubVeCtUS Ut amnem.

Surge age, nate dea, primisque cadentibus astris Iunoni fer rite preces, iramque minaSque o supplicibus supera votis mihi victor honorem Persolves ego Sum pleno quem flumine cernis Stringentem ripas et pinguia ulla Secantem, caeruleus Thybris, Caelo gratissimus amniS. hic mihi magna domus, celsis caput urbibus exit. 63 Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto ima petens nox Aenean somnusque reliquit surgit et aetherii spectans orientia solis lumina rite cavis undam de flumine palmis

sustinet ac talis effundit ad aethera voces ro nymphae, Laurentes nymphae, genu amnibus unde St, tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine Sancto, accipite Aenean et tandem arcete periclis. quo te Cumque lacus miserantem incommoda nostra fonte tenet, quocumque Solo pulcherrimus exis, 3 Semper honore meo, semper Celebrabere donis, corniger Hesperidum fluvius regnator aqUarUm. adsis o tantum et propius tua numina firmes.'Si memorat, geminasque legit de classe biremis remigioque aptat, socios Simul instruit armis. SoEcce autem subitum atque oculis mirabile monstrum,

Sa- MPA VI BI MPA S foedere Pi mn cis Sem. 6 pinguia singula uiri pingulari os magna certa ' TuSciScaput amnibus Dently et relinquit Ac et sustulit etyb, et qui . . . locus a st tenent, et proprius, tagnoscit

318쪽

P. VERGILI MARONIS

candida per silvam Cum fetu concolor albo procubuit viridique in litore conspicitur sus: quam pius Aeneas tibi enim tibi, maxima Iuno, mactat Sacra ferens et Cum grege sistit ad aram. 83 Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem leniit, et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidaeque paludis

Sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset. ergo iter inceptum celerant. rumore Secundo solabitur uncta vadis abies, metrantur et Undae, miratur nemus insuetum fulgentia longe scuta virum fluvio pictasque innare CarinaS.

olli remigio noctemque diemque fatigant et longos Superant flexus, variisque teguntur Sarboribus, viridisque secant placido aequore SilVaS.

sol medium caeli conscenderat igneus orbem Cum Uro arCemque Procul a rara domorum tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo aequavit, tum res inopes Euandrus habebat. Ioo

ocius advertunt proras urbique Propinquant Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem Amphitryoniadae magno divisque ferebat ante urbem in luco. Pallas huic filius una,

una omne iuvenum primi pauperque senatu Iostura dabant, tepidusque cruor fumabat ad araS. ut celsas videre rates atque inter opacum adlabi nemus et tacitis incumbere remi S, terrentur visu subito cunctique relictis Consurgunt mensis audax quo rumpere Palla IIo Sacra Vetat raptoque volat telo obvius ipse, Ba-sa EMPA s3-s FMPAC; s 11 MPA so celerant

319쪽

AENEIDOS VIII

et procul e tumulo iuvenes, quae Causa subegit ignotas temptare vias 3 quo tenditis' inquit. qui genus unde domo pacemne huc fertis an arma 'tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta 113PaCiferaeque manu ramum praetendit olivae: Troiugenas ac tela vides inimica Latinis, quos illi bello profugos egere Superbo.Euandrum petimus ferte haec et dicite lectos

Dardaniae venisse duces socia arma rogantis. Iao obstipuit tanto percussus nomine Pallas : egredere o quicumque es, ait coramque parentem adloquere ac nostris succede penatibus hospes.'excepitque manu dextramque amplexus inhaesit. progressi subeunt luco fluviumque relinquunt. 123 Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis: optime Graiugenum, Cui me Fortuna precari et vitta comptos voluit praetendere ramOS, non equidem extimui Danaum quod ductor et Arcas quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis; go sed mea me virtus et Sancta oracula divum Cognatique patres, tua terris didit fama, coniunxere tibi et fatis egere volentem. Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor, Electra, ut Grai perhibent, Atlantide retus, advehitur Teucros Electram maximus Atlas edidit, aetherios umero qui sustinet orbis.

vobis Mercurius pater est, quem Candida Maia Cyllenae gelido conceptum vertice fudit; at Maiam, auditis si quicquam Credimus, Atlas, idem Atlas generat caeli qui sidera tollit. sic genus amborum scindit se sanguine ab uno his fretus non legatos neque prima per artem

320쪽

P. VERGILI MARONIS

temptamenta tui pepigi me, me ipse meumque obieci caput et supplex ad limina veni. 1 3 gens eadem, quae te, Crudeli Daunia bello insequitur nos si pellant nihil afore credunt quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant, et mare quod supra teneant quodque adluit infra. accipe daque fidem sunt nobis fortia bello sopectora, Sunt animi et rebus spectata iuventus.'Dixerat Aeneas. ille os oculosque loquentis iamdudum et totum lustrabat lumine O US. tum sic pauca refert ut te, fortissime TeuCrum, accipio agnoscoque libens ut verba parentis 133 et vocem Anchisae magni vultumque recordorinam memini Hesionae visentem regna sororis Laomedontiaden Priamum Salamina petentem protinus Arcadiae gelidos invisere finis. tum mihi prima genas vestibat flore iuventas, 16o mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum Laomedontiaden; sed cunctis altior ibat Anchises mihi mens iuvenali ardebat amore Compellare virum et dextrae coniungere dextram; accessi et Cupidus Phenei sub moenia duxi. 163

ille mihi insignem pharetram Lyciasque Sagittas

discedens chlamydemque auro dedit intertextam, frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas. ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra, et lux cum primum terris e crastina reddet, iro auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.interea sacra haec, quando huc venistis amici,

annua, quae differre nefas, Celebrate faventes nobiscum, et iam nunc sociorum adsuescite mensis.'

SEARCH

MENU NAVIGATION