장음표시 사용
51쪽
tibus ; c. Antis epticis. Tonicis et imiulantibus. Corticem vinumque eorum efficacissima supra observatum est, ibidemque, eorum usui aliquid ambigui inesse. Medicus ille sagacissimus Walson monet, corticem, quamvis corporis statum putrescentem debilitatemque sublevaret, tamen
respirandi dissicultati nonnihil adjicere '. Inde, diathesin phlogisticam corpori inesse, haud abs
re oriretur suspicio: Nos tamen signum illud, spasmati extremis bronchiarum, et pulmonum vasis, inhaerenti, libentius attribuerimus. Hoc autem sit e sympathia, quam inter organum illud cutemque intercedere, jam observatum est. Spasmum igitur, in superficie laxandum recte omnino videtur indicari l. Relaxatione jam peracta,
Under these circumstances, disierit, radix serpenta- riae virg. Was generali 7 substituted ; but iis essects were far tesse beneficiat than it Was imagined those of the cortex would have been under simai lar circumstances, had not iis effecis iapon respiratioti prevented iis being administered. Apud nos sine hacce molestia usurpa
' Ex his, serpentariae effectus rationem reddere POL sumus. Percognitum est, hocce medicamentum vi sudorifica aeque ac stimulante, praeditum esse. Ita, sudorem eliciendo, superatus est spasmus, et inde, amota respirandi dissicultate, vi stimulante multum prodest.
52쪽
peracta, cortice adhibito, ne recurrat, cavebitur. Spasmus balneo tepido et pediluvio potest resolvi; essicacius autem emplastris vesicatoriis pectori et inter scapulas applicatis. Addico tamen priora caute recurrendum, quippe quae multum debilitatis asserant. Cortex ruber, CUJUS Vis, pro magnitudine, major est, satius videtur adhi- , bendus. Is vel in pulvere, vel decoctus, uti licet, prout aegroti stomachus postulat. Vinum largius hauriendum: Vinum Lusitanum rubrum hic magnopere laudatum, cum propter vim stimulantem, tum propter vim antis epticam eaeperientia tamen magistra, Madetrense anteponitur ; praesertiria in plagis calidioribus. Quoties diarrhoea morbo colliquativa adfuerit, vi-
Dum rubrum, propter Vim astringentem, debet
Antis ficis. -Utrum medicamenta illa ut tonica et stimulantia primitus agere possint, non diiudicavero; meo quidem judicio, corteX, Vinum, camphora, acidumque vitrio licum et v e. getabile, aliis praeferenda sunt. Quod si dejectiones cruentae crebrius aegrotum torqueant;
viresque imminuant, Opium aut ore haustum, aut in de cottione corticis Peruviani, vel gummi Lino, vel succi Japonici solutum, et in ano injectum,
53쪽
jectum, tenesmos, &c. lenire usu compertum est Subucula lanea, ad intestinorum irritationem tollendum, plurimum conducet. Observandum esst, imprimis, quod toto morbi decursu, aegrotus fructibus, oleribus, herbisque vivat, peropus est. Quae quidem regula, nisi morbus omnino lenis fuerit, ad amussim parienda est. Viribus autem prorsus eXhaustis, aut nihil, aut parum, jas Carnium levioris generis nocebit. Hic saepenumero accidit, ut aegrotus nihil quod haustum fuerit potest retinere, tunc ad clysmata
Jam de quarta atque ultima curandi indicatione agendum est: Nempe, qua ratione agna catari alia sunt lenienda. Ubi valet diathesis phlogistica aliquanto violentius, omnia remedia illa,
quae ad eam leniendam commendata sunt, recte adhiberi posse, in promptu est observare. Cum tamen signa catarrhalia saepe ex irritatione locali pendent, ea hoc modo tractanda esse existimamus 2 Dno, Demulcentibus. ado, Opiatis. Vim morbi ad superficiem trahendo. 4to, Vesicatoriis. Demulcentia nihil aliud essicere videntur, quam quod fauces permulceant. Glycyrrhizae succus, gum. Arabicum, et similia, conveniunt. Opium, quoties diathesis phlogistica
54쪽
tica levior est, ad tussi in levandam, spasmumque in superficie laxandum, plurimum confert: In infantibus praesertim, admodum utile est. Morbi vim ad superficiem, diaphoreticis mitioribus adhibitis, recte possumus elicere. Sudorem,
medicamentis calidioribus minime excutiendum, ut Sydentiamus aliique magna cum cura docent. Porro, modicae et repetitae doses vini
antimonialis, cum optatis adhibitae, admodum salutares sunt. Vescatoria, si tussis valde molesta sit, multum prosunt, praesertim in infantibus, quibus venaesectionis vice funguntur. Suaedam inter morbum discedendum observanda. Ad pertinacem tussim vero relictam, inquit cl. Vogel, de hocce morbo tractans, non με aliud medicamentum ericacius est, quam sul- phur antimonii auratum; quod bis vel ter, -- interjecto aliquot dierum intervallo, infanti- bus a grano uno ad tria, cum duplo sacchari vel magnestae albae, eXhibetur ; et decoctum rad. Chinae, aut furfurum triticeorum melle
edulcatum. Sin tussis spastica, L. L. in auxi- liuni simul vocari debet, Raucedo,
55쪽
Raucedo, quae diu nonnunquam persistit, cortici Peruviano cedit, ut nos certiores fecerunt auctores η. Diarrhoea, quae morbillos excipit,
teste Sydenhamo, venaesectione sanatur '. Si, post morbillorum discessum, febris, respirandi
dissicultas, et alia symptomata peripneu In Oni- am mentientia, supervenerint, sanguis libera- liter extrahendus e brachio, semel, bis, vel ter, prout opus fuerit, convenienti spatio in- terposito inter singulos venaesectiones t.' lacusio laneo, tres quatuorve hebdomadas post eruptionis discessum, vestiendus est aeger, et Cavendum ne citius foras eat. Sin, his non ob stantibus, omnia in pejus ruerent, et phthisis aegrum adoriretur, brevi, petendum est coelum Ver ubi longum, tepidasque praebet piter brumas Sed haec hactenus: De malis morbum sequentibus curandis, non est meum aliquid in medium adferre; alibi petenda est eorum meden
' Cl. Whyti Edin. Physic. and Liter. Ess. VOl. 3. ' Oper. pag. I 89. Observandum tamen, Sidenhamirna de specie morbi benigna monere.
56쪽
di ratio. Attamen, observatu est dignum, prO-grediente morbo, remediis cautelisque jam prolatis rite adhibitis, omnino plurimis horum eue
fectuum praevenire, vel multum levare possu
Hactenus de morbi hujusce natura et Curatione sententiam meam, quam brevissime potui, eXposui. De priore quidem me fere nihil praeter conjecturas in medium afferre potuisse, libenter confiteor: Quod posterius attinet, ei, totum tamen verbis Baglivii, medici illius sagacissimi, licet absolvere: Sicuti juris peritis ex facto jus oritur, ita nobis a recta morbi cog--- nitione universa curationum argUmenta manifestantur.
Jamque fastigium attigi, prius, mihi ridet occasio, quam sinem faciam, Praeceptori mihi jure dignisi mo, claris. Hopn, cui, benignitate summa moribusque urbanillimis, omnes sibi obstringendi nunquam defuit studium, nec frustra,
57쪽
ob ossicia in me amicissima, effuse gratari. Et quanquam grates persolvere dignas non opis est nosrae, devincti tamen animi, vir candide, acincipias vota: Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt; uae me cunque vocant terrae.
58쪽
tin. Ult. pro discrima lege discrimina. 19. pro saliet sege sallit.