Nonnulla de nervo vago ranarum experimenta : dissertatio inauguralis physiologica ...

발행: 1858년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

PHYSIOLOGICA

ALMA LITTERARUM UNIVERSITAΤΕ

UT SUMMI

RITE SIBI CONCEDANTUR

DIE II. M. SEPTEMBRIS A. MDCCCLVIII

H. L. Q. S.

PUBLICE DEFENDET AUCTOR

AILESIUS.

5쪽

OPTIMO DILECTISSIMO

6쪽

HUNC LIBELLUM

GRATI PIIQUE ANIMI SPECIMΕΝ

AUCTOR.

7쪽

Si soquentia de nervo vago ranarum eXperimenta divulgare audeo, optime memoria teneo, quam pauca et levia assecutus sim. Respirationis mutationes, quae nervi S VagiSpersectis apud ranas oriuntur, quantum fieri potest anatomica laryngis constructione, nervorum distributione, normali respirationis modo explicare conatuS Sum, qllae res quidem nimis specialis possit videri, attamen Sperosore, ut ab his specialibus quaestionibus ad generales deducar. Ad nervorum stinctiones explorandas ranae tam aptae sunt, ut aliquid exhibere, quo ad meliorem illarum cognitionem pervenire possimus, mihi non inutile videatur. Hac mente peto, ut lector benevolus sequentes pagellas

dijudicet.

Priusquam ad rem ipsam tranSeam, non POSSUm, quin amico Eggel, qui benevolentissime me adjuvit in tam multis experimentis instituendis, publice gratias agam

atomica de nerwo wasto ranarum.

ΝerVuS VaguS ranarum, ut omnium amphibiorum di- pnoorum, componitur eX fila mentis nerveis, quae noni Solum nervo vago mammatium, sed etiam nervo glOSSO-

8쪽

pharyngeo et accessorio respondent. Pro glossopharyngeo tenerrimae illae radices nerveae habentur, quae ab inserioribus medullae oblongatae funiculis prope fissuramanteriorem oriuntur, accessorii nec Vol k mann , nec Bis chos f secretas radices invenerunt. Vol kmania' an atomiam nervi vagi ranarum his verbis describit: MDer

Vagus bildet, naclidem or die Schad etholite vertassen hat, ein ei sormiges Ganglion uon gelber Farbe. Dies er Kno ten nim mi an se inem hin teren Ende einen Ast des sympathischen Nerven aus, wahrend nach Aussen hin 3 Aesteuon ilim aus gehen. Ich werde die se Aeste Zungens chlundast, Eingeweideast und Hautast nennenu. Primi et tertii rami descriptionem omittere placet, quippe quae minoris sit momenti pro sequentibus disquisitionibus: in rami secundi autem, intestinatis, descriptione his utitur verbis: 'Der Zwei te oder Einge vel deast des Vagus ver-lausi im Schiundo nach Unten und Hinten, glebi Aesichen an den levator scapulae, an den stylohyoideus post. Undstylopharyngeus, serner einen langen Zweig gum Κehl-kops, welcher fit glicli recurrens genaniat werden hann, da er von hinten Und vorti sicli uin schlagi und in die Mus kein des larynx eindringi. Das Ende des Eingeweide astes verbreitet sicli mit Zalilreichen Aesten an den Lun-gen und am Magenu. Liceat mihi huic descriptioni nonnulla addere, primum de vasis sangui seris vagi ramis propinquis, tum de nervis, qui in laryngis musculos intrant. Paulo post quam ramus intestinatis ex illo ganglio

Vagi exiit, trunco arteriae cutaneae apponitur, quae alterum ramum sistit tertii arcus aortici atque duos majores in) Vothmann: Von dem Bau und den Verrielitvngen des Κ op nerven des Froselies, Mullers Arelitu, 1838, S. 78 u. 79.

9쪽

ramos cuianeos edit, alterum in Stria elevata, quae a cantho oculi post. usque ad anum currit atque majoribus glandulis culaneis praedita est, quam reliqua ranarum cutiS, alterum sex circa lineas remotum ab hoc in linea, quam ab angulo oris, iterum majore cutis crassitudine excellente, usque ad superiorem femoris finem ducimus. Quum Vero ramus recurrens a ramo intestinali discessit, talem hi duo nervi rationem habent ad arteriam culaneam pauloque post ad tertium arcum aOrticum, ut nervus intestinatis posteriorem vasiS marginem teneat, nervuS recurrenSanteriorem, tum vero in anteriore arcus pariete deScendens atque circa hunc circumvolutus ad illius posteriorem perveniat parietem et tribus arcubus a orticis obtectus adscendat ad laryngem in fissura angusta, quae est inter laryngem et cornu thyreo id eum ossis hyoidei. Plerumque tunc dividitur duos in ramos, quorum inferior cartilaginem laryngeam persorat et hoc modo in cavum laryngis pervenit, Superior autem altius adscendit intratque in musculos inter os hyo id eum Iaryngemque sitos. Ramus intestinatis non Solum praeter recurrentem ramos mittit ad oesophagum et ventriculum, ad pulmoneS, ad cor, ut descripsit Volli mania, sed etiam, quod Semper vidi, ad muSculos, quibus in OVentur cartilagines arytaeno ideae. Quid efficiatur hac nervorum distributione, sequentibus in paginis disceptabitur, nunc nonnulla de nervi vagi sectione dicenda sunt. Si vagum, ut plurimis in experimentis, quae postea explicabuntur, ita discidere opus e St, ut aut recurrentem aut ramum intestinatem strictiore hujus vocis

Sensu vitemUS, Semper hac methodo USUS Sum.

Postquam ope Volsellae plica culis formata eSt, nonnullas lineas post membranam tympani inter striam ele-

10쪽

vatam, de qua Supra diximuS, arteriae cutaneae ramum illi arciissime adhaerere, et crassam illam cutis pariem prope angulum oriS, haec inciditur, incisura caute deorsum dilatatur, donec inserior art. cui. ram US POS- sit videri, quo una cum vena Substricto, Sectio directione oblique ad guttus adscendente continuatur. Tunc unco musculari mandibula prorSus trahitur, musculus quidam, qui in proces Su transverSo cranii originem, in parte anteriore suprascapulae habet inSertionem, perSecatur, quo facto vasa et nervi, de quibus hic agitur, in conspectum veniunt, adhuc tecta magna lacuna lymphatica, cujus tenerrimae membranae sorfice disciduntur et magna lymphae moles effunditur. Proximum cranii locum tenetram is lingualis nervi vagi, tum Venae duae plerumque, ad systema venae jugularis pertinentes, in Oculos incurrunt, in postremo Vulneris margine nerVus hypoglossus conspicitur, qui oblique adscendenS et arcus more flexus plerumque internum glandulae carotidis marginem attingit ut hac in via adscendit ad nervi vagi ramum lingualem,

qui eodem modo flexus nunc internam nunc eXternam

glandulae carotidis partem praetergreditur. Hi nerviliaeque Venae magis SVnt Superficiales, quam treS arcusaortae iisque appositi ramuS IaryngeuS Sup. S. recurrens et ramus intestinatis. Unus vel alter horum nervorum tunc ita protrahitur, ut duabus volsellis utentes cauteque trahentes nervum a Vasis, cui appOSitus eSt, Vagina aVellamus, quo facto magna pars eX eo excidi potest. In omnibuS, quae Sequuntur, experimentis hac methodo usus sum, etiam in recurrentium Sectione, quamquam haec simpliciori modo ita perfici potest, ut et VaSorum ligatura et musculorum laesio vitetur; sed ut

SEARCH

MENU NAVIGATION