Lusitania infulata et purpurata seu pontificibus et cardinalibus illustrata ab Antonio de Macedo ..

발행: 1663년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

die memoratae Basilicae anniuersaria Dedicatio celebratur, vigiliis solemni ritu peractis, noua Sceleganti Ara erecta, variis e pretioso marmore caelaturis elaborata, & Apum ex auro volantium Gentis Barberinae id Symbolum est ornatu mirifico decorata, intra aeneam arcam inclusum

Damasi corpus, cum reliquijs Eutychi j M. pia Cardinalis manu ibidem repositum fuit, hac in scriptione: Diuis Damase Pontifici Et EutγAiσ Maryri

Franciscus Cardinatis Barberim/s S. R. E. Vicecancellarius

Eneum hoc sepulchrum condissit, Post extructam A fundamentis in honorem D. Laurentis. -i Et horum S. S. Marmoream

Templi Absidem Vi ipsi de eius Falute solliciti sint.

Anno M. DC. XXXXV. Cauerum Daniasus , dum in vivis esset, hisce carminibus Epitaphium sibi posuit. - Qui gradiens pelagi fluctus compressit amaros, uere qui praestat morientis se na vitae, Soluere qui potuit Lararo flua vincula mortis; Post tenebras fratrem, post tertia lumina solis Ad siveros iterum Maria donare sorori, Post cineres Dama m faciet, quia Drgere credo. Fuit

52쪽

41it Damasus Graecis ac Latinis litteris apprime eruditus. Multa nitide scripssit cum prosa, tum versu. De Fide aduersus Haereticos librum unum : complura Poemata & Epitaphia quae in unum volumen collecta in lucem prodierunt Basileae, cum veterum Poetarum operibus a G. Fabritio coxreris. De Trinitate libellum composuit : extabat Constantinopoli, teste Λntonio Verderio, & Antonio Posseu ino : Epistolas varias pietatis & prudentiae plenas ; quae habentur tom. I. Concilior. cum notis Seuerint

Binij, & quatuor Concilijs Rom. ac Fidei professione, aduersus Apollinarem , aliosque Haereticos. Plures Epistolas recenset Philippus Lab-be S. I. vir eruditissimus, in Synopu P. P. &Concilior. Eloquia Sanctorum, ainstore Damaso, reperies in Vm. tom. Bibliothecae Patrum. De Virginitate pulchras edidit lucubrationes. Circumferuntur carmina Damasi P. P. in Davidis Psalmos, ex Bibliotheca Gesineri. Missa de S. Nicolao Episcopo, a Damasci composita, in illius festo celebrari consueuit Romae, ad S. Nicolaum, in calcere Tulliano. Ipsius decreta legun- tur apud Gratianum , Yuonem Carnotensem, Bizium, & alios Authores, quae M. S. S. custodiuntur tin Bibliotheca Vaticana. De Authore libri, in quo vitae Rom. P. P. describuntur, & Damaso vulgo attrimitur, non levis est inter scriptores contentio. Papyrius

53쪽

34. LV SIT A NIA

Massonus, Ciaconius , Ioseph Maria Suareet Episcopus Vasionensis, Fr. Ludovicus a S. Carolo , Damasum Portuensem Episcopum, illius

Auctorem esse existimant. Baronius & Panuinius a pluribus conscriptum censent. Bellarminus, Αubertus Miraeus, M. Viret senus, Augum stanae urbis Duumvir,. Gerardi s Ioannes Vonsius, & Philippus Labbe, ab Anastasio Bibliothecario compositum assirmant. Martinus Polonus, Landulphus Columnius , Trithemius, Platina, Ioannes Stephanus Durantes, Petrus Crabbe, Blondus, Bibliotheca Hispana, Anonymus de Benuoglientis, Paganinus, Gaudentius, Ioannes Tortellius , Matthaeus Sylvagius. ωprae. caeteris fusius, Florauantius Martinellus, a Dama , vel Dunas mandato, 1 pluribus scriptum

sentiunt. Nobis ea sententia verior videtur, quae ab Anastasio Bibliothecario, ex parte, ex parte ab alijs Auctoribus, compositum asseuerat. Damassi opera enumerantur a S. Hieronymo

Trithemio, Baronio, Bellarmino, Molano, Ponsevino, Fabiano, Vuerstero , Iustiniano, Ro- leuinctio, Vvernero, Iacobo Gualtero S. I. D. Antonino, Georgio Lilio , Genebrardo , Taxandro, Crinito, Auberto Miraeo, Andrea Schotto, Francisco Halieno , Bibliotheca Hispana, Seuerino Binio , Philippo Labbe S. I. Gerar-do Ioanne Vossio, Ioanne Franco Barreto, Ab bate Iustiniano, & tom. 3. Concilior. Edit. Ty-

54쪽

pogr. Reg. Parisiens. alijsque, quos breuitatis causa omittimus ; Multa in unum volumen congessit,& Romae praelo mandauit Comes Fridericus Vbaldinus, cum notis M. Milesij Sarar ani j Anno in D C. XXXVIII. Auctiora & climatiora, cum per tempus licuerit, in lucem dabit Illu stris . Suare et, de quo saepe meminimus, in opere quod molitur. De Damo, Adamante Rhi, aduersus calumnias Marcelana Faustini adserto.

55쪽

IO ANNES XXI

tipapas, xvi. a Crescentio intrusum, & xx. Rom. Sedis inua rem excludamus j numerandus x Ix. Magister Petrus Hispanus & Petrus Ioannes, ante adeptum Pontificatum nominatus , Vlysipone , regia Lusitaniae urbe , natus est Parentem habuit Iulianum, animi doti- bus magis, quam fortunae opibus illustrem ; a quo filius Iuliani cognomen traxit. A teneris excelsam nobilioris ingenij indolem prae se tulit , atque ita sese liberalibus artibus exercuit, ut y nemo eo auidius de ardentius litteris operam nauaret. Iusto annorum spatio in Philosophicis disputationibus consumpto , in Medicinae studium, & Mathematicarum artium maxime incubuit : & breui inter aequales excelluit ; omniumque suffragijs , dignus, qui Doctoratus laurrea donaretur, est iudicatus. Lutetiae Parisio-

56쪽

rum litteris operam dedime putamus; tum quia

ferrea illa aetate, qua Ioannes vixit , minime vacabat Lusiitanis, diuturnis, ac periculosis Maurorum bellis implicitis, animos armorum contentionibus distractos, ad litterarum exercita tiones reuocare , donec parta iam pace.&Compositis rebus, Dionysius Princeps laudatissimus multis post Ioannis obitum annis, AcademiamCon imbricensem instituit , omnium scientiarum studijs florentissimam : Tum quia nobilesset iptores Galli , Andreas dii Chesne , Petrus a S. Romualdo,& Gabriel Naudaeus, disertis verbis assirmant , extare quaedam Artis Medicae documenta tuendae valetudini idonea, quae Ioannes dum studeret Medicinae , Blancae San- Ptissimae Reginae Galliae , D. Ludovici matri, praescripsit: atque inter alia tradit se in Pari

siensi Academia Medicis disciplinis studuisse; ad quam soliti olim Reges Lusitaniae, propter

illius celebritatem, ac frequentiam, optimae indolis Adolescentes , studiorum causa mittere, ruos regiis impensis alebant, ut ad morum, &octrinae normas probe instructi, quas ibi A r-tes in scientiarum parente, ac fonte hausissent, easdem suo deinceps tempore in patriam redeuntes effunderent, atque alijs communicarent.

Illustrissimus D. Rodericus Acunha, Archiepiscopus primum Bracharensis, postea Vlysipponensis, in quo pietas cum doctrina de dignisi iij

reis in Biblior ιν. Ponti .

57쪽

38 LV SIT A N IA

tate certauit, litteris prodidit, Ioannem in Montispessulani Gymnasio, Medicarum Artium stu- dijs insignr, Medicinam didicisse. Caeterum ab scriptoribus Gallis, non tam dissentire videtur, ut non facile cum ijs conciliari possit, si interposito iudicio censeamus , partim studuisse Parisijs, partim Montepessulano. Litteris perfecte excultus, & in patriam reuersus, in Maiori Vlysipponis templo amplum sacerdotium, virtutis causa, obtinuit. Nec diu in patria sibi immorandum putauit, peregrinationum memor,quas per Galliam,& alias Europae regiones in stituerat, non modica accessione virtutis, & animi oblectamento. Italiam cogitauit, Vt in principe orbis Prouincia, comparatis ingenii, ac doctrinae praesidijs ad summas dignitates viam sibἴ

muniret. Hac igitur mente Vlysippone profectus, eo se contulit. Ac breui illius sapientiae, & probitatis fama Italiam fere totam peruasit: Eum ergo cregorius x. qui tum praeerat Ecclesiae, in Sacrum Cardinalium Senatum cooptauit, & Episcopum Tusculanum dixit. Quo liquido apparuit, in Curia Pontificia unius virtutis, ac doctrinae rationem haberi, cum amplissimae dignitatis honos homini peregrino, sed ingenio praestanti, Omnium approbatione , deferretur. Quatuor alios excellenti doctrina , & pietate viros, cum Ioanne Gregorius Cardinales creauit: Vicedominum de Vicedo minis, Placentinum, suum exaSorore

58쪽

Nepotem, Episcopum Cardinalem Pramestinum Bonaventuram, Minoritarum Generalem, Episcopum Cardinalem APanum ; Pctrum de Taran. tasia, ex Praedicatorum familia, Episcopum Car ς dinalem Ostiensem, qui postea ad Pontificatum CF

euectus, innocent ij quinti nomen desumpsit; Aa, o p. t. D.&Belirandum, Archiepiscopum Arelatensein, in Gallia, Episcopum Cardinalem Sabinensem.

De Anno Creationis, grauis est inter scriptores AEn ι .an. discordia. Ptolomaeus Lucensius, Au bergus; Αn- man. dreas du Chesiae, creatos CardinaleS existimant Visa G,et fi x. Anno Mcc Lxxii. nec dissentit Spondanus tu An--nalibus ad Annum MccLxxix. n. XI. Matthaeus

V vestmonaster. Villanus, Author Editionis Conciliorum ex Typograli. Reg. Paris .in vita Gregorij x. praeuia Concilio Lugdun H. quae habetur tOm. γώ- . ε xx. Concilior. Panu inius, Ciaconius & Acunila, 'in Concilio Lugdun. purpura donatos assirmant C 2 Q.

Anno M. cc. LXXIV. Caeterum Historia M. S. S. M. i. Placentiae, quae vetustate ipsa fidem conciliat o

& vita M. S. S. Gregorij x. quae custoditur in Ta-- - s. bulario Ecclesiae collegiatae S. Antonini, eiusdem M ... .' ' urbis, Coriolanus, in Summa Concilior. Petrus ε' hFrigon in Gallia Purpurata, Ludovicus Donius , - ttichy , Marianus lib- 3. c. I. Sammarthani PMνα

fratres , in Gallia Christiana, Petrus Maria Cam- a: st pius, Canonicus Placentinus, invita Gregorij x. Siluester Petra Sancta S. t. Ferdinandus Vghellus, Cardinalis Bellarminus, de Scriptoribus Ecclesiast. '

59쪽

4o LU SIT AN IA

scribunt promotos ad Cardinatatum Anno M. CCLXXiii. aut quod verosi milius est antequam a. a Lavi Grego rius ad Lugdunense ooncilium se conferret. G, η' ' Dichis accedit Bernardini Corij , illius temporis scriptoris auctoritas : in Historia Mediolanensi narrat, si egorium Mediolano ad Concilium transeuntem, secum in curru habuisse itinerisIocios, Bouauenturam, os m-V ssint. inan. cedominum, Caraenales. Quibus accurate exploratis, statuimus cumVvadingo, diligenti admodum scriptore, in urbe veteri, quam vulgo dicimus oruieto, P. P. Romanorum olim bellis ingruentibus, sede, Maum iam arceque, in Sacrum Collegium cooptatos Anno M. CC. LX X I D. quamquam Spondanus, aliorum Authorum vestigijs insistens , tradat Viterbij Cardinales creatos. d. h. ..1 ., Axchicpiscopum Bracharensem in Lusitania , - n .. fuisse Ioannem, magni nominis Historici pro

riam in publicis tabulis Donationis factae ab Al- , ..' phonta lII. Rege Lusitaniae, Gondi salo Gat-

Bajjius Iu f sae Signifero Maximo, Anno M. C. CL XIII. Pw

eonsuli. insuis P . . in . l. .

M s. s. pria Ioannis manu In hanc lentcntiam luti

rit et is scriptae. Petrus Iulianus Euditis Bracarensis confirmat. πι L, ., Euasdem fere sensius epistola Perusij in Italia ad

DI --- - . Bracharenses data, religiose seruatur in Tabula x,Py. i. a. rio collegi j COnimbricensis Societatis Iesu. q. ηε' His repugnare videntur quae in Regest. Vati-

P.P. Anno. iv. Cano traduntur ; Ioannem videlicet a CapituIo

Bracharensi clectum , ac postulatum fuisse, sede illae

60쪽

illa vacante, Antistitem; sed Capituli precibus as

sentiri noluisse Pontificem, creato paulo ante Ioanne Episcopo Cardinali Tusculano, ne in unum duo Episcopatus coirent; quod Rom. Ecelesiae legibus seuere admodum cauebatur. Αconfirmando igitur Archiepiscopo electo Gregorius prudenter abstinuit: & Bracharensis Ecclesiae curam, mimusque , de plenitudine potestatis, Ordonio Lusitano demandauit, qui per

id tempus Bel catri oppidum id est adiipam Rhodani in Gallia) cum Pontifice Versabatur. Iis riua. Lis consentanea tradit Vghellus in Ordonio Car- Traiadinali Epist. Tuscul. & Vuad ingus in Annal. Minor. Haec sane dissicultas non parum scia bentis ingenium torsit, atque in utramque partem versavit, Vt re bene examinata, ferret pro veritate sententiam. Non leuibus igitur coniecturis ducti suspicamur Ioannem P. P. de quo scribimus , Bracharensem Praesulem non fuisse ; cum multis, antequam eveheretur ad Cardinatatum , annis in Italia moraretur. Verum qui hac scribendi ratione regesti Vaticani auctoritati detrahere videmur , mediae insistimus via , dicimusque, a Capitulo Bracharensi electum, ac postulatum Archiepiscopum, quod satis esse videbatur, ut Vulgo dicere- , tur, inscribereturque Archiepiscopus Brachan Electus, cuiusmodi inscriptionem praesert Donatio ab

SEARCH

MENU NAVIGATION