장음표시 사용
11쪽
' tyronem juveniliter ad opus properantem quam sapientem virum artisque suae peritum arguit. Quod cum in partu non paucis sed innumeris exemplis comprobari possit, tum praesertim in secundinarum extractione frequentius obtinet ; quam quidem si Chirurgus cito citius properare velit, in gravissima pericula ,
immb quandoque in certissimum mortis periculum enixam mulierem adducet I3). Contra vero si moras caute nexuerit, tum aut facile placentam extrahet, aut etiam sponte sua foras eliminabitur si . Unde quocumque modo se res habeant, quolibet in casu, per quoddam temporis spatium semper procrastinandam deuterii extractionem contendimus. Sed ut certo quodam ordine progrediamur primo nostrae methodi utilitatem , deinde huic
contrariae incommoda demonstrabimus.
Si ad prima Artis incunabula regrediamur , jam tum invaluisse hanc opinionem patebit: nec mirum : scilicet experientia potius quam ratiocinio innixi veteres, hanc saepe saepius natura feliciter absolvi operationem viderant. Hinc ejus viribus confidentes , secure otiosique expectabant, dum lente quidem , sed molliter & per gradus decorticaretur placenta. Hinc divinus Hippocrates, cujus ingenium omnia complectebatur , feni Drnon vi faciendam extractionem fecundarum praecipit siue . Crassis
deinde ignorantiae tenebris per longam seculorum seriem arte involuta, eamdem verisimiliter methodum obstetricantes viri, si qui fuerint, non quidem ratiocinio aut experientia, sed caeca
i ) Ita vidi placentam titero adhaerere ut potius secutus fuisset tot*s uterus inversus extra vaginam, quam ut deseruisset uterum placenta : observabam tamen intra paucarum horarum spatium solo natura urgentis nisu exper . Ruisch. Advers. Angi. Dec. II. p F.
i 1 De supersertatione , Suct. III, p. x, edit. Francolari. 4
12쪽
i initatione ducti, sectui fuerunt. Usquedum , vergente ad finem seculo XUI' , renovatis & humaniorum litterarum & omnis bonae disciplinae studiis, exorti sunt viri qui, cum artem obstetriciam multis caeteroquin praeclaris inventis ditaverint, & in hoc quoque plurimum se facturos putaverunt, si una cum tatu secundinas educerent si is) , sicque citissime matres ab omni labore solverent. Et quidem fictitiis duobus rationum momentis in hunc errorem delapsi sunt: primb quod post foetus exitum contrahi viderint orificium uteri, hujusque contractionis diutu nitatem timuerint, deinde quod , placenta in utero paulo diutius remanente , plurimum inde mali venturum crediderint. Sed . 1 φ. Brevioris tantum temporis est illa orificii contractio si ). Scilicet fibrae musculares corporis & fundi uteri, fibrarum colli & orificii antagonistae videri possunt. Quamdiu perdurat gestatio, hae viribus exsuperant, ubi fit partus, vincuntur ; sed statim, educto foetu,
Tursus contrahuntur, mox tandi in se redeuntis , contractilitaremque recuperantis conatibus superandae, ac tandem expulso
16 Inter eos qui hanc methodum amplexi sunt numerantur Ambr.
Dionis, Traiiε des Acc. p. 22o , sed pag. Suadet tamen leniter molliterque laniculum attrahi, ne ipsius ruptura haemorrhagia , aut uteri prolapsus subsequantur. Lamotte , p. 322, T. I, immediate secundinas extrahi jubet. Button, T. I, p. I '7 , idem praecipit, sed per funiculum attrahi vetat rmanu in uterum immissa , decorticandum deuterium arbitratur. Idem Jac. Messiard, te Guide des Accoticheura , p. 2o , vel ante furiis ligaturam. Idem, Portat, Prat. des Acc. p. II. Idem, Mauricarus, p. 248. Tandem Clement, Deventerii commentator , &c. eamdem methodum laudaverunt.
13쪽
deuterio simul omnes actione propria ad lochia egerenda conia piraturae : unde orificii contractio , utpote nunquam diu permansura, nunquam metuenda videtur. Quid vero timoris incutiet placentae paulo diuturnior retentio λ Nonne sensim contrac
tionibus uterinis separabitur , expelletur ξ At, inquient ci8) ,
relictum deuterium putrescet ; hinc corrumpetur uteruS , aut foetore exhalato sanguis inficietur. Ex his neutrum eveniet. In
globum potius durum formabitur sis & exsuccum abibit, aut paulatim subsidente massa veluti deliquescet, dc cum purgamentis 1 o) dissi vel : aliunde procrastinatio quam suademus
nunquam tanta erit ut putredine corripiatur. Deinde, hoc utroque metu depulso , prudentior, naturaeque magis consentanea methodus invaluit , quam ratiocinium pariter & experientia confirmant ΣΙ) : natura enim quae saepe fe-
18 Ruiscla. Ad vers. Anat. Decas II, p. 33. 19 Idem, ibid. p. 32. 1o Smestie , T. II, p. si, ObserV. 8 & 9. Celeberr. Deleurye , p. 2'I , g. 8 4, illa agitur quidem de membranis in utero relictis, sed paulo inferius,
382, de placenta remanente idem asserit. Vid. etiam Me ard , Gurde des Acc. p. 318. PuZos, p. Is . xi Smellie, Observ. I, Collec. 23, T. II , p. 443 , placentam dissicillime extractam secuta est haemorrhagia qua paucis horae minutis mulier interiit. Hoc edoctus infortunio, eodem deinde obvio casu, placentae extractionem naturae permisit, feliciterque evasit enixa. Hujus methodi prosperos successus sibi gratulatur , Observ. y , T. II. p. 48. Smellie, T. I, p. 2so. Idem, T. II, p. II. Dans les commencemens jefulvois ti torrent.... Jusqua ce quoant eprotive quon ne Ait jamais violenter la natura j'aie resis de me comporter avec molas de precipitation. Levret, Essai surrΑbus, &c. p. IT T. Lemoine , Notes fur Burton , T. I , p. I98 , not. 32. PuZos, p. I . Ibid, p. 1 7. Ruisch. Advers. Anat. Decas. II, p. 3o, & seq.
14쪽
pius unico suo molimine nullaque arte adjuvata foetum expellit ab utero , multo facilius secundinas minores mollioresque adaperta jam via extrudet, dc revera plerumque extrudit ar). Ultra tonum , ultimis graviditatis mensibus, extenta fibrae musculares uteri, mirabili naturae beneficio , quia gradatim fit haec extensio , nihil e sua contractilitate amittunt. Sed statim atque foetus exiit ab utero , vacuo derepente facto , atonia dc inertia per quoddam tempus laborant ; dc illud quidem novum
videtur naturae beneficium , quod 'temporis intervallum ad ute rinas contractiones renovandas necessarium , ad id quoque inserviat ut paululum reficiatur, viresque & animos recipiat partus laboribus exhausta mulier. Mox vero in sese paulatim redeuntes, jam habent ubi consistant, elaterium, irritabilitatem, contractilitatem recuperant, & revera a fundo ad orificium contrahuntur : his contractionibus repetitis coarctatur uteri fundus ubi placenta plerumque adhaeret: hac contractione sensim sine sensu ex uteri sinu bus extricantur tuberculi de papillae quibus nutricium succum eliciebat, separantur aut etiam rumpuntur fibrillae & extremae arteriolae quibus utero adhaerebat; penitus tandem decorticatur, tumque ab omni cum placenta adhaesione liber uterus Σ3) fortius dc crebrius contractiones urget, de ut e rium quod jam est corpus extraneum undique premit, in globum conformat, versuS orificium pellit, ac tandem per vaginam eliminat. Hic est plerumque naturae ordo, ubi temeraria & imprudenti
15쪽
arte non fuit intempestive lacessita: tumque Auctores ad id unum Omnes conseia Munt, ut solis contractionibus uterinis absolvenda permittatur placentae separatio et sed omnes pariter , & acerrimi festinationis dessensores, & qui medium iter tenent, varia partus accidentia praedicant, quibus funestissima ipsis cunctatio vuderetur : nempe ubi haemorrhagia ab uteri inertia , aut placentae avulsione praematura nascitur, vel ubi parte quadam uteri spas modice contracta placenta incarceratur. Sed his etiam post semper expectandum esse contendimus. Ac primo quidem, si ab inertia pendeat harmorrhagia, nihil ad eam sistendam conducet extractio placent e ; haec enim Oritur inertia a vacuo derepente post foetus exitum facto, nedumque aliquid ad hoc vitium corrigendum conferat haec methodus , inamb contra, sublato etiam hoc corpore, majus erit vacuum, augebitur uteri inertia, aucta inertia serius contrahetur , ac proinde diutius protrahetur sanguinis efluvium. Quid igitur tentabit obstetricans λ Manu in vaginam immissa , uteri collum digitis hinc inde vellicabit ut ejus corporis contractiones provocet , & hac prudentiori methodo brevi sistetur haemorrha
Si haemorrhagiae ortum dederit pars quaedam placentae ante contractiones uterinas avulsa , pars utero adstricta remanens, eas dem contractiones neutiquam impediet. Aliunde si dimidium deuterii avulsum , hiantibus uteri vasis, haemorrhagiam procreat, a fortiori majorem omnino decorticatum producet , si quidem tunc duplo numerosiora vasa Σ3) sanguinem effundent in uteri cavum. Ergo etiam hoc casu non festinanda placentae separatio,
16쪽
I immo, nec omni ab separatae extractio tentanda , tunc enim
afluxu sanguinis ad uteri orificium propelletur sa 63, ibique non solum quasi obturamentum haemorrhagiam sistet, sed etiam
solo suo pondere collum irritabit, fundique & corporis contractiones movebit, quando quidem aquae intra velamenta contentae , caput foetus, aut aliud quodlibet corpus hic retentum idemessiciunt. Et hoc etiam nos utilissimam tunc agendi normam docet: nempe tali casu non educet da foret placenta , sed potius ad uteri collum adducenda, ibique, ut orificium obturet, totiusque uteri contractiones sollicitet, veluti insertanda. Quod ita feliciter plerumque succedit, ut mox doloribus expulsi vis quos vulgo stranchees) vocant correpta mulier, gravissimo lethalis haemorrhagiae periculo liberetur. Sin autem omnino non cohibeatur sanguinis emtaxus, ita saltem minuitur ut secure interea adhiberi possint varia alia ad sistendam haemorrhagiam usurpata remedia: quae omnia si nullo successu tentantur, non ad placentae extractionem , sed ad emcaciorem Chirurgiam , uteri orificii obturamentum, vulgo stamponnage) confugien
16 Idem, ibid. p. 3 9. α ) Ubi perite & industrie occluditur uteri orificium, statim cessat haemorrhagia. Retentus in utero sanguis novi sanguinis affluxum reprimit: repulius sanguis undanti motu orbatur , stagnat, comprimitur; serum exhalatur, lympha dia cruor in massam coguntur , α sic paulatim nascitur salutare coagulum quo Vasorvin lumen clauditur. Vide Smellie, T. II, p. 2o 4 , & Leroux, Observ. fur ias Peraes,oc. Multis hanc observationibus methodum confirmare possemus : tres tantum aut quatuor adducere sum ciat. Mulier bis pepererat cum periculosissimo sanguinis effluvio: tertio instante partu, Celeberr. virum M. The venot accersivit. Paulo post placentae exitum torrentis instar sauguis emuebat. Cum inutilia forent omnia vulgo usurpata
17쪽
remus tandem nobis objicitur casus nempe placentae incarceratio : sed hoc etiam argumento nostra nobis convelli non
posse videtur opinio : enim vero quibus locis adhaerescit placenta, illa debilior semper uterus, ex hac debilitate minor lentiorque contractio , dum vicinae partes quae omni sua contractilitate gaudent, fortius fortiusque contrahuntur ; hinc nulla 1nter has vires proportio , placentaque omnis seu ipsius pars aliqua , in hoc veluti marsupio concluditur : alia, contractio
spasmodica in quolibet uteri puncto idem efficiet : fieri etiam
poterit ut, elapsis aquis, uterus in steriis collo diu contractus, in cucurbitae figuram conformetur, ac deinde extracto foetu eumdem servet morem , locumque praebeat incarcerationi. Ut ut sit , semper tunc procrastinandum arbitramur : inamb etiam
remedia , obturamento uteri orificium clausit, statim substitit haemorrhagia , nec ulterius profluxit sanguis. Subsequente partu ante placentae exitum haemorrhagia minabatur ; eaderra methodo statim repressus fuit sanguinis effluxus, nee ullum quidem animi deliquium passa est mulier, quae primo & secundo partu in eo pene fuerat ut sanguine exhausta moreretur: post horae dimidium sine sanguinis profluvio pi
Quinto partu ad eamdem mulierem advocati, carissimi avunculi vestigiis
insistentes, eodem dato casu, eadem adhibuimus remedia. Hora interposita placentae extractionem tentaVimus, sed reduce haemorrhagia, iterum obturavimus, & semi-horae spatio placenta, sine ullo sanguinis effluxu, liberata fuit. Mense Novembri anni 1782, enixae mulieri, adventante haemorrhagia , male obturatum fuerat uteri orificium , ita ut frequens animi deliquium, pulsus intermittens, extremorum frigus, jugis effluxus sanguinis instantem mulieri necem minitaretur. Ad ejus auxilium accersit, praesente CeleberrM. Bousquet, accuratius obturamentum adhibuimus; paulatim vires animique redeunt, pulsus reficitur, urgent contractiones uterinae , ac tandem post allia quod tempus obturamento ablato, placentam feliciter extraximus-
18쪽
diutius, quia duae sunt & incarcerationis, di orificii angustiae superaiadae : idem erit eo casu de variis corporis uteri partibus , ac in ipso partu de collo & fundo quae alternis contrahuntur& relaxantur : fibrarum contractiones spasmodicas numquamdiu perdurare , sed mox subsidere , & ad naturalem tonum partes brevi redire notum est; brevi igitur temporis intervallo strangulantes fibrae relaxabuntur ; quae inertia laborant, contrahentur : incarceratio evanescet , & spontanea fiet placentae expulsio , ut in abortivo partu , quo deuterii extractio soli naturae , prae coarctatione orificii , necessarib committenda. Constat igitur ex praemissis placentam a natura plerumque leniter decorticatam , paulatimque ab ipsa met expellendam , numquam promptiori & temeraria festinatione extrahendam esse. Jam in medium proferenda sunt accidentia quae ex citius
extracta nasci possent, nempe haemorrhagia i uteri prolapsus, inversio , excoriatio , laceratio placentae funiculi ruptura, funestaque haec insequens symptomatum series. 18 Haemorrhagiam duplici modo ciere potest placentae citior extractio ; primo ubi accidit, dum iners adhuc post partum
uterus nondum In se redire , necdum contractione fibrarum
hiantia sinuum orificia occludere potuit, secundo ubi tenacitis adhaerens utero placenta molli tractu non separatur, sed vi
illata avellitur : tum non extricantur & evolvuntur e sinubus extremae arteriolae, sed majores rumpuntur SC aperiuntur trunci, unde major minorve sequitur sanguinis emaxus pro vario ruptorum vasorum lumine.
Quoties corpori matricis & versus collum placenta fortiter adhaeret , si vehementiori nisu trahatur , tractuique resistat
18) Vid. Celeberr. Puetos, p. I 8. - Amand , p. Iso. Obs o. id. ibid. p. 781. Obs Io. Aderat inversio tota, & uteri inter femora prolapsus: brevi
19쪽
I7 uniculus, sequetur prolapsus uteri, inversioque quoties fundo inseritur. Ex inversione haemorrhagia, corporis uteri, collo constringente, strangulatio, ligamentorum distensio, ingurgitatio vasorum , inflammatio , suppuratio , gangraena, sphacelus , ipsa mors, modo quieta, ubi prostratis viribus aut exhausta sanguine
extinguitur mulier, modo violenta, cum semiruptis nimia tensione nervis, convulsionibus correpta occumbit. Ex prolapsu eadem fere accidentia, nisi quod lentiori prorepant gradu, strangulatioque non immineat. Sin autem mollior debiliorque funiculus magnos iteratosque conatus perferre nequeat 2 ), rumpitur, tutissimumque ad secundinas extrahendas adminiculum amittitur.,Nec ideo tamen cessant properantiae fautores, sed statim , manu in uterum immissa, decorticari, separari, extrahi placentam volunt : quot vero ex hac festinatione nascuntur accidentia lAntequam contractionibus uterinis ejus papillae seu tuberculi e sinubus molli & iterata compresione egi ricati excussique fuerint , ita tenaciter quandoque adhaeret, ut videatur utero concrevisse 3 o). Quid tum vel a peritissima manu sperandum λalterutrum sane eveniet: aut lacerata placenta frustatim extrahe tur , aut excoriabitur interior uteri membrana : ex illa excori
tione lochiorum supprestio, suffocatio uteri haemorrhagia in terna, convulsio, febris, &c. Quaequidem omnia acciverit imprudens festinatio , nec etiam adepto proposito fine , nempe totius placent ae extractione completa , si quidem ejus portiuncula saepe sepius tunc in utero relinquitur.
mors consecuta est. - Ruisch. Ad vers. Anat. Decas II. p. 3 1 - Leroux , Obserυ. furias Pertes de se g. Obs. 23 , 2 & 21. - & Celeberr. Leviet multis in locis.
20쪽
18 Quod si badhenus, ut nobis quidem videtur , certis probaVi mus argumentis naturam sibi saepe sepius ad placentae eductionem susticere, tum nullis casibus accelerandam esse , deinde maxima temerariam festinationem sequi accidentia, quis igitur erit hujus cunctationis terminus y Quo usque cessabit vir obstetricans λQuam diu manum admovebit operi 8 Eadem semper erit nostra ratio : Naturam ducem sequere. Ubi placentae separationem praeparare videtu2 31 tum adjuvari potest, at si quid agatur ante hoc punctum temporis, non inutile tantum erit, sed nocivum. Sericis igitur ociusve ad secundinarum extractionem se accinget vir arte peritus. Quo fortior validiorque mulier 32 , quo minor aquarum copia , eb cirius extrahi placenta potest , de vice versa. Ubi lento gradu sibi succedunt partus dolores, longoque
interposito temporis intervallo redeunt, ubi natura, non arte , partus absolvitur, ubi longus laboriosusque fuit, citius percipiuntur conditiones ad placentae extractionem necessariae. Contra vero diu expectantur, si paucis crebrisque conatibus enixa fuerit
mulier 3 3) , aut arte liberata ; idem erit si foetus exitum nullum sequatur essluvium sanguinis 3 ) , si, ratione foetus & aquarum habita, plus aequo intum erit abdomen 33 , vel duos pluresve
infantes contineat: priori casu aut inertia laborat uterus , aut tenacius adhaerent secundinae , unde minitantur haemorrhagia, prolapsus, inversio : posteriori, ultra tonum distensae fibrae serius ad pristinum statum redeunt, contractilitatemque recuperant.