장음표시 사용
3쪽
CHIRURGIAE ΜΑGISTRO PERITISSIMO,
EX LONGO IPSIUS FELICIQUE REI OBSTETRICIAE USU DECERPTAS
OFFERT, DICAT, VOVET ET CONSECRATEIUS DEDITISSIMUS NEPOS,
REGII CHIRURGIAE COLLEGII CANDIDATUR
5쪽
Foeruu enixa mulier nondum omne periculum evasit si), cum 193vo veluti labore, novis conatibus , novo ut ita dicam partu, Secundinae expellendae sint : qu. e quidem licet minore nisu , levioribus doloribus foras eliminentur, eb quod sint ipse foetu minores , molliores ca) , iterque aquarum essluxu δc infantis
Q VH. Celeberr. Levret. l'Art des Acc. 1 Celeberr. Puros, pag. p. 143.
6쪽
exitu irroratum, lubricatum, extensumque fuerit, tamen multo difficilius periculosiusque hoc secundum naturae opus in foeminis, quam in omnibus animalibus quae menstruis non gaudent, absolvitur. Hinc plurimae cautiones adhibendae, varia exsequenda praecepta, multa declinanda discrimina , quae omnia docebit sagax & oculata praxis. Cum autem ex variis accidentibus quae deuterii exitum comitantur , maxima nobis inde nasci videan tur , clubd cito citius, contra naturae votum , extrahatur, id in nos suscipimus ut praecipitis festinatibnis periculum , contra vero prudentis procrastinationis utilitatem exponamus. Sed antea par tium Anatomiam breviter, & duntaxat quantuni ad nostrum hoc propositum pertinet, oculis subjiciemus.
UTER Us est viscus cavum, musculosum 3), vasculosum ) , nervosum 3 , cellulosum, inter intestinum rectum, vesicamque
3 Licet a plurimis v. g. Smellie, T. I , p. 96 , & aliis negamur uteri
fibrae musculares , non possumus tamen quin eas admittamus. Quibus enim rationum momentis infirmari possit haec opinio ξ Duobus tantum , nempe quod autopsia demonstrari nequeant, & diverse intricata , decussata earum
dispositio, scalpello duce, detegi non possit: secundo quod pallidae appareant.
Sed quid ex colore sequitur ξ Nonne repetitis lotionibus decolorantur mi taculi ξ Deinde ex eo quod videri nequeant, non inde sequitur eas non existere , si ratione inconcussa earum existentia probetur. At quid clarius certiusque muscularem fabricam demonstrat quam irritabilitas & contractilitas Θ de quod nana aliud viscus hac utrinue facultate eminentius utero gaudet Θ
Vasa uteri a spermaticis Sc hypogastricis nascuntur. s) Nervi a plexu renati & hypogastrico , a magno intercostalis nervo &ab ultimis paribus sacris originem ducunt.
7쪽
utinariam sit una , foetui excipiendo, nutriendo, expollendo Micatum. In fundum, corpus, collumque dividitur: in collo duplex animadvertitur orificium alterum interius , alterum exterius. Multum a vacuo differt gravidus uterus : pyriformem figuram paulatim in rotundam mutat ; ex inferiore pelvi emergit, &magis magisque altius pro graviditatis tempore assurgit. Mutatis figura de loco, mutari etiam videtur ipsius subistantia : nam extra graviditatis tempus , denso componitur & inextricabili textu quem perrepunt tenuia Vasa , vestitque membrana interior ipsius substantiae veluti incorporata, innumerisque perforata poris, quibus exsudat a pubertate humor album inosus, singulisque mensi bus fluunt catamenta. Praegnans vero uterus longe aliter se habet: mirum in modum extenditur, expanditur, explicatur 6 : facile separatur membrana ejus interior; musculares fibrae praesertim versus fundum ) evidenter apparent , omnis ejus substantia latis scatet cavitatibus quas uteri sinus vocant, quaeque inter se communicantes, ore patulo in uteri cavum hiant, ita ut calamum scriptorium & instante partu extremum digitum admittant. Fiunt etiam aliae plurimae circa collum, orificia, directionem, &c. mutationes, quas omnes licet obstretricanti viro absolute necessarias, tamen ex consulto , utpote ad nostrum hoc
propositum minus conferentes, silentio praetermitti posse pu
6 Tres de uteri gravidi crassitie grassantur opiniones: alii eam crasse Dcere volunt, ut DeVenter ; alii attenuari, ut Mauricaeus I alii vero ea tidem servare crassitiem , ut Smellie, T. I, p. '8. Ortam hae de re litem facile dirimit brevis annotatio : nempe quod alii uterum post scelus expulsionem, aquarumque essiuvium, alii vero ante eonis sideraverint.
8쪽
, Quoquo modo perficiatur generationis opus admirabile, statim
atque in uterum adimissum fuit ovulum seu embryonis recept culum , ejus vasa exterius fluctuantia certo cuidam hujus visceris puncto adhaerent primaque placentae rudimenta constituunt. Simul ad nascuntur membranae, funiculus umbilicatis, & aquarum quibus foetus innatat copia, ab extremis vasis innumerisque uteri poris exhalata.
Placenta corpus est spongiosum cellulosumque , vasis sanguineis praecipue confertum , sex transversos digitos latum, pollicem in medio crassum, orbiculare ut plurimum ubi uteri fundo inseritur; et lypticam aliamve figuram , ubi ejus lateribus, alibive
ad nascitur, assumens. Ita complanatur, ut sit facies interior &concava in qua majora perreptant Vasa quae in venam arteriasque umbilicales abeunt, altera exterior & convexa quae uteri parietibus respondet. Hanc tenuissima vestit membrana , ex Chorii lamella orta, a quibusdam propter innumerabiles poros reticularis dicta , & ita pellucida, ut, vel ea mediante, conspicui etiam fiant iobuli in quos ad alteram usque faciem placenta dividitur,
quorumque vasa in majores truncos usque coeuntia numquam inter se communicant. Hic etiam animadvertuntur extremitates
vasorum in varios fasciculos collectae , quae tuberculis papillisque similes, nutricium s8ὶ ex uteri sinubus succum eliciunt.
8 Sanguinis circulationem a matre ad foetum admittere non sinunt Celeis bere. Haller, Monro, Rcederer experientiae. Quae si fieret, frequentius m tris humorum impetu enecaretur tener adhuc fictus , vasa per partum lacerarentur , lethalis plerumque sequeretur haemorrhagia : ex placentae detorti-eatione nasceretur inflammatio , suppuratio , &c. Vid. Anat. Celeberta Sabatier. T. II , p. 424 , & seq. His etiam addenda Celeberr. PuZos observatio qui calculosa concretione induratam placentae externam faciem Pluinties vidisse testatur. Traite des Acc. p. II 6.
9쪽
γEx membranis quibus involvitur foetus, altera crassor, spongiosa, vasis sanguiferis evidenter irrorata, utero contigua Chorion vocatur altera tenuior, pellucida, rarissimis minimisque interstincta vasis, nuncupatur Amnios sy).Liquor intra haec velamenta contentus , pro vario graviditatis tempore , variis gaudet qualitatibus, copiosiorque videtur aut paucior. Ratione foetus habita, quo magis hic crescit, eo magis imminuitur aquarum copia, licet revera majori quanta late, in Liante partu, quam incipiente graviditate reperiantur. Item quae
primo spissae, mucosae, nulliusque saporis videbantur, deinde fiunt ut plurimum pellucidae, acremque Io)saporem contrahunt.
Ex placenta in scelus umbilicum excurrit funiculus inde umbilicatis dictus. Frequentius e medio , rarius aliunde , pro varia placentae in utero infertione oritur. Semi- ulnam circiter longus, varia donatur crastitie , varia soliditate. Duas arterias , Venam , lirachumque complectitur: arteri y ab iliacis internis oriundae sanguinem ad placentam deserunt: vena his duplo major, spirali ductu circa arterias contorta , ex majoribus placentae vasis in unum coeuntibus exurgens, sanguinem in sinum venae portae , deinde per venosum canalem in inferiorem venam cavam effun-
y Longe aliter de his Celeberr. Hanter. Membranam addit utero adnatam quam, quia singulo quoque partu formatur & cum secundinis abit, deciduam vocat. Duplicem quoque placentam admittit, foetalem nempe & uterinam ; sanguinemque in hanc a maternis vasis delatum, ab alterius vasis exhauriri contendit. Sed hanc fiammi viri opinionem exponere tantum, nihil vero de ejus veritate asserere, vel negare liceat. to Hinc nullo modo nutritioni inservire posse videntur : in cujus vernatis assertionem Vid. Celeberr. Sabatier gravissimi momenti argumenta,
10쪽
dit: Uraelius ab urinariae vesicae fundo natus, funiculi sepiusquam canalis formam primo intuitu exhibens , ad id videtur in servire , ut urinam in es tantoIdem membranam , quae a plurimis negatur, deferat: cum. vero haec membrana in animalibus , praesertim in vacca, evidenter demonstretur , ejusque usus non minus in muliere necessarius videatur, cum urachus in adultis non semel urinae pervius visus fuerit, & etiam ab obstetricantibus viris duce aquarum agnoscantur species, & canalis, & membrasiae existentia, saltem ut verisimilis, admitti potest si i). Connectuntur haec vasa tela cellulosa, modo firmiori, modo laxiori, elatis Ia'plu minusve abundante , unde major minorve funiculi firmitas & crassities ; membrana tenui, amnio continua, vestiuntur.
PARTus , naturalis fultistio, solis naturae viribus plerumque absolvitur. Partes enim huic functioni dicatae, ita ab initio dispositae fuerunt. , ita per graviditatem praeparatae, ita tempore partus immutatae, ut singulae veluti consensu unanimi ad foetus expulsionem aliquid conferant. Hinc profectb id sibi tanquam summum operae pretium proponere debent obstetricantes viri ut naturae seduli scrutatores , quid praeparet aut moliatur attente studeant , ac praesertim ejus virium de essicaciae conscii, operi, quod secreti si nobisque prorsus ignotis mediis perficiet , obesse refugiant si a). Quantum enim parturientibus proderit ars theoriae cognitionibus innixa & sagacis experientiae corollariis fulta, tantum nocere poterit imprudens operandi festinatio quae potius
tr) Vid. Ceseberr. Sabatier, Traite d'Anat. T. II, p. 342 O 422. Ih Patiamini ... naturam se ras tutasque suas sequi leges : sat cit) si fae bene , Rui seli. Ad vers. Anat. Decas II, p. 4o. tyronem