장음표시 사용
31쪽
que majorem ad morbos inflammationem habentes proclivitatem. Ratio igitur in promptu est, cur morbi isti, sub hyemis finem, et vere, potissime grassantur; quias ne summa totius frigoris applicati tunc temporis maXima est : Pariter ac aestus interris increscere pergit, diu post solis atropicis regres una, tamdiu nimirum, quamdiu calor, quem per diem impertit sol, illum
eXsuperat, quem terra per noctem amittit. Esseditis morbosi, quos arteriae prae venis nimis densae praestant, praecipue in vasis minimis sese manifestant. Horum nimirum alia abolentur, alia nimis arctantur. Unde secretiones non ratione, qua debent copiosae, in Primis illa per cutem, fons morbOiuin uberrimus. Ratio igitur est manifesta cur frigus senibus, et temperamento melancholico gaudentibus, noceat. Vis enim ejus constringens in his agit in vasa, quae jam nimis constricta fuerunt. Cohibet perspirationem, turbatque aequili-hrium, quod inter circuitum externum et internum obtinere debet. Eadem ratione,
32쪽
phthisicis, et haemorrhagiis internis labo rantibus, frigus quoque noXium est. Hactenus de vi frigoris constringente, Uttonum fibris moventibus inducente, tractavi. Saepissime vero res non ita se habet,iatque alia, longeque a tonicis diversa, in eas praestantur essedla. Nullis enim sibris, nisi partium e X ternarum, frigu8 applicatur. In has igitur est ejus actio primari a ; in caeteras, nisi per sympathiam, nulla. Variae erunt ob hanc causam ejus essecta, prout 1ibrae summae variis in statibus sunt. Quod si illae satis validae et non nimiis extensae sint, frigore applicato, tonus iis inducitur, qui eorum toto generi impertitur. Sin, contra, laxae sint et debiles, vel nimis extensae, loco toni, saepe spasmo assiciuntur, qui etiam ad partes distantes pertinet. Ita mulierculae quaedam debiles, ex pedibus aqua frigida fere tantum tactis, illico spasmis musculorum pedis corripiuntur. Quin et aliae, et nonnulli etiam viri, spasmis, ex eadem causa, tubi alimentarii tentantur. Haec quidem constrictio spasmodica fortasse
33쪽
tasse tam universalis et vehemens esse potest, ut subito homines necet. Hujus eXempla, ni fallor, usus balnei frigidi incautus praestitit. Neque frigus sane est unicum remedium, quod fibrarum statu moventium in altero tonum, in altero spatinum, inducit. Simile quoddam enim in corticis Peruviani usu occurrere Videtur. Ita, si debili ventriculo ingeratur nimia ejus vis, loco toni, inducitur spasmus, torminibus et diar rhoea indicatus. Quantitas autem debita semper tonum donat. Quod ad frigus, mea sententia, quoque idem semper est ve
Inter effectus vis constringentis frigoris, cum si asinuin inducat, catarrhias fortasse recensendus est. Invadit enim in primis homines debiles et infirma valetudine gaudentes; illos etiam, qui vel diu calida in quadam regione ViXerunt, et Postea migra runt in frigidam, vel qui longum per mare iter fecerunt, stati in post ad terram appulsum; quippe quorum vasa cutis, sanguine ad ea, calore et navis motu determinato, antea
34쪽
distensa fuerunt; at, causis his ces antibus, nunc laxa et debilia relinquuntur; denique, saepe etiam invadit valentissimos ipsos, si
corpora magnopere calentes stigori subito sese objiciunt. In his, vero, affectus saepe toto generi arteriarum impertitur, et vertitur catarrhus in morbum periculosum. Maxime quoque grassatur catarrhias sub autumni finem vel hyemis initium, vasis nimirum cutis debilitatis aestu qui proxime praegressus esset. Haec omnia opinionem probabilem reddunt, quod catarrhi causa proxima sit vasorum cutis consti ictio spasse modica. Quam rem quoque confirma at remedia quae ad eam tollendam valent. Conantur enim, vel impetu sanguinis circuitus audio spasmum vincere, veluti usu liquorum generosorum, salium alcatinorum
volatilium, aliorumque stimulantium ; vel spasmum compescere sedantibus, veluti opto, aut denique illum laxare, vaporibus aquae tepidae in pulmones inhalatis, et circa totam superficiem corporis profusis; quod
35쪽
3Inuperrime ab chirurgo inclyto, nomine ludge, commendatum fuit. Hic nulla verba sunt de catarrho coni gioso.
Viribus quas habet frigus, primum in materiem corporis nostri simpl icem, deinde
in cerebrum et nervos, et Postremo in fibras moventes, singulatim consideratis, quaedam de eorum actione conjuncta, loco conclusionis, breviter adjungam. Cum effectus quos in materiem simplicem, cerebrumque et nervos praestat frigus, ab eadem causa, Privatione nimirum caloris corpori proprii, pendent; inter illos nexus magis vel minus arcius semper obtinet. Constringens autem Vis a caeterisfiepe sejungitur; quippe quae agere possit,
quamvis corpus nostrum totum suum calorem servaverit. Saepe autem simul cum vis edante exiliit, et haec nonnunquam illam ex parte delet. Quo manifestius vero hoc intelligatur, exemplum proferam. Jam olim observatum fuit, partem corporis quamcunque externam, frigore applicato,
36쪽
cato, pallere, et quod ad molem imminui. Liceat et hic adjungere, quod, si pars eadem diu frigori eidem objecta fuerit, iterum ΓΠ-bescat, et purpurea postea evadat, magnitudinem suam recipiat, et interdum leviter
tumescat. Haec omnia demonstrant vasorum eXtremorum contrahendi vim primo
esse auctam ; imminutam vero postea, sanguini ab interioribus propulso nec obstare, nec semel admissum bene transmittere posse. Sanguis igitur stagnans et accumulatus cutem colore Purpureo tingit. Tale quoddam in aliis musculis interdum evenit. Ita ab auctoribus memoratur, sphincterem a-
ni diuturno lapidis frigidi pro sedili usu,
nonnunquam resolvi. Videtur igitur frigus fibras moventes constringere, Usque dum minuti nervi eas adeuntes vim ncru fiam conducere possunt. Si quando vero hi nervi fungendis suis muneribus sint inepti, communicatio vis nervosae cum vi insta vel deletur, vel imperfecta redditur; atque in omni hujusmodi casu cito minora fieri, vel evanescere, vis insitae propria, Optime
37쪽
lime scimus. Ex his quoque liquet, frigus,
tum ut constringens, tum ut sedans e dem tempore agere posse; ut sedans in fibras istas moventes, quae propius cuti jacent, ideoque calore magis quam aliae privantur ; ut constringens, in interiores, ubi neXus inter urna nermosam et vim instam adhuc obtinet. Hinc patet ratio, cur nautarum PedeS, aqua frigida diu madidos, gangraena saepe tentat, quamvis non prius conglaciatos. Aqua enim, aere celerius conducens calorem, pedibus illum maturius subtrahit, quam vel sanguis eos adiens, Vel partes vicinae suppeditare possunt. Sensu igitur privantur, et tandem sistitur etiam circuitus sanguinis. Nec calore, nec sentiendi facultate, neque sanguinis motu fruentes, si diu in hoc statu maneant, omnino moriuntur, etiamsi
nulla fabricae laesio producta fuerit. In morbis depellendis, frigoris diversaevires interdum sic aliae cum aliis implexae sunt, ut dignoscere, qua proficit vi, saepe est dissicillimum. Ita in tetano sanando, an
38쪽
subita quadam mutatione in perceptionis statu excitanda ; aut vi sedante in nervos, musculos spasmo tentatos, adeuntes ; vel vitonica in fibras moventes, quarum debilitas cum irritabilitate juncta morbo huic quam maxime Opportunum reddit corpus; aut denique, his omnibus simul modis, utile sit balneum frigidum, nemo cum fiducia dicere potest. Haec dubia quoque de ejus actione in aliis morbis nonnunquam obtinent. Quod ad tetanum vero attinet, si meam de hac re sententiam proferre liceat, balneum frigidum imprimis prodesse, tonum fibris moventibus inducendo, mihi magis verisimile videtur; quippe, in insulis Americanis, ubi tam utile reperiebatur in hoc morbo balneum frigidum, non comparanda est a qua satis gelida, vel ad perceptionem magnopere perturbandam, vel ad corpus suo calore privandum, sine quo modo sedante non a gere potest. Quid itaque de tonicis ventriculo ingestis in hoc morbo curando censendum tQuid de cortice Peruviano i Certe enim in illa
39쪽
illa alvi astrictione amovenda, quae colicaIn comitatur, et ex intestinorum spasmo pendet ', egregius quidam medicus Batavus re media purgantia, cum corticis larga copiami sta, magis prosicere, quam illa sola, compertus est.
Haec sunt quae de frigore proponenda habui . Praeceptor ipse frigoris theoriam quam dissicillimam esse fassus est. Non igitur mirum sit, si juvenis, in errores nec paucos nec parvos, de hac re inciderim.
' Jacobus de Man, archiater Nyinegensis, in annutationibus ad tractatum suum de febre putrida, lingua Ilollat dica scriptum, et t77a in lucem editum.