장음표시 사용
31쪽
monibus, quae aeris liberum cursum per ipsos impedit, et id crebrioribus respirandi conatibus pulmones rependere moliuntur: Partim ad lateris dolorem, qui inter spiritum plenius ducendum intenditur semper : Quo violentiores hae causae sunt, eo magis spirandi dissicultas
Tussis partim causis jam enumeratis, utpote quae spiritus dissicultatem faciant, partim humoribus ex glandulis bronchialibus oriundis tribuenda est; qui scilicet fusius secreti, et nimium acrimoniae cujusdam peculiaris habentes, vasa pulmonum irritant tussimque gignunt.
Ex distentione vasorum tunicarum, et eX san-
guini8 majore et copia et impetu, oriundum esse dolorem judicare licet. Quod vero haud sine dolore cubare possit aeger, ex inflammatione pulmonum provenire censendum : Si fibram alteram
32쪽
teram inflammatio occupat, in latus sanum, si utramque in dorsum, sese tantum reponere datur. Rubra facies, rubrique oculi, dolor etiam ca-
pitis tum congestioni sanguinis in pulmonibus, unde liberior sanguinis reditus a capite impeditur, tum etiam cordis arteriarumque viribus nimis citis tribuitur.
Propter summam pulmonum utilitatem, et eximium in corpore humano usum, laboranti periculum Pneumoniam semper facessere satis patet. Quanquam ex initiis omnino laetis, exitus interdum prorsus tristes Pneumonia habeat, attamen vix alius est morbus qui aut promptius re-
media patitur, aut iisdem facilius ceci it, quam haec ipsa Pneumonia; adeo ut ipsis faucibus lethi
33쪽
25 ereptus, aeger sanitatem medicinae viribus ac-
Tussis sicca violenta, spirandi maxima diss- cultas ut viX et ne vix quidem nisi bene rectus spirare possit aeger, sudores cum facie tumida et
rubente, caput collumque occupantes, debilitas magna, dolor erratus, delirium, infaultum exitum indicant. Contra tamen, si febris, sit dolor lateris, et si qua alia mala jam memorata, mi nus urgent, praesertim si tussis etiam copiosam,
crassam et cruentam pituitam citat ', exitus lae-
34쪽
Consilia Pnetimoniae medendi sunt, Resolutionem inducere:
ΕXcreationes pectoris purgare, facilesque facere :Omnia quae irritant cavere: Sub finem morbi viribus aegroti consulere.
Ad resolutionem tamen obtinendam, causae remotae, sit quae adsint tollendae, quales sunt frigus, vapores acres, pulmonum eXercitationes crebriores, et quas alias causas eXcitantes supra memoravimus. Impetus sanguinis adauctus per totum corpus potissimum Vero per pulmones est imminuendus, quam rem certe sanguinis detractio matura, copiosa et repetita maxime ju- Vat. Quantum vero sanguinis, quotiesve mitti
35쪽
DE PNEI IMONIA. 27 possit, dictu dissicile, vel potius dici nequit. Quid
vero hac in re agendum, ipsa morbi indoles, corporis habitus, aegroti consuetudo viresque optime constituere videntur. Ter quaterve sanguinem mittere plerumque satis erit, si prima aut secunda copiosior detractio fuerit: Iinino et laborantibus quibusdam sanguinem copiosius semel detractum graviora signa levasse satis notum. Si vero redierit spirandi dissicultas: Si
redierit. dolor lateris, ad hoc remedium iterum iterumqUe recurrere proderit. Nemo enim
nemo profecto saevissimum et insidiosissimum hunc hostem serio glorioseque triumphaveris, ' nisi stricto ferro, vulnereque aliquoties in- ficto res strenue agatur, victoriaque luerit admodum cruenta. Nam nihil nisi janguis redimat populas, ut cum Lucano loquar Nec defuerunt medici praesertim apud antiquos, qui in Pneumonia non secus ac in aliis insanimationibus' Trili erus de Pleuritide.
36쪽
mationibus febribusque, ne satis ante fluxisse, quam anima defici t, praecepere. Hoc au- tem, ut ait noster Professor Gregorius) quamvis insigniter aliquando prodesse poterit, rarissime tentandum est; salutares enim effec-
ε tus talis animi defectionis minime certi aut ' perpetui sunt; ipsaque suo incommodo et sa-
ne periculo interdum non caret Syden hamus medicorum maxime inclytus et accuratissimus sanguinem in Pneumonia ad uncias quadraginta detrahendum statuit, quanquam in hac re nulla certa regula tradi potest. Si vero sanguis missus vires aegroto adeo subduXerit, ut ulterius mitti periculosius jam esset, nec in-
terea mitescere morbus coeperit, cucurbitulae cruentae. hirudines, fomenta, malagmata, partibus dolentibus admota utilia erunt: Utiliora his tamen emplastra ad extrahendum: Eoque magis si post sanguinem semel iterumve missum adhibita.
37쪽
adhibita. Sanguis post quartum vel quintum diem non detrahendus, nisi venaesectionem ρε nova deposcunt sympto mala; quia suppura- tionem jam inceptam impedit Ut ex facili excreet aeger varia variis temporibus excogitarunt medici. Gummi ammoniacum,
scillae radicem, aliaque hujusmodi quam plurima praecepere nonnulli. Quae tamen omnia minime profuisse inveniuntur. Aquae etiam calidae, cui aliquid aceti sit immistum, vapores pulmonibus exceptos laudavere plurimi. Sed remedia hujus generis essicacissima sunt, quae vomitum faciunt, qualia praecipue sunt antimonium rartarizatum et jecacvana parvis portionibus adhibita, et circa sinem morbi non tuto magis
Tussim maxime pendere ab acriori materiae ' Hom. Principia.
38쪽
ex glandulis bronchialibus secreta supra memoravimus : Sublata itaque acrimonia tussim supprimi patet. in hunc finem oleo sa aliaque medicamenta quae leniunt maxime et molliunt, sunt adhibenda. Si corpus sponte insudat signis lenioribus in .super visis, sudorem tenuibus et dilutis potionibus, calore externo vitato aliisque stimulis omissis, adjuvare licet: Alioquin medicamentis quae sudore in movent in Pneumonia tutius abstinen
Omni quod irritat, manente morbo, summo stidio est vitandum : Pulmonibus nihil magis inimicum quam durior exercitatio quae loquendo dicendove fit, quippe quae pulmones jam inflammatos stimulat prorsus et pungit. Cibus vero quam maxime tenuis, refrigerans, leviorisque etiam succi esse debet: Victus omnis cras sior
39쪽
sior alienus; carnibus, quae qu 3 pinguiores sunt, eo pejores, liquoribus etiam fermentalis et spiri uosis aegrotantibus interdicere oportet. Conclavi recenti ab auris uti decet. Fenestrae
ait Triti erus) frequenter per diem nonnihil aperiundae sunt, sudo imprimis et clementiore coelo, quo aer purior, salubrior, et frigidior paullo intromittatur, ne miseri aegroti putri- da sua atmosphaera circumfusi, sordidas suas
exhalationes continuo inspirando et resorben- do suffocentur tandem et in vivum quasi cadaver commutentur l. V C alorem vero conis clavis oportere non esse ultra gradum sexagesimum in ther ometro Fabrenhelieano observat Cullenus.
Per totum morbum alvus solutior esse debet, quae ut astricta ne sit, iis quae molliunt, laxant et refrigerant, est injicienda.
40쪽
Ad sitim sedandam, quae, durante morboὸ aegrum plerumque male habet, potionibus: aci-.dis, tamarindis etiam et pomis, alitique fructibus acidulo sapore utendum est. De usu opii in Pneumonia varia medicorum
est sententia. Ab initio certe morbi, utpote quod tum noceat, abesse debet. But in a ε more ad vanced state of the dis ea se V ut summi illius viri reique medicae peritissimi verbis utar, when the: djssicut ty of breathing h as ε abaled, and when the urgent sympto in is a cough, proving the clites cause of the contu nuance of the patri and of the want of steep, optates may be employed with great ad va με tage and sal et y l. Ad finem morbi cum jam abierint signa inflammationis, et ob plurima morbi mala sumina debilitate