Aeliani De animalium natura : libri XVII = Ailianu peri zoon idiotetos biblia 17

발행: 1784년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

regionem faceret adversus gentes, quae ab se defecissent, e moecomitatu quispiam, cum praestanti nobilitate, tum egregia putachritudine, adolestens rei venatoriae peritus, leonem casu secundum viam animadversum sagitta appetens, non ab imi directo aberravit, quin ei vulnus, non tamen mortem, intulit. Et cum expeditio acceleraretur. tum sco, vulnere excepto, statim se subduxit; tum ille, qui vulnus ei inflixisset, una cum ceteris discessit. Anno vertente exacto, Iuba, rebus, ad quas cum exercitu pro se has fuisset, praeclare gestis, eadem via regressus est ad eum locum, ubi leo vulnus exceperat. Is sane, etsi maxima hominum multitudo erat, istuc accedens, ab invadendis tamen ceteris suum

impetum sustentavit: illum duntaxat, qui se anno ante laesisset, corripuit, et furorem acerbissim uin, quem tam diu, quam dixi, servasset, in illum ipsum adolescentem, quem ab aliis internosset,efludit, atque euiti dilaceravit; nec illum quispiam ab hac cal 'mitate vindicare est ausus, sed gravissima et valdo horrenda lem nis ira perterreniti, urgente etiam itineris ratione, omnes

praeterierunt.

Cancrorum penera diversa esse audio. Sunt enim quidam saxat, tes: alii in limo, algis, aut arena gignuntur; quamobrem et formis et cognominibus cli Drunt. Sunt, qiii cursores, quod longe lateque vagentur, merito appellantur. Plerumque enim circum littora errant, ubi et nati sunt; modo Iongius proficiscumtur, non aliter quam peregrinationum studiosi homines. Cauti eis erroris est cupa ditas in loca saxosa, vel coenosa saepe, pere 'niendi, dum amplius aliquid cibi perquirunt. Ceterum in Bos

phorci Thracio, cum vehementes aquaruml flus us a Ponto des rantur, cancri adversus eosdem nituntur; circa promontoria vero

flumium vis major est scilicet, ita ut omnino repulsi aversique eancri impetum sequi undarum cogerentur. Hoc praescientes cancri, ubi jam Prope ad promontorium appulerint, singuli ins nuoso aliquo locci se tonent, simul et reliquos exspectant; dmmum in eundem locum Congregati. ad repentes per praecipites erepidines in siccum adscendunt, et fluctuum vim, qua parte vi lentior erat, evadunt, iter pedibus conficientes ; cum a item hanc violentiam pedibus praetergressi sunt, rursus per crepidines

in mare recurrunt. Parcunt autem eis piscatores, cum declinandi communis periculi gratia sponte in terram exeunt; neque homines cum sint, ipsis etiam maris impetu saeviores ipsis videri volunt. ν

Quemadmodum adulteris obtrectet et invideat porphyrio, ani-- mal etiam prudentissimum, non modo moderati illinum, alibi, si bona memoria sum, ine dixisse memini. Jam vero caniculam Siculam adulteris adversari atque iii festissimam fuisse auditione accepi. Cum enim adultera mulier conjugem suum peregre redire audisset, illum, qui cum ea stupri Conluetudinem ha Ceret, in latebras bene penitus, ut ipsa putabat, occultavit. Verum etsi ex servis non lautii simi modo, sed et janitores pecunia Corrupti, cum dominam ad occultationem adulterii juvabant, tum adultero confidentiam ad inserendum sturum adferebant ἔ tantum tamen Disiligoo by GOoste

722쪽

LIB. - CAP. XXV. XXVI. XXV. XXVIII. D

. hula mulieri haec astrutia abfuit ad Praecavendum, ut certe cania leuia partim locum illum, quo adulter abdebatur, allatraret, Iiar tim pedibus fores constupratoris receptatrices eo usque convellere adoriretur, domino ut non mediocris . terror injiceretur . ex eoque suspicaretur ibi malum aliquod latere. mare fores efiregit, adul-.terum comprehendit; qui eo animo cinctus gladio noctem expedi har. ut dominum domus interficeret, et mulierem, quam ante dixi, uxorem duceret.

Caprarum solertia etiam haec est: salivam humanam pernici sim esse ceteris animantibus probe norunt, atque ab ea sibi Cavent; quemadmodum nos quoque conamur, quae homini, si gustaverit, sunt perniciosa, e gere. Verumtamen saepe imprii dens sibi noxia homo haurit: at non item capras saliva hominis ιatet: quae et marinas scolopendras interficere valet. Praenovit etiam capra cum proximum est, ut juguletur; quod vel inde comstat, quoniam non amelius cit m attingit. Eadem indignum putans se in extremo ovilli pecoris agmine incedere, gregem quidem praecurrens antes reditur; at ipsam hircus tum barbae fiducia, . tum naturae quυdam instinetri, genus masculum femineo praes

xens antecedit.

CAPUT XXUII.

Oves prae omnibus animalibus obedientes, et ad parendum a n tura edoctae sunt. obtemperant enim et pastori et canibus, et capras in via sequuntur. Eaedem mutuo inter se amore vehementi devinciuntur, ejusque fratia minus de luporum insidiis periclitantur; neque enim quaevis seorsum oberrat, neque gregem temere ulla deseruerit, si cur caprae. Ceterum Arabes horum apua se pecorum greges musica magis, quam paleuis pinguescere ait, tot Saliis delectantur, quod salis sapor potum eis suaviore in reddat. Hoc etiam non ignorant oves, boream et austrum non minus quam qui eas ineunt arietes, earum soccunditatem promovero. .et insuper serunt boream ad malculae sobolis generationem, au strum femineae ei scacem esse; quamobrem vel ad hunc, vel ad

illum, pro alterutrius desiderio sexus, quae initur ovis, sese ob vertit. Achilles quidem, ut amicus Mus Patroclus rogo i in p. situs cremaretur, supplicatione opus habebat, unde Iris, o bonet Homere, ventos et rogatos advocat, quibus illo adflantibus sacrificium tanquam mercedem promittit. min et Neoclis filius

Athenienses ventis sacrificare edocuit. At oves facile, et abς quae ullis curemoniis, ventos suorum ministros conceptuum sua sponto et non appellatos et Promptos habent, ad quos periti pallores eas dirigunt: cum enim auster flat, tunc ut femineae prolis numerus

augeatur, ovibus arietes admittunt.

CAPUT XXVIII.

Cum Icarium occidissulit populares eorum, qui primi vino epoto

temulentia et stim no capti sunt, nescientes, vinum mortem non inferre, sed temulentum s oporem, morbo laborarunt Atti- eae incolae, Bacchia, ut mihi videtve, primum suae vitis culta. reim . eumquς scuto gravem, ulciscente. itaque, coiisulto PPthil oraculo, responsum tulerunt, s salvi esse cupiant, oporteret pios sacra facere Icarios et Erigonae eius filiae, et cani ejusdem,

723쪽

ioo AELIANI DE NAT. ANIMAL.

quem fama celebrat ex eo , quod prae nimia in heram benevoIen tia a morte ejus superesse noluerit. Euripides certe iocara mihi videtur his versibus rM res herilis cedat Afelieiter, Aegre ferunt Me et dolent servi bonLmis enim servum mihi propter dominum mortuum nominabit, cum id canis servus lacere sustinuerit p

Canum benevolentiae proprium in altores suos illud de viro Colophonio testatur. Is ad mercatum Te n proficiscens, uri quaedam ibi emeret nam ejus in mereaturis faciendis versabarer industria) pecuniam, servum, et canem secum accepit. AC qinis dem servus, qui eam ipsam pecu iam ferebat, cum Maae aliquam tum processissent, ad Jejῖciendam alvum ex instituto itinere da vertit, quem secutus est canis. Servus igitur marsypium humreposuit, idemque iterum e terra tollere oblitus discessit; at veroeanis ibi remansit maris pio incubans. Deinde simul ut reon

herus et servus venissent, re infesti, cum nummos ad emendum 'non haberent, reverterunt; atque eadem via retro iter legentes ad locum pervenerunt, ubi servus marsypium reliquerar, atque canem marsypio incubantem, prae fame vix spirantem offendunt; qui vix dum herum et conservum suum viderat, cum a mari ypι se removens, uno et eodem tempore et Custodia et vita excessiti Arreum igitur canem, o divine Homere, non tuum esse figmem tum, neque poeticas nugas existimandum est; squidem ea, quae

V T. XXX.

Cancrorum genus volantium nomine colore aliis albius specta. tur, et in luto nascitur. Cum incessit eis timor, humo se excitant ad volatum, et perparvis alis sublevantur, quibus quia dem gradientes uti minime necesse haΡnt. Cum autem injectis eis eth metus, nonnihil in his subsidii, non tamen admodum firmi habent; enimvero comprehenduntur, quod sursuin altius sublevari non queunt. Quidam eos comedunt; et isthiadicis doloribus remedio esse serunt.

CAPUT XXXI. A conchis quidem inopes et nudi cancelli nascuntur, deinde

eas tanquam optima domicilia ad habitandum deligunt. Cum enim vacuas offenderunt conchulas purpurae aut 1 rombi, intra eas in σrediuntur; et quamdiu quidem eos regunt, delectantur habitaeuui; si vero creverint carne, in alteram diuuum reatismigrant. Neque modo in supradictorum conchas immigrant, sed et in pedimultas alias, si vacuae sunt.

CAPUT XXX M.

Ctrombi regem habent, cui se faciles ad obtemperandum p . hent. Rex non modo magnitudine Praestat, sed longe etiam pulchritudine caeteris omnibus antecellit. Quod si commodam ei videatur demergi, hoc quidem ipsum primus facit; sin emedigere, idem incipit; itemque si commigrandum sit. ipse primus tentat, caeteri subsequuntur. Quicunque hunc regem eππit, bene rem geret, oinniaque ei commme Cadent; led is etiam qui alium capientem viderit, alacrior discedit, veluti re prospera Duiligoo by Cooste

724쪽

LIB. VII. CAP. XXXII - XXXVII.

Io I fruiturus. In urbe Byzantio Machma Attica ei qui hunc comprehenderit, praemium proponitur, a singulis in piscatione sociis

conterendum.

Fluctus et tempestas ad terram echinos devolvens e mari findi-A tus in aridum expellit, et violenter allidit. Hi ejus periculi

metuentes, cum sentiunt mare inhorrescere, et uciatorum acerbiatate procellas cieri, suis spinis lapillos ad gestandum faciles tollunt; ut libramentum ac firmamentum habeant, ne procellarum incursus, ac suae Mectionis periculum, a quo sibi timent, subeant.

Durpura vehementer gulosa est, et longam habet linguam, eaque penetrat quaecunque potest, et attrahit' quae comedit: eadem etiam capitur. Capiendi autem modus eiusmodi est: Parva nassa dei so contextu, exiguis maculis, contexitur: intus vero in m dia nassa sirombur piscis, illecebra, appenditur ad eam allicie dam. Purpura igitur majorem in modum linguam distendere contendens eo pertinere, et sti ombum ipsum adsequi eo natur; et ne ab esca, quam ligurit, aberret, Omnem eam necesse habet exerere; itaque, ipsa exerta, fugit escam, quoad plenitudine intumescentem iterum extrahere non possit; unde fit, ut eam piscator liguristione irretitam comprehendat.

Ccolopendra marina terrestri perquam similis est; quam primum ut homo contigerit, statim pruritu mordetur, et simili atque is, qui ab urtica terrestri pungitur. doloris sensu adficitur. Utticae pruritum movent, et uredinem concitanti sed non tam acrem, quam centipeda. Post aequinotaum urticarum geuus est lentius est.

Cum a venatoribus elephanti, tanquam milites in bello, funduntur et fugantur, non alii ab aliis separatim, sed omnes simul et communiter, in fugam se dant, ae simul inter se er mentes ad gregales suos adhaerescunt. Horum autem qui sam sunt firmata et integra aetate, reliquos sic circumcludunt, tan quam pugnacissimi propugnatores totum agmen circummuniunt qui vero longius sunt aetate provecti. atqFe matres sub se quaeque suos pullos ita occultantes, perraro hi parvuli ut videantur, medium obtinent locum. Quod si hos ipsos frequentes coactos leones etiam perspiciant, vel omnes recta, vel alii alio, tanquam hinnuli, ab elephantis sibi timentes sese in fugam conjiciunt. et antea formidabiles horum adspectatione metu percelluntur. Nun quam vero elephas insequentibus se opponit, nisi aut pullorum suorum, aut aegrotantium causa ἱ tum vero inexpugnabilis est..

CAPUT XXXVII.

Doro Indorum rege in praelio, quod cum Alexandro commisit, V vulnerato, elephantus, quo vehebatur, etsi multis etiam ipse vulneribus adsereas, defixa ramen in corpore Pori tela leniter mcaute pro muscide extrahet e non sirius destitit, quam dominum intellexisset ex redundanti sanguinis profusio ite debilitari et eu nescere. itaque Ioniter et sensim se demist, ac ita flexis genibus mansi, ut ne ex alto decidens Pori corpus gravi casu affigeretur.

725쪽

AELIANI DE NAT. ANIMAL C A P U T XXXV m.

Cum Hyrcanis et Magnesiis canes quasi societatem bellorum g rendorum inire scisebant, hisque maximo ad bella inferenda adsumento erant. In pugna etiam ad Marathonem commissa Ath niensis quispiam sibi commilitonem canem adduxit, et uterque in Poecile depi ius est, nec canis contemptu4 habitus est, sed pro Periculo hoc praemium consecutus est, ut inter Cynaegirum. Epizeluin, et Callimachum spectaretur. Plinirae hujus Nicon , UeI, ut alii putant, Polygnotus Thasius auctor fuit.

Qui cervae feminae cornua deesse aiunt, illi contrariae sententiae - adsertores non verentur: Sophoclem quidem dicentem. Cornuta ab aisis cerva coltibus venit,

, pascua prata:

Graditur suo, um spicula. Haee Sophili filius in fabula, quam Aleadas inscripsit. Et Euripides in Iphigenia :Objiciam Achivis e rvam in nem eornibus, 2 am pro tua falsi mactabunt plia.

Idem in fabula, cui titulus Temenidae, cervam Cornutam Herculi ProPostum' certaminis praemium ait, his verbis: Accessit ad cerviam aureis cornibus insignitam, Dum subit inrens certamen mon/ibur in asperis, Et quaerit illam pascuis, Nemoribur, et straris. Item Thebanus illo poeta in epinicio quodam carmine:

r Ubei cogebat necessitas a patre profecta

Auricornem cervam feminam ad AI

Denique Anacreon de cerva canitI . in hinnulum Tenesium. Ianentem, Qui in Blva cornuta reli us a matre Peribat. Illi vero, qui temonem adesterant, et pro κεροεσσα, id est . rem nuta, ἐρόεσσα, id est, amabilis, reponunt, ab Aristophane Byzantio egregie redarguuntur.

Ioe sane admirabilis canum amoris exsuperantiam declarat. Cum Polus, cujus dum viveret munus erat tragoedias agere, animam egisset. et pro more cremaretur, canis mus alumnus in m

dicis ignes insiliens una cum altore suo exustus est. Rogo etiam eodem , in quem Mentor impqiitus fuisset, canes ejus Eretriet v luntariam mortem sibi consciverunt. Ut vero Theodorum psaltensui propinqui in sepulchrum imposuissent, ejus Melitei 1sis catellus, ultro seipsum in cadaveris thecam injiciens, pariter cum domino sepultus est. Nationem Aethiopum eise audivi, quae canem habet regem suum, et illius etiam arbitrio paret; si suo quodam modo Duiligoo by Cooste

726쪽

LIB. VII. CAP. XL XU. XVI. XVII. XLIV. Io3

gannit vel murmurat, eum non iratum esse norunt; si latrat, iram agnoscunt. Hoc, si cui testimonio sufficiens videatur Hermippus, testem sibi narrationis adducens Aristocleonem credat; mihi vero non latens pulchre in memoriam venit.

T acyden peripateticum, altorem suum, anser tantopere amavit, ut et cum ipso simul ambularet; et cum ille sederet, hic quoque ab ambulando quiescerct; nec ipsum unquam relinqueret. Eum igitur Lacydes mortuum non minus ambitiose, quam aut filium aut fratrem, sepulturae honore affecit. Cum Pyrrhus, Epirota-Tum rex. ad Argos occubuisset, in eo conflictu elephantus tuit, qui domitorem suum tantopere amavit . ut non Prius, quam is moderator jam excidisset, currere omiserit, quam suum nutricium ex hostibus et servasset, et intra fines amicos reportasset.

C A P U T. XLII. Malitiose factum muti Thales Milesius manifesto deprehensum

ingeniose admodum ultus est. Cum enim ille sale onustiis fluvium aliquando transmitteret, sorte evellit, ut et caderet, et sarcina everteretur; sal autem aqua persulas liquefieret. Is ex eo, quod jam ab onere solutus vitiet, magnam laetitiam cepit; et simul ut, quantum inter laborem et otium interesset. cognovisse in reliquum tempus fortunam sibi jam magistram statuens, quam primo labem et casum invitus fecisset, deinde prudens et sciens admittebat. Non poterat autem agaso alia, quam per fluvium,

via iter facere. Hoc igitur Thales ubi intellexiiset, sapientia ulciscendam illius malitiam arbitratus pro sale eum spongiis et lana onerari praecepit. Mulus instructarum sibi insidiarum ignarus ex consueto more cecidit. Cum autem aqua repletum Unus

esse gravius sensisset, atque astutiam in detrimentum sibi versam Percepisset, ex eo tempore sine molestia fiumina transiens ab omni lapsu tibias sustinebat, et salem ab eo incommodo integrum

conservabat.

Tn Antiochia Syriae urbe audio cicurem elephantum fuisse; hunc-- que, dum ad pastiones iret, mulierem corollas vendentem quam suavissime adspexisse. et quam libentissime in illius conspectu acquievisse, atque hujus saetem promuscide tersisse; mulierem vicissim ex suo artificio illecebras amatorias, corollas videlicet, quas anni tempus permittebat nectere, elephanto obtulisset; et quoti die illum quidem accipere, hanc vero largiri consuevisse. Postea autem quam mulier excessit e vita, elephantus 'nec pristinae consuetudinis compos, nec quam amaret amplius mulierem videns, tanquam amans, qui amasiam amisisset, este rab Nir; et, qui ante mansuetus fuerat, seritatem induebat. instar hontinui n. qui trisimila ac moerore vehementer laborantes mentis impotes fiunt.

Fxorientem solem elephanti adorant . promuscides, tanquam manus, adversus sblis radios alleontes, unde etiam deo cari

sunt; cuius rei Philopator Ptolemaeus restis est nobis locuples. In bello, quod cum Antiocho gessit, victoria penes illum fuit; eumque soli sacra facerct, proque victoria ei gratias persolveret, tum quod ad reliqua magnifica sacrificavit, tum vero etiam qua

727쪽

tuor elephantos maxima magnitiidine, existimans se illo saerificio deum religiose colere primiam immolavit. Deinde cum in somniis minis dei perculsus fui siet, ob inusitatam et alienam hostiam, religionis metu permotus. pro immolatis ex aere quatuor elepham tes in honorem solis excitavit, hoc ut supplici facto hune sibi placatum efficeret. Ergo deos elephanti adorant; homines attitem, num dii exsistant, et, si sint, num humanarum rerum curam gerant, dubitant

Cacerdotes in Aegypto non quavis aqua se histrant, nec utcun- que obvia, sed ex qua ibidem bibisse credant. Norunt enim

optime hanc avem nunquam suitare aquam sordidam, aut ulla infectam venenis; ut quam divinandi arte quoque praeditam. veluuii avem sacram, Oxistiment. Caeterum ex elephantis audio eos, qui integri nec vulnerati iunt, vulneratorum spicula et lacula I niter extrahere, veluti chirurgiae peritos, et hanc artem edoctos. Priscis animalia se vel quae ratione carent, adeo curae fuerunt, ut Pyrrho Epirotae gratum fuerit Aquilae cognomen; Antiocho a tem . ut fertur, Accipitris. Haec licet argumento diversa. a nobis

comunctim dicta sunt. hominibus studiosis cognitu non indigna.

Mithridates Ponticus, eum somnum caperet. sui corporis cum diam non modo armis ot sateIlitibus committebat, sed magis etiam tauro, equo, et cervo, quos mansuefactos custodes ha-bae. Hi enim ad custodiam esus dormientis advigilantes, si quis accederet, illius sensum ex ipsa respiratione mox percipiebant; atque ille mugitu, alter hinnitu, Aius sua P opria voce, eum

e somno excitabant.

Teneri ferarum animantium foetus nomina invenerunt diversa, plerique etiam gemina sortiuntur. Nam Iconum σκυμα ducuntur, et λεουπιδος, Aristophane Byzantio teste. Pantherarum similiter vel σκύμυοι. vel ἄθηλοι, sed aliqui genus a pantheris diversum faciunt. Porro thoum et tigridum foetus' non alio quam σκυμνtiis nomine vocari solent; item formicarum, et pantherum. Lyncis etiam soboli non aliud inditum nomen puto;

nam in Lasi Dithyrambis lyncis soboles σκυ νοe appellatur. At

simiarum ut σκύμνοι. ita πιθηὐδεῖο dicuntur. Lubalidum autem e. me et orygum, canum vero et luporum σκύλακae vocari idem Aristophanes ait; at ex lupis etiam λυκιδau dicuntur; aetate vero

et magnitudine sam provecta eadem bestia μ ολυκοe s solitarius tu pusJ dici solet. Leporum foetura sentia sunt; ex iis adultum poetae etiam πτῶκα pavidum i nuncuparunt, Lacedaemonii vero xiυα9. Uulpis foetus άλωπεκιδεις dicuntur; ipsa quidem mater, κερδω, σκυώρη, et σκ19δακος dicta. Aprorum porcellos Maissis vocitant; unde et si is μολοβρέπιες Hipponam cognominatur; est et sus quidam μόνιος solitariusJ. Qipreas autem doeilae, et o Muocare solent. Histricum et hujusmodi ferarum proles ἔβetae dicuntura cuius nominis mentio fit in Peliadibus Euripidix, et Aeschyli Agamemnone ac Dictyulcis. Quae autem utero adhue continentur, Iμβρυα: quo nomine appellant illa avium, serpentum, et crocodilorum; quidam vero D - et φω-λuc vocanti

728쪽

later quos et Thessali sunt. Avievias recens natas νεσθile et orem. ala se et pallinaceos eullos aliqui α κ oenae appellant; item περυ-σnου pullum annotinum J cognominant, ut vinum annotinum. Licebat et κε νιδειe, et κη--πωιιδιις dicere, et aliarum quoque avium pullos ii militer; Achaeus vero, tragoediarum auctor, hirundinis pullum μόσχον dixit.

CAPUT XLVIII.

Memoriae vim, quae beneficium agnoscat, animalibus inesse sine

μ' ulla arte et doetrina, quam quidam ostentatores se excogitasse floriantur, illa etiam argumento sunt. Cum a senatore Romano ervus, cui nomen Androcles erat, aufugisset, quia iacinus quodpiam nefarium t id vero quale fuerit ignoro admisisset, et in Africam venisset. relictis urbibus, quarum situm ex astris squod aiunt coniiciebat, in desertissimam processit regionem; ibique, cum vehementi ardore solis torreretur, speluncam lubenter subiens ab aestu requiescebat: haec autem spelunca leonis erat cubile. Postea

autem quam ex venatu leo summo cum dolore, quo laborat ex pede transfixo stipite ad summum praeacuto, revertitet, a ue in

uvenem incidisset, ipsum leniter adspexit, ac blandiri coepit, podem porrexit, et, quoad poterat, sibi stipitem extrahi rogabat. Ille primo, εtii mors certa ei instaret, ab eo pertimuit; deinde poliquam mansuetam vidi flet helluam, eamque ex pede laborare cos novisset, tum id quod pedem vexaret, evellit, tum vero illam dolore liberavit. Qua curatione leo delectatus, illum hospitaliter

et amice tractando, et quae venaretur cum illo communicando. praemium salutis persolvit. Is quidem incoctis, ut leonum mos iert. pascebatiu; ille vero assis vescebatur; communique mensa secundum suam uterque vivendi rationem utebantur. itaque totum triennium hoc modo Androcles vixit; et cum tandem corpus ei omnino incomptum illi tumque prurigine nimia vexaretur, a leone discedens se sortunae commisit. Cumque errantem evincomprehendissent, et cujusnam servus esset intellexissent, vininim Romam ad dominum miterunt. Hunc dominus tum de his, quae admisisset, facinoribus reum facit; factumque est . ut is sic capite damnaretur, ut distrahendus bestiis daretur. Tum vero ille Labycus leo forte captus fuit, et in theatrum immissius; simul et eo utpote peritiuus conjectus est juvenis, leonis aliquando hospes et convictor. Is primum quidem belluam non recognovit; leo contra statim hominem agnovit, suaviterque blanditus est, et totius corporis inclinatione ad pedes hominis se adfecit. Androcles

tandcm suum hospitem recognovit . et leonem taliquam Peregre venientem amicum amplexatur. Quamobrem, cum artis ma icae

peritus videretur Androcles, immissa est in ipsiim etiam pardalis;

quae cum invadere eum aggrederetur, leo. commuius mensa.

memor, illum, qui videlicet ei aliquando salutem attulisset, ab hu)us laniatu servavit, illamque Iaeeravit. Spectatores, ut Parerat, incredibili tenebantur. admiratione ; qui autem spectaculas raebebat, Androclem accersuit, ab eoque totam rem cognovitande primo rumor in multitudinem emuxit, deinde, re cognita. populus clamavit. homini ipsi et leoni elle largiendam liberi tem. Constat igitur brutis quoque non deesse memoriam. His

modo commemoratis similis est historia de Leone in Samo ia

729쪽

templo Bacchi cum hiatu cognominato. quam si quis scitu dignam

existimet, ex Eratosthene, Euphorione, aliisque, qui eandem referunt, nosse Poterit.

' LIBER OCTAVUS.

x Indicarum rerum scriptis ista etiam docemur: Canes semianas multo generosissimas. tum ad investiganda ferarum v stigia praestantissutias, tum vero ad cursuin volocissimas, in loca feris abundantia, Venationis periti. Perductas ut primum ad arishorem alligarunt. aleamque, ut vulgo dicitur, jecerunt, dist dunt. In has autem tigres incurrentes. venationis inopia ex fame laborantes, lacerant; s autem libidine inflammati, et cibo repleti sint, cum canibus complexu vehereo junguntur; namque illi quoque cum sunt exsaturata, ad venerem proni 1 unt. Ex hac tigridis consuetudine cum cane non canis, sed tigris, ut ferunt, pr creatur; et ex hoc et cane femina etiamnum tigris; qui vero deinceps ex hoc et cane concipitur, matri similis est, et seminis in de terius degeneratione, canis nascitat r. Neque hoc negaverit Arist teles. Ii canes tigride patre nati, ut vel cervi vel apri venatum Uraeclare spernunt, sic leones invadere, et sui generis nobilitatemata testari gaudent. Horum igitur canum virtutis specimen Indi Alexandro Philippi filio exhibuerunt, hoc modo: Primo cervum emiserunt, at canis se quIetum tenuit; deinde aprum, at idem

immotus permansit; tum vero ursum, at ursus eum nihil exci- eavit; ad extremum leonem protulorunt, quem ut vidit, Ueh mentiori ira exarsit, et tanquam verum adversarium conspicaria sine mora intrepidus invasit, atque acriter comprehensum tenens

illius fauces premehat, et suffocabat. Tum Indus, qui hoc specta- him regi praebebat, quique probe sciebat ejus robur animi et constantiam, primum huic caudam abscindi jussit; ae canis sibi caudam facile abscindi patiebatur. Deinde etiam Crus unum suffringi imperavit; is vero aeque ut a principio urgebat, Et pe inde nihil remittebat, quasi alienum crus et ad se nihil pertinens suffringeretur: post, alterum, unde quoque is de morsu nihil remisit: tum tertium incidi praecepit, is similiter ut ante leonem constrictum tenuit: tum etiam quartum crus abscindi jussit. is nihilo minus leonem mordicus tenere perseveravit. Denique e sicaput a reliquo corpore abscissum erat, illius tamen dentes ex illa Ieonis parte, in quam primum defixi fuissent, pendebant; et quamvis is, qui eos in initio defixisset, jam mortuus esset, eius tamen

ipsus etiam nunc ex leone appensum caput sublime ferebatur. Hie Alexander non mediocri dolore adficiebatur. a cane obmip factus, quod is, qui tale virtutis experimentum dedisset, e vita. quam ex robore animi. contra quam timidi solent, cedere maluisset. Quare Indus videns Alexandrum ex huius casu dolorem non mediocrem cepisse, quatuor canes huic simul imos illi dona. vit: ille vero laetus eos munere accepit, Indumque, qui dedisset.

tanto protio, quanto par esset, remuneratus est. Itaque horum

quatuor dono nactum Alexandrum doloris, quem ex primo suscepisset, oblivio cepit.

730쪽

LIB. VIII. CAP. II. III. IV.

Omnis ranis venaticus ex eo, quod ceperit feram, non medioeri voluptate astititur; et tanquam praemio, si dominus ei permittat, sic ea capta utitur: si vero non concedat, heitiam vivam servat, quoad venator aduentarit, de totaque captura pro tua arbitratu statuerit. Quod si mortuo vel apro vel lepora ineis erit, non attingit quidem; nec enim alienis se laboribus adscribit, nec quae ud se non pertineant. sibi adsumere dignatur. Ex quo adparet magnanimitatis natura eum non expertem esse; quippe qui non carnes quaerat, sed victoriam amet. Nee jam alienum est explicare, quid usu venandi peritus canis agat, dum venatur: Longo vinculo alligatus antecedit, et silentio odoratur simul, et quamdiu nulla ei praeda occurrit, nec in ullam incidit, ante venatorem praecurrit, ut ex adspee ii conjeccris, tristior, et pergens ulterius venatorem impigre et sortiter attrahit et allicit. Si vero

forte ves igia deprehenderit, et bestiam alicubi olfecerit. istic sistit pedem; et domino ad se propius accedenti, quod venationis proventus prope sit, saudio periusus blanditur, ejusque pedes

osculatur; ac simul ad institutam venationem incumbere pers Verat, et pedetentim usque eo procedit, dum ad cubile pervenerit , nec ultra progreditur. Quo animadverso, venator propriai venatorum significatione praedam adeste his. qui retia ferunt, de- nunciat; hi autem retia circumsiciunt. Tum canis, intelligens oce opus esse ad excitandam feram, Iatrat, ut ex fuga in casses incidens comprehendatur; eaque capta, canis victoriae suae Paeana concinit, et laetabundus exsultat, non aliter quam milites, qui

hostes vicerint. Haec circa apros et Cervos agunt canes.

C A i U T Ill. Λd referendam gratiam delphini hominibus justiores sunt, cum tamen lege Persarum, quam laudibus tollit Xenophon , minime teneantur. Coeraniis nomine, natione Parilis, delphinos quosdam ad Ilimantium captos a piscatoribus argento redemit, et liberos diini sit; pro quo hane gratiam eollegit, ut nave quinquaginta remorum sicut in sermonem hominum venit) Milesiis vectoribus plena, in qua et ipse vehebatur, in freto Parii maris subniersa, et vectoribiis naufragio perditis, illum ipsum delphini ex hoc periculo servarint, beneficio, quo prius ipsos adfecerat, Vicem et reponentes: quod quidem ipsum, promontorium nomine Coera Dium, quo ipsum exposuerunt, ubi et spelunca in saxo visitur, , facile ostendit. Itaque postea Coeranum mortuum secundum mare illud cognatione ei proximi sepultura adfecerunt; quod qua dem ipsum ut delphini senserunt, frequentes tanquam ad justa funeri Persolvenda ad litus convenerunt. et 'uoad Pyra ardere , tamdiu sicut amicis si di amici permanserunt; deinde, exstincto rogo, discesserunt. Non item eorte homines, sed potius vivos colunt, et eos quidem divites et fortunatos; contra vero mortuos, Iesaliquo infortunio pressos aversantur, ne gratiam pro beneficio, quo adsecti fuerunt, persolvant.

Pisces quoque cicures et mansueti evadunt. et appellati intelli- gunt, et e manu largientium cibos capiunt: ut anguilla sacra

in Arethusa. Muraenam etiam Crassi Romani celabrant; quae sic

SEARCH

MENU NAVIGATION