Lusitania infulata et purpurata seu pontificibus et cardinalibus illustrata ab Antonio de Macedo ..

발행: 1663년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ta: qui loquendi, & scribendi mos in solemnem veluti legem iam transiuit: electos quippe, vel

nominatos, communi sermone Episcopos vocamus. Verumtamen Rom. Ecclesiae ritu, nonnisi post Confirmationem aChristi Vicario obtentam, sunt& inscribuntur Antistites. Ioannem igitur Archiepiscopum Bracharensem cum Lusitanis dicimus, quia a capitulo Bracharensi legitime electus est; cum Romanis negamus, quia eius electio a Gregosio P. P. habita non fuit firma, rataque.

Epistolam ad Bracharenses Perusii a Ioanne datam Anno M. CC. LXXIV. legitimam esse putamus. 4n qua examinanda , & tempore, quo durauit Concilium Lugdunense,supputando, Acun-

ha deceptus est: utpote qui sibi persuasit fieri

non potuisse, Vt Ioannes uno, eodemque Anno M. CC. LXXiv. Concilio in Gallia coacto, in

terfuisset, & litteras Perusij, in Italia, a Lugduno, longo terrarum spatio disiuncti, ad Br

charenses dedi siet : cum caeptum ineunte MajoConcilium, inquit ille , in reliquos anni curten iis menses,&insequentis anni partem, ad ma gnam rerum molem componendam , necessario tenderetur. Compertum tamen est , primanae

Concilij Sessionem incidisse in septimam diem Maii, anni supra citati ; & decima septima die Iulii eiusdem anni, habitam fuisse ultimam. Concilio absoluto mense Iulio, & constitutis

62쪽

utcumque Lugduni rebus, temporis satis supererat ad finem usque eiusdem anni, ut Ioannes commode Perusium se conferre posset, indeque ad Bracharenses litteras daret. Minus nobis negotii facessit sancius hoc nO- Aὸis,hamine M. quem Acuntia Ioannem inter, & Or R ' - v 37. donium Λrchiepiscopum interserit : De quo plenius scripsimus in Ordonio, Cardinali, Epiccopo Tusculano. Haec inculcasse satis sit; quorum iudicium rerum Lusitanorum peritioribus libenter permittimus. Quae Ioannes gesserit dum Episcopi Cardinalis Tusculani onus , munusque sustinuit, silentio inupluta, nostrates maxime Scriptores reliquςrunt. Concilio Lugdunensi sub Grego- Asa Gisia. rio X. interfuisse legimus, & a dextio Pontificis latere sedisse cum Petro Portu ensi Vicedo ci- - .mino Praenestino, Bonaventura Albanensi, Peta dia V tro de Tarantasia , Ostiens, & Bertrando Sabinensi Episcopis Cardinalibus. γε Fato concessit Viterbii Adrianus V. anno hu- - . L 'S.

manae salutis M. CC. LXXVI. die xv Di. Augusti. Inde mortui locum subrogatus est Ioannes,Septem- vad A..bris die xui. eiusdem anni. Abrahamus BZouius,& Author Editionis Concit. ex Typographia Re-- 'Phgia Parisiens. diem xv. assignant, qua Dama- et '' γε lum, item Lusianum, ad Pontificatum assum- ιitaio. pium Sacri Annales testantur. septima a creatione

die, insignia Pontificatus suscepit in Principe

63쪽

44 LUSITANIA

urbis templo, Laurentio Martyri dicato. Ioannis nomen retinuit; atque Adriano vi. & Marcello 11. qui multis post annis Pontificatum gesserunt, praeluxit exemplo retinendi nominis, quod in priuata fortuna habebant; minime seruato reliquorum P. P. mutandi nominis ritu; parum in teresse credens, nomen mutare, non mores. Id Symbolum desumpsit ut pietatis sensum acueret,& alta meditantem ad ulterius tendendum incitaret.

Dirige Domine Deus meus in conspe la tuo vias meas.

Nonnulli Ecclesiasticae Historiae scriptores Ioannem P. P. ab ingenij tarditate & rerum imperitia taxant. Maiori quam viros cordatos deceat, licentia, Platina & Garimbertus, de P. P. scripserunt; & supremum Ecclesiae caput, in summo dignitatis fastigio constitutum obiectis calumnijs deturparunt: ijs fidem conciliare videtur vulgatum ubique distichon , leui ex parte

truncatum.

Sub te dormiuit, nere, Ioannes sNamque hebeti ingenio , sed bene doctus eras Ptolomaeus Lucensis, Episcopus Torcellensis, in Ioannem immerito inuehitur, quoniam pronas audiendis supplicibus aures praebebat, &cum viris eruditis, etsi inopes essent, familiariter agebat: quasi de dignitate detraheret, quod de humanitate addebat: & sacram P. P. maiestatem dedeceret tantam praese ferre modestiam. Cum pro-

64쪽

phani etiam scriptores Principes suos ab huma

nitate laudent, & eorum supercilium reprehendant, qui in solitudine partem maiestatis ponunt , ceu ferae, quae in rupibus inaccessis delitescunt, ab hominum commercio, viaque semotae. Rebus tamen a Ioanne praeclare gestis quod graues ante me Auctores monuerunt) praestat credere, quam illorum scriptorum testimoni js, qui multa, fide minus integra, narrant, Vel partium stii diis impliciti, vel a peregrini Pontificis moribus alienati. In edita Pontificiae dignitatis arce collocatus, nihil vulgare, aut exiguum agitauit animo; sed egregia quaedam, & ardua concepit. Primum omnium mentem adiecit componendis Regum

Christianorum discordijs, ad quos plenas pietatis, & prudentiae litteras dedit ; quibus illos hor

tabatur ut depositis animorum offensionibus, sublatis armorum contentionibus, aduersus Tu cam, Christiani nominis hostem, unanimes conspirarent: neque paterentur impurissimos Mahu- metis cultores, per summum Catholicae gentis dedecus, in sanctissima Hierosolymae urbe do minari. Legatos in Galliam, & Lusitaniam misit, qui Philippum, cognomento Audacem,&. Alphon- sum in. ad Sacrum bellum incitarent, Urgerentque ad iuuandos in icmpore Latinos Principes in Syria, iamdudum consumptis opibus, dc viribus

accisis laborantes. Idem ossicij genus peregit

65쪽

apud Radulphum Imperatorem. Quae Sacrae ex

peditionis consilia immatura Ioannis morte intercepta, e anuerunt. Petro au. Aragoniae Regi, Ecclesiasticas decumas concessit, ut bellatorum copias contraheret, quibus imminentes Hispaniae Saracenos auerteret , atque in Africam retruderet. Pari munificentiae & pietatis officio usus cum Guidone Flandriae Comite, & Marchione Namurci, qui se ad Expeditionem Syriacam, iusto collecto exercitu, comparabat. Parisiijs in Gallia , noua Philosophorum haeresis pullularat, & multos infecerat ; ac nisi sisteret, plures infectura videbatur. Ioannes religione motus, pestem illam nouitate serpentem, opportune repressit, & exactis errorum tenebris lucem , salutemque Parisiensibus attulit; & Stephani Episcopi sententiam, qui nouam impostorum sectam, habito Theologorum Concilio , prius 'damnauerat, Pontificia auctoritate confirmauit. Venerant ad Concilium Lugdunense sub Gregorio X. bini Oratores, missi ab Abagha Tartariae Rege: ibique ex ijs alterum Christianae religionis praeceptionibus imbutum , sacro fonte abluerat Petrus Episcopus Cardinalis Ostiensis. Domum reuersis, multos Christianae fidei capiendae ardor incessit. Ergo Ioannes Legatum ad Tartarum designauit:ut documento constare non esse alienum a Summis P. P. causam Ecclesiae apud Paganos, & Haereticos agere. Nec tam

66쪽

esse timendum auctoritati suae, quam cauendum, ne studio dignitatis tuendae, desint ossicio charitatis. Summa legationis erat, ut recens ad fidem conuersos, Regio vellet patrocinio fouere : reliquos ad eam amplectendam inuitare. Ferentinum &Taurinensem Episcopos , cum Raynerio Priore Viterbij, & Saluio Lectore, Lucano, ex sacra Praedicatorum familia, ab Innocentio V. ante destinatos, legauit ad Michaelem Palaeologum Orientis Imperatorem, ut Graecosm religione discordes, ad concordiam cum Latinis inducerent : Caesaremque impellerent , ad

standum promissis in Concilio Lugdunensi, quae

Michael, & eius filius Andronicus , heres Imperij, re impleuerunt, Ioanne iam defuncto, mi Lss ad NicolaumlII. concordiae causa Apocrisarhs.

Aliam Legationem instituit ad Philippum II LGalliae, & Alphonsum X. Castellae, Reges, Ut

exortas inter illos discordias componeret, ob infantes diu Cerda Alphonsum, & Ferdinandum, filios Blancae, Sororis Galli, a Castellano regnandi iure, & spe deiectos, astu Sancij, eorum patrui. Rex Carolus Andegavensis, Siciliam cut & vltra mare, Apuliam, &Capuanum Principatum fiduciario iure a Rom. P. P. obtinuerat, Septima igitur die Octobris Anno M. . LXYvI. solemni more, ingenti omnium ordinum concursia, ac celebritate, iusta Ioanni P. P. subditi

Principis obsequia detulit.

in Philippo IN.

67쪽

Supererat Hungaria ciuilium dissensionum

motibus concussa, cuius beneficio ne deesset, ad eam pacandam animum, curasque conuertit, si

fides habenda est Betovio, & Spondano. Si Rerum Pannonicarum Historicis, nullae per id tempus domesticae discordiae publicam in Hungaria pacem turbabant. Foris graue ac periculosum bellum vigebat inter Ladisaum IlI. Stephani IV. filium , & Otho carum Regem Bohemiae. Inito

cruento praelio , Otho carus supcratus est. Sed recruduit redintegratis viribus bellum Anno M. CC. LxXVI. infestis in Hungariam armis irrupit Othocarus, nonnullas in confiniis arces ad deditioncm compulit:alias vi expugnauit: cuncta ferro flammisque late vastauit. La dissaus icto cum Rodulpho imper. foedere, magno collecto exercitu , Boliemis occurrit. Collatis signis. virin

que summa animorum contentione, pugnatum. In medio ardore certaminis Otho carus in La

dissaum incurrit , a quo singulari pugna interemptus, &spolia opima relata ε, inde illi in annos plurimos pacatum regnum. Ad publicam igitur concordiam inter Reges sanciendam; non ad domesticas in Hungaria turbas sedandas, Lemgatum a Ioanne missum censuerim. Aliter rei gestae seriem narrant Scriptores Bo- hemi. Anno M. CC. LXXVIII. Augusti die xxv I.

Ioanne iam vivis sublato , Otho carus , transmisso Danubio, cum Radulpho Imperatore memorabili

68쪽

morabili praelio congressus, fortissime dimicans, m r. B.- hastis duorum ex Stiria fratrum, exceptus occu- Ar . buit. Α quodam Bertholdo spectatae fortitudini; C. milite, equo deiectum, & intcrfectum alii malunt. Occisi itaque Regis gloriam ad se trahere quisque contendit. Vtcumque res euenerit, constat Ioannem nobiliores Catholici orbis Prouincias animo & cogitatione complexum , litteris ac legationibus percurrisse , ut rcm Christianam

tueretur, ac promoueret.

Foris rebus feliciter compositis, domi totum se contulit ad rempublicam gerendam & ornandam. Doctus ipse , litteratorum hominum Moecenatem agere, ingenio praestantes opulentis sacerdotiis donare, quo&priuatis rationibus consulebat, & publicas dignitates illustrabat: ad pastorale munus aptissimos deligere, optimae in dolis adolescentes ob angustias rei familiaris aegre vitam tolerantes, subsidijs ad vitae usum, & studiorum exercitia necessarijs instruere, quoad litteris probe eruditi, in lucem prodeuntes, procurandae propriae, & alienae fidelium saluti incumberent. Plura incommunem utilitatem conferre, quae longum esset commemorare , quibus ante oculos propositis, atque altius perpensis, quique periti rerum aestimatores iudicabunt, loannem praestantissimis Pontificibus adnumerandum, ea maxime ratione , quod a nobis hactenus tradi- ta, intra breuissimam octo mensium, quibus tan-

69쪽

so LV SIT AN IAtum sedit, periodum, vel inchoauit, vel perfecit. Amplificando Viter bij Pontificum Palatio ad

mouit manus. Novi operis molem, elegans aedificij additamentum, regio sumptu struxit, ut Pontifices commodius habitarent; plura moliturus, si vitam in longius protraxisset. Creterum nocte nouam fabricatiqnem iam ad culmen perductam, consequente, hac eius mentem lubeunte cogitatione, quam ιenue mortem inter , , somnum dif- crimen eset , inopinato ruentis ad terram camerae tectorio oppressus, inter lapides, ac ligna collisus, sexto ab huius infortunij die, Sacramentis rite susceptis,c filauit animam xx. die Maij, xix. malunt alij ; alij xv. nec desunt, qui xvia. assignent: Anno M CC. LXXV H. Imper. Michael e Pa

laeologo, & Radulpho I. Rege Lusit. Alphonso

Ill. Sedit menses VIII. & totidem dies; nullis, prae temporis angust ijs, creatis Cardinalibus. Vi

ter bij , in Maiori S. Laurenti j templo, ignobili

monumento conditus est hac inscriptione. Ioanni Lusitano X Pontificatus Max. At mense VIII. Morithr M. CC. LXXVII. Ecclesia Vlysipponensis die, qua loannes ob ljr, iusta mortuo persolisere, & anniuersaria ccle britate facere consueuit in suo, quod vocant Kalendario: haec stylo rudi, sed sincero traduntur. AEna M. CCC. XV. XVII. Lat Iumj, objt P. P. Ioannes XXL qui dedit Capitulo domos tuas, ad anniuersariumfaciendum suum.

70쪽

. Fuit hoc sane tempus continuato multorum P. P. obitu memorabile. Quatuor unius circiter anni conuerso tumulauit: Gregorium X. Innocentium

V. Adrianum V. Ioannem XXI. Est qui affrmet fuisse & Quintum, Hadrianum inter & Ioannem Vicedominum de Vice dominis, Placentium, Gregorij X. nepotem, Cardinalem Episcopum Praenestinum, eadem creatum P. P. die,&extinctum. Quorum funerum solemnia impleucro anni fastos; dato mortalibus documento, citius ad terram ruere estiores apices dignitatum. Non me latet infelicissimum huius mortis genus , Vario tunc hominum sermone fuisse pra

strictu ne Ad temere ferenda iudicia procliues

sumus. Proinde mortalium plurimi in deteriorem partem cuncta vertebant. Sisfridus Presbyter Mi ensis, vel eius interpres Fabritius, scri bere ausus est, Ioannem meritas superis dedisse poenas, quoniam librum, multis in fidem erroribus scatent cm , in lucem c de re moliebatur. Quam hominis emotae mentis sententiam, quia hominum sibilis, & cachinnis excipitur, refellere superuacaneum ducimus. Ptolomaeus Lucensis, aliam inculcat a religione petitam, Ioannem

videlicet, Hispano tumentem fastu, & moribus. mperiosis clatum , exosas habuisse piorum hominum familias. Caeterum in pauperes beniagnum, ac liberalem fuisse ex ijs, quae supra adduximus , satis liquet. Scripto praeterea a se libro,

silfrid. lib. 2.

c. 21.

SEARCH

MENU NAVIGATION