Spicilegium medicum inaugurale, de morbillis : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facul

발행: 1786년

분량: 58페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

pectoris cavitatem pene impleverat. Par8 pulmonum putrefacta magnam vim fanisi putridae, subnigrae, et admodum foetidae, continebat. Porro, medicus idem peritissimus observavit, collectiones materiae purulentae nusquam inventum esse; e contrario, Omnia morbi signa, hoc in modo detegenda, sphacetum indicasse '. Observat Homannus, In nonnullis, prae- sertim plebeiis, febris succressit lenia, cum a- trophia et abdominis tumore funesta, ubi, post με mortem, utplurimum, glandulae mesoraicae magnae et pulmones labentibus vomicis ob - sessi deprehenduntur l.

DIAGNO SIS.

imo, Disserunt morbilli ab scarlatina, per intervalla angulosa, quibus in pectore potissimum

separantur corymbi papularum morbillorum; cum in scarlatina est uniformis veluti rubedo, quasi vino rubro perfusa foret cutis. ado, Abincipiente variola discrepant: Var1olae enim nasia

22쪽

DE MORBILLIS.

centes maculas exiguas, sed rotundas, referunt. Speciatim, sternutatio, epiphora, tusiis sicca, rauca, quae morbillos semper comitantur, eos ab aliis exanthematis satis discriminant. Morbillos malignos a benignis, morbo incipiente, haud facile distinctu, nisi ingens adsit debilitas; sed, in provectiore, symptomatum non Vulgarium cohors diagnosin primae aciei plane monstrat.

CAUSAE ΜORBI ET EARUNDEM RATIO.

Et auctorum scriptis, et usu quotidiano, adducti, causam hujusce remotiorem, seu excitantem, contagioni sui generis tribuamus, necesse est . Hoc tamen a celeberrimo illo medico De Haenin dubium est vocatum: Quippe opinatur, mor' hum illum de eadem causa cum variolis pendere. Causam illam investigare necesse non habui; itaque lectorem ad ipsius argumenta referre decrevi . His ita praemissis, pergemus deinde ad considerandum qua ratione in corpus introducatur, quoque

Ration. Medendi, partis ii. cap. 6. Pag. IIS

23쪽

DE MORBILLIS.

quoque pacto corpus ab eo assiciatur: De ejus introductione tres sunt opiniones auctorum, scit. Imo, Per cutis meatus, sive poros. 2do, Per canalem alimentarium. qtio, Per respirationem, sive pulmones. Has singulatim perpendam : Imo, Per cutis meatus, sive poros. Lymphatica in summa cute Vasa, liquida rarissima, maximeque subtilia, absorbere minime inficiandum est ; hanc tamen contagionem per vasa illa introduci, nul-

lum argumentum quidem validum adduci pose arbitramur. Asseverant hujusce opinionis fautores, materiam e variolarum pustulis sumptam, et cuilibet superficiei corporis parti admotam, morbum communicare posse ; illinc colligere Vomni, contagionem per cutis poros CorPUS iΠ- gressam ; et eodem modo propter analogiῖm, quam hos duos inter este morbos, medici existimant) introitum morbillosae contagionis CX- plicandum esse. Sed, ni me fallet, alteram rationem res sibi vendicat. Cum enim corporis hujusce contagionis scit.) indoles sit, ut se aere circumfuso commisceat, liquidumque illud pul-m Ouibus nunquam non applicetur, verosi milius videtur, organum illud delicatissimum, contagionis in corpus introducendae medium esse. Praeterea, observaverunt medici perspicacissimi Baro Dinis date,

24쪽

1 6 DE MORBILLIS.

Dinis date, et Κirhpatricli, a plurimis experimentis institutis, variolarum contagionem inOCU-lando, non nisi materia sub cuticula deposita posse communicari, et inde inflammationem semper cieri localem. 2do, Per canalem alimentarium. Opinionis limus ce fautoribus nuperrime se adjunxit vir artis medicae peritissimus Gardiner. Auctor ille doctissimus, plurima et sane speciosa, in medium adduxit, quibus aggreditur probare, materiam morbificam per hunc ductum, neque alia, se insinuare. Materiam e qua contagio gignitur saliva commisceri credit, atque inde inventriculum et intestina recipi, ubi fermentationem vi sua excitat alitque in gastricis, aliisque humoribus ; virulentiaeque, quam hic sibi comparat, Variolarum acerbitatem attribuit ν. Aragumentum omnium validissimum, quod medicus ille, ad sententiam suam stabiliendam, in medium protulit, inde ductum est, quod febris, contagione adductae, impetus, emiticis retunditur, aut omnino refringitur: Id autem fieri putat, sordes putridas e primis Stis amovendo. HOC, ego arbitror, alio modo posse eXplicari; quippe eme

25쪽

DE MORBILLIS.

tica, corpus concutiendo, mucus copiose secernitur, miscendoque, multum sordis mucosae e glandulis bronchialibus, noXiique humoris epulmonibus possunt eXpellere, adeoque Contagionis seminia eYtinguere. Haec tamen, Reque ac supera, sola conjectura nititur. Probare quidem, nullo negotio, possumus, materiam Unde contagio gignitur, ventriculo aliquando injectam esse, neque contagionem corpori fuisse com

municatam.

Puer quidam, squamas in patina objecitas, quae a sorore Variolis confluentibus laborante fuerant defrictae, avide deglutiverat, cum mor-ho nunquam tactus fuisset; opinio erat eum statim assectum iri; nihilominus, praeter omnium opinionem, intactus evasit '. Porro, eXperimentis illustrissimi Spallangani satis constat, salivam simulque fluida gastrica antis epticorum munere fungi; quod positionem de qua supra diximus prorsus diluere videtur. Quantam qualemve vim contagio ad eorum naturam immutandam habeat, haud in promptu est expli

care.

Cl. Cullen Praelest. nec non cel. I. Hunter.

26쪽

DE MORBILLIS.

3tio, Per Respirationem. Vir ille ingeniosus,

de quo supra dictum est, dum opinionem secundam confirmare studet, ita huic objecit, materiam contagiosam simul cum aere inflato, tracheam ramulosque ejus ingredi posse, concedit ;quae tamen exspiratione confestim emittitur: Verum perpetuam humoris emissionem ab internis bronchiarum vesiculis, simul cum aere qui respiratur, infectionem per pulmones immitti non posse, liquido probare contendit. Quinetiarnaliud adjecit, quod opinioni illi fidem videtur abrogare: Nempe insignis membranae pulmonum internae irritabilitas, qua nihil acrius sibi applicari patitur, quin signa manifestissima exhibet functiones suas, aliqua ex parte turbari '. Nihilominus, haec sententia, ex iis quae hactenus adducta sunt, rationi magis con1entaneam se habere videtur, quam duae priores, et mihi ridet praeter omneS. Si jam roget aliquis, quamobrem insitionem, ut morbi introducendi modum, non meminerim, ratio ex sequentibus, ni fallor, patebit.

Doctor Home qui primo morbillorum insitionem tentavit) existimans symptomata morbi

' Observations on Animal Ocponomy, loco citato,

27쪽

am in pulmones, cum aere recepta, faciente, Originem ducere, et si per insitionem in corpus introducetur, haec sicuti in variolis inserendis vitari posse, experimenta instituit '. Sed, ex

his et aliis, non satis liquet exoptandum successum consequi. Rationem reddere forsan est in manu. Indoles quarundam contagionum esse videtur, uti suae actiones ad singulares corporis partes utplurimum dirigerentur, et suae quo morbum adesse rite inferre nequitur ; hujuscemodi sunt cynanche maligna, dysenteria, et Virus canis rabidi, cum aliis, et apud quem Ordinem meo judicio morbilli locum tenent. Patet igitur, plus minusve morbi effectus in pulmones edendi sunt. Sed, ratione amota, restet res in futurum experientia elucenda. Et haec de morbillorum institione susticianta Pathologorum sententiae, de modo quo hic cemorbus gignitur, in duas classes dividi possunt.

Alii enim credunt particulas contagiosas in massam sanguinis recipi, ubi fermentation ni, quam dicunt, excitant, fluidaque naturae propriae assimulant: Alii autem putant earum actionem

28쪽

DE MORBILLIS.

folido Oiυο solummodo detineri . Opinio posse rior e recentiorum de principio vitali dogmate orta est, aeque pathologia humorali, quae jam obsolevit : Prior multo verisimilior videtur; quippe quae phaenomena facile et dilucide exaplicat '. Sed leges suas caliginosa nocte premit

Igitur sententia nostra breviter ita se habet. Materia contagiosa, postquam, uti stimulus, partem invaserit, fluida serosa sibi vicina, in naturam suam convertit: Deinde a lymphaticis accepta, et in sanguinem invecta, param mutationem ibi generat. Sanguis in ejus per corpus

itinere acrimonia sua arteriarum actionem ciet; unde exoritur febris. Materia morbifica e vasorum ramulis eXhalentibus effusa, cutem irritat, ibique maculas illas rubicundas, quas observare est, edit: Quamobrem sibi formam quasi propriam, et ab omnibus aliis diversam, hae vendicant maculae, haud facile applicatu . Sternutatio, epiphora, tusiis sicca, rauca, inde ortum suum ducere videntur, quod acrior materia

membranam Praelect. cl J. Hunter.' Si rationes sequi velit, omnium posse videri non improbabiles. ' OI. Praesar.

29쪽

DE MORBILLIS. sti

membranam Schneiderianam, tum etiam glandulas lachrymales, faucesque, contactu suo irritent. Alia symptomata sicut angina, peripneVmonia, &c. quae nonnunquam se ostendunt, ad

diathesin phlogisticam, quae morbillis mitioribus

plus minusve semper adest, attribuenda sunt. Jam morbi causae formationique, sicubi mitior simpliciorque existat, animum VertimuS ;sequitur, ut causam naturamque signorum mn- ligniorum, quae morbum hunc aliquando comitantur, explicare aggrediamur. Primum autem causas eorum remotiores investigare conabimur. Causae vero morborum remotae eXtra 'sensuum nostrorum perceptionem haud raro collocantur.

Quotiescunque id accidit, analogia duce, insisten

dum, rationesque inde deducendae. Hic, ne in errorem ducamur, multa Cura OpUS est. Medico qui . in diversiis aegrotis, eadem signa eundem morbum perpetuo comitari observaverit, quotiescunque signum aliquid novum in eodem morbo postea occurrerit, vel si morbi a forma consueta terminis v e vulgaribus deflexerint symptomata, natura duce, eXcitatur curiositas. Tandem tamen, dum harum varietatum causas diligenter anquirit, eo ad postremum adductus est, ut suspicetur eas a diverso corporUm

habitu,

30쪽

habitu, contagione operante, procreatas. Cum tamen advertit, habitus illos diversos morbo pariter proclives esse, fateatur necesse est, discrimina illa e quadam occasionali causa excitante generari. Cum vero proprietates ignorat, inde dissicultas minime superanda objicitur. Attenta signorum observatio lucem aliquam tenebris hisce potest affundere. Animadvertit igitur, signa illa, eorumque indoles, progrediente morbo, symptomatibus indolique cujusdam alii morbi conssimilia esse : His indiciis permotus, ratione duce, haud inepte colligit, signorum

causam in utroque morbo eandem esse. His itaque rite perpensis, scriptorumque maXimi nominis auctoritate inniXus, inferre ducor, morbillorum malignitatem oriri e conjuncta vi causae propriae morbum CXCitanti8, m0rborumque aliorum Vulgatorum, qui tunc temporis praevaleant, Vel paulo antea grassati fuerint .

Huic

Ni me multum fallet, opinio haecce, aliqua ex parte, e sequentibus verbis ipsius Sydenhanai corroborari videtur: Sunt vero alii aliorum annorum morbi, qui, M licet epidemicorum insigniantur nomine, enormes ta- men sunt, et perquam Mnomali, utpote qui nulli se typo patiuntur astringi, et revera mali sunt moris,

SEARCH

MENU NAVIGATION