장음표시 사용
11쪽
Cutis saepenumero calore corpori proprio privatur, et eum aeris nobis circumflui
sumit ; illam igitur densari necessse est.
Musculi autem sub cute siti nec calorem suum pro rata Parte, nec magnitudinem amittunt. Est igitur in corpore humano conditio, isti sinitis quae in vasis obtinet vitreis, cum eX frigoris applicatione inaequali illa franguntur. Cutis nimirum, vel corporis nostri crusta extima, quam Partes internae magis frigescit; ideoque, magis densatur. Quamobrem, cum minor fiat pars continens, contenta vero in statu pristino maneat, cutem intendi, ejusque particulas
a se mutuo recedere esse PronaS oportet. Porro, ob rigiditatem ex statu densato oriundam, nequaquam tam bene ac antea musiaculorum motibus cedere potest. Ex hisce igitur causis, cutis saepe sissuris afficitur. Ex vasculis fissura ruptis, nonnunquam Oritur levis sanguinis fluxus. Tanquam stimulus in vasa agit laceratio, unde inflammatio, quae interdum ulceribus, interdum tumori
bus parvis, Praebet originem, et saepissime
12쪽
suidi effusioni, quod foedas in crustas postea vertitur. Talia frigoris effecta, hac in regione, rara sunt ; in aliis vero, puta Hollandia, maXime communia; ita ut manibus his malis assectis propria vox data sit. Discriminis ratio in promptu est. Hic, cum frigida est tempestas, foris corpora homines exercent, domi se ante focos tenent. Illic vero, mulierculae fere semper per totum diem in conclavi frigido versantur, parvo tantum hypocausto sub pedibus posito contentae. Frigent igitur illarum manus, atque sic eam adipiscuntur conditionem, quam fissuris opportunam esse dixi. Talis est saepe frigoris potestas in materiem simplicem, modo vel non acerrimum,
vel non diu applicatum, fuerit. Quod, si
ulla pars corporis eXtrema summo ejus gradui diu objecta sit, nonnUnquam conglaciatur. His in casibus, solida primum densantur; suida deinde gelascunt. Solida igitur maxime densata et rigentia, Priusquam
Vocantur minier-handen, manus hyemales.
13쪽
Q is quam gelascunt fluida, expansioni repentinae ex humoribus formam solidam induentibus oriundae, cedere nequeunt. Laeditur ergo vasorum fabrica, et vasa ipsa sae- Paenumero prorsus rumpuntur. Patet vero, ex ingeniosissimi istius viri, Johannis
Hunter, experimentis, praXique gentium. hyperborearum, laesionem hanc interdum non tantam esse, quin vita partis ita affectae, modo debita curatio adhibeatur, servari possit. Constat ex lentissima caloris applicatione cura, qua toti parti conglaciatae idem calor simul communicetur. Sin autem, quocunque modo hoc fit, pars affecta calori subito objiciatur, tota non simul calescit ; idcirco expansiones subit inaequales. Vasa, antea magnopere laesa, nunc ad vivendum omnino inepta redduntur. Cangraena invadit. Doctrinam jam traditam, quam Pulcherrime probat illustratque, artificium quo utuntur agrestes, ne Poma conglaciata Putrescant. Immergunt enim illa in aquam maxime gelidam. Poma cito crusta gla-
14쪽
ciet circumdantur ; cui ablatae nova iterum atque iterum succedit. Sic proceditur, d nec temperies aquae iis concilietur. Sin
contra vero calor celeriter communicatur,
in mollem pulpam conversa corrumpuntur brevi. Par est ratio quod Canadenses carnem conglaciatam nunquam ex aere illico
ad focum apportant; experientia quidem docti, carnem ex hoc saccidam evadere, et fere in liquorem defluere. Ad frigoris in materiem simplicem potestatem potest etiam referri sensus iste adurens, qui in vultu digitorumque apicibus, si ex aere frigido profecti, focum statim petimus, saepe percipitur. Vasa enim summa, frigore antea densata, nunc inaequaliter calore repentino expanduntur. Fibrarum distractio ex hoc oriens, stimulat vasa; unde sensus acris caloris. Levis vero est causa, levis igitur effectus. Haec dicta sunto de viribus quas materiem in corporis simplicem frigus eXercet. Nunc ad partem propositi nostri alteram transeundum est. De
15쪽
De Frigoris Potestate in Cerebrum et Ner
Ita comparata sunt a natura co ora n lira, ut calorem in nobis semper adesse, quo vires cerebri et nervorum recte exerceantur, mercurium in theria metro Falirenheltiano, ad gradum levantem nonagesimum et circiter octavum, necesse sit. Hoc sublato vel imminuto, tollitur simul illorum conditio, qua ad munera sua fungenda apta redduntur. Hoc Praeter naturam aucto, illorum sentiendi facultas simul nimis augetur. Veritatem, tum hujus, tum illius, Probant Phaenonema quae in tactu occurrunt. Ita, si manus in aqua Per aliquod tempus te multum calidiore teneantur, tacitis tam acutus evadit, Ut corpora, antea laevia, nunc scabra esse videntur. Contra Vero, si digiti calore suo proprio privati fuerint, tactui nulla fides habenda est. Neque quis dicere potest, his in exemplis, sentiendi
16쪽
tiendi facultatem imminutam a sanguinis in digitis defectu, vel auctam a nimia ejus copia oriri. Partes enim, quibus diu appli-eatum sit frigus, interdum tument, manente tamen sensu obtuso ; atque digiti ex aqua calida exiliores sunt. Raro evadit, his in regionibus, frigustam acre, Ut Vis calorem generandi in nobis sita, si corporis eXercitatione et vestitu idoneo juvetur, illi succumbat. In aliis vero, uti docerit historiae nimis verae, talis ejus gradus saepe occurrit. Phaenomena autem omnia, quae in hisce casibus e frigore applicato proveniunt, nihil aliud pro tua causa proXima, quam cerebri et nervorum aDfectum, ponunt. Varia quoque sunt, prout affectus minus vel magis extensus sit. Primum enim assicitur sentiendi facultas incute ; mentis imperium in corporis musculos extimos, qui secundum naturam voluntati parent, deinde minuitur et postea omnino perditur. Ostendit hoc illorum tremor, conVulsio, et demum paralysis. FH Ore tum altius penetrante, paullatim hebescit
17쪽
heseit cerebrum, tandem, nec animi ullo af sectu, nec desiderio ipsius vitae excitabile. Irrepit somnus, et cito posthac, silet omnis actio et functio corporis viventis. Hanc frigoris vim medici sedativam vulgo vocant. Cum illa vero, in caloris gradu isto, quo suis muneribus fungendis cerebrum et nervi idonea fiunt, ablato, tantum consistit ; inter illam aliasque potestates sedantes, in agendi modo, oritur disia crimen, quod notari debet. Hoc postea, in phaenomenis quibusdam explicandis,
Frigus igitur ab aliis sedativis in hoc dis
crepat, quod, quum Primum corporibus nostris subtractum sit, nisi quidem acciderit vel mors, vel qualis memorata fuit fabricae laesio, sentiendi facultas, aliaque cerebri et nervorum munia, illico redeunt. Quod ad caetera sedativa, res non ita se habet. Devorata enim opii paucula grana, si in ventriculo quid temporis manserint, effectus perdurant, etiamsi omnis ejus particula postea evomeretur. Memorant etiam auctores
18쪽
auctores molestain frigoris sensationem, ab opii ad partem corporis eXtimam applicatione oriundam, interdum per totam vitam manere. Porro, nec frigus nervis a loco, cui applicatur, longe distantibus, propriam conditionem adimit; opium vero vel ventriculo ingestum, vel in apertum abdomen injectum, vel denique applicatum corporis superficiei, vires suas sedantes in habitum
universum exercet. Postremo, frigus corpus roborat, et morbis qui originem ex causis sedantibus ducunt, sicut typho, et pesti,
minus opportunum reddit. Sedativa vero alia, etsi vis inedicatrix ad eorum effecta noxia praecavenda fuerit excitata, corpus semper debile et morbis contagiosis aptum relinquunt. Ad frigoris in cerebrum et nervos actionem referre etiam possiimus, potestatem, quam perceptione quadam peculiari eXcitanda in corpus nostrum habet. Scimus Cnim Omnes, quamcunque perceptionem magnam, repentinam, et insolitam totum
systema perturbare. Exemplis sunt doloris
19쪽
ris et voluptatis summae effectus. Hinc igitur explicanda sunt phaenomena quaedam, primum sub ingressum in balneum frigidum sese manifestantia, quae alii vi frigoris stimulanti tribuunt. Quod vero illa omnino e subita ingrataque sensatione pendere demonstrat, id quidem est, consuetudine illacessare. Novi enim juvenem, qui per aliquot annos solitus est bis vel ter omni septimana in balneum frigidum descendere ; atque in ejus pulsu nullam fere mutationem, quod
ad frequentiam, ex balnei usu compertus sum. Porro, timor eosdem praestat essectus, pulsum citatum nimirum, respirationes crebras et dissiciles ; an igitur timor quoque ut causa stimulans semper habendus est 'Hic quoque notari oportet, frigus, sicut multa alia, lente si applicatum fuerit, dum mens nimis intenta sit, aliaque in aliquare defixa cogitatio, nullam percePtionem praestare; etsi corporis partem quandam occuparit, Puta, pedes et crura, ibique, ut fedans, in musculorum nervos egerit. Potestas
20쪽
Potestas quam habet frigus sensilitatem
imminuendi, saepe in arte medica utilis re Peritur. Quo hoc vero melius intelligatur, Pauca quaedam de calore praefari oportet. Fere nunquam in aere versamur corporis calorem aemulante. Cum Vero atmosse
phaerae temperies nostram Vel appropinquat, vel aequat, aut denique, quod quidem rarissime evenit, illam eXsuperat, oritur saepissime in nobis perceptio molestissima, totum corpus pervadens, quae anxietas Vulgo nuncupatur. Quod, si mutatio sit subita eX aere temperato ad calidum, anxietas tam magna sit, ut homines, eX hac causa, interdum in syncopen concidant. Ut plurimum vero, aer calidior quam decet, cordis arteriarumque motus crebriores reddit. Cum autem corporis nostri temperies, his omnibus in casibus, immutatur, caloris actio primaria in partem cui immediate aP-plicatur, nimirum in cutem, es e debet. Donat igitur cuti certam conditionem, quae corporis reliqui anxietate, sympathe tice