De secundinis non citius extrahendis : dissertatio anatomico-chirurgica

발행: 1783년

분량: 22페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

I 'Sunt autem signa quibus naturam extractioni favere dignoscitur; mox redituras reduces uteri contractiones enixae praenuntiant inferius praesertim dc versiis anum sensu quodam molesti ponderis renovati dolores ; paululum fluidi sanguinis vulva effluit ;in sese rediens & veluti in globum contractus uterus 3 6 tumorem praedurum s 37) efformat in regione hypogastrica , imposita manu facile sensibilem : digito tandem in vaginam im millo uteri orificium molle videtur & relaxatum , placerara que separatae in matricis collum portio immittitur. Haec ubi conveniunt, nullum tunc opportuna operatio periculum habet , postquam igitur per breve quoddam tempus . e vena umbilicati sanguis effluxit, sinistra linteo sicco munita 3 8)funiculus contorquendus est, dum dextrae digitis in vaginam immissis altius quam fieri potest premitur cum autem , quo placenta loco adhaereat, cognoscere sit operae pretium , funis origo directioque sed uid perpendenda, tractionesque idcirco ita dirigendae, ut dextrae digitis veluti trochlea suspensus secundum

pelvis axim descendat 3 at summopere cavebit Obstetricans ne durius prompti sisque attracto funiculo vim utero inferat: immo contra , si tantillum conatibus videatur resistere , attente perspiciet an orificii constrictione , an fortiori adhaesione retineatur. Si constringatur orificium, digito altero dilatabitur altero comprimetur funiculus ; si sit adhaesio placentae , ab omni tractione per quoddam tempus abstinebit operator, mox eas renovabit, cessabitque iterum , secundarum partem , si quae separetur ,

3c Vide Celeberr. Levret, sal sur PAbra, &c. p. III. 3 Sedulo cavendum ne in errorem inducat glomeratus uteri fundus, Mpro alterius infantis capite habeatur. 38 Vid. Acc. de Lamorte , T. I, p. 32 . smellie, T. I, p. 2 3 . & seq.Levret, Plari des Acc. p. 1 I. Deleurye, Traise δει Acc. p. 283.

22쪽

singulo quoque nisu in seipsam convolvens, immittensque in uteri collum. Sin autem rupto fune, deuterioque in utero relicto advocetur, tum vel expectandum , vel digito 39) sollicitandum orificium uteri , ut renoventur contractiones uterinae pquod si portio quaedam descendat, in collo retineatur ut Veluti stimulus fibras musculares irritet dc earum contractionem exsuscitet: his cautionibus adhibitis , rarissime admodum manu in uterum immissa placentam extrahere cogetur. 39) Ae . Acad. Reg. Chir. Memoire de M. Puros, Iur tis pertes de Iung, p. 3 66 37o Banc Di fertationem , DEO IUUANTE, O praeside M. PETRO-MATHURINO BOTENTUIT LANGLOIS ,. yrtium O Chirurgia Magi sim, antiqvo Scholarum Practicarum Prossiore, scholarum Moderatore designato, itieri conabitur FRANCISCUS SACLIERI NEVE NOT , Augusodunensis , praeclara Artium Facultatis

in alma Universitate Andegavensi , Magifer , Diissertationis

Auctor.

Die Sabbati ai Mensis Mait , anno R. S. H. i 78a , a sesqui- fecunda post meridiem ad septimam.

PARISIIS. IN REGIIS CHIRURGORUM SCHOLIS, PRO ACTU PUBLICO

MAGISTERII LAUREA. Typi; MICHAELIS LAMBERT, Regii Chirurgiae

Collegii necnon Academiae Typographi, via Citharea.

SEARCH

MENU NAVIGATION