Praelectiones in diversos morbos chronicos

발행: 1788년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Haemorrhagiae frequenter infestant rachiticos, perniciosae saepe , quia corpus emaeiatum magis debilitant, atque exhauriunt. Acidum rachitici spirant, saepe verminosi sunt, ita, ut si adsint symptomata rachitica, saepe illa in acidum vel vermes referantur, et si dantur tum evaeuantia, male curantur. Praeterea observatum est: Non quovis anni tempore seque Valere

rachiticos: sic aestate melius se habent, quam tempore australi, frigido, humidove. Quaeritur, an ad libriles morbos pertineat , an necessaria febris ad rachitidem ZRespondetur. Per se febris non adest, neque definitionem ingreditur; tamen in progressu morbi febris accedit lenta, Vespertina, nocturna; corpus tunc emaciatur, et lenta morte pereunt aegri. Si thoracem,

pulmones febris afficiat, tunc saepe respiratio impeditur, uti asthmatici respirant, tussique humida vel sicca infestantur, qua febre tabidi, convulsi, imo velut apopleetici, Vel morbo infantili epileptico moriuntur. Alia conditio cadaveris est: I. mollia, i sectilia sunt omnia; calorem diutius serv ant;

corpus non riget. 2. Sanguis per os vel nares effluxus aut non, aut tarde coagulatur. 3. Hepar alieni coloris; saepe substa-

32쪽

22 Vescens, subalbidum, mole maius. 4. Bilis aquosa, mucosa, excolor, aut nulla. s. Μο- sentericas glandulae praetumidae.

Indagandum est, quae hujus morbi sit divisio: I. Divisio in acquisitam, a causis pommodum enumerandis: in ha&reditariam , videmus enim familias integras rachiticas, gibbosaS. II. In Originariam et deuteroPathicam dividitur. Originaria est, quae nullo alio morbo praecedente oritur; in deuteropathicam,

quae ex morbo aut praecedente, aut una praesente nasgitur.

III. In Endemicam Anglia, Hollandia loci item depressi, paludosi scorbulo obnoxii; eaedem quoque causae, quae scor-butum in adultis producunt , saepe quoque producendae arthritidi sunt oportunae. An et epi mica datur rachitis Z an ab anni tempore morbi aliquid accedit ' puto. An et connata Z nou vidi: Iegi tamen,

et id fieri posse probabile est.

Causas praedisponentes et excitantes multas sunt: I. Ρarentes debiles, morbis exhausti, olim aut nunc occulte veneret, seniculi, aut aetatis valde imparis, salivationem

33쪽

23ω equentius passi, molliter viventes, Vel et Victu pauperimo usi. r. Habitatio loco angusto, humido, depresso; sordities.

3. Lac vetustum nutricis seniculae, morbidae , gravidae, scrophulosi, occulte venereae, Cancrosae, melancholicae. Lochio,. rum desectus. Ρultes.

3. Frequentissima rachitidis causa sunt morbi infantum praegressi, tales praecipue, qui diu durarunt, quae cum magna Virium, jactura, maxime sanguinis, cum longo alvi fluxu jungebantur. Hinc t/rda, difficilis, et morosa dentitio: post hanc enim plerumque est rachitidis initium. Tussis convulsiva. Longa intermittens. Ablactatio ; cursu evacuantis ob abusum. Vermes, pituita,

a Cliores, etc. usus acidorum, acescentium nimius.

De causa proxima, quaesitum est, in quo ea consistat 8 variae vigent opiniones. I. Asserunt non pauci eam esse syphiliticam, sed larvatam, fractam: rationem addunt, quod saepe Venereorum olim parentum proles fiant rachitici; Verum parentibus et sanis, a tuoso miasmate liberis, sunt non raro, quin Lepe proles rachiticas.

34쪽

24Rachitidem solus mercurius nunquam sanat, nisi eo in casu, ubi nempe tanquam causa praedis ponens labes syphilitica adest: tunc autem mercurius cum antirachitici8. II. Sunt qui in acido ρri dominante, ossa emolliente,sanquinem solvente causam proximam statuant, cum T. os ipsum aceto, aut diluto acido vitrioli maceratum mollescat. z. cumque antacida, ostracodermata e. g. saltariari sapoque curarint rachitidem.

Verum causa praedisponens potest esse, estque etiam acidum; interim ipse morbus nunquam pertinet ad morbos ab acido. Rarius sanant absorbentia sola, et forte nunquam, nisi aliis remediis juncta. IIL Miasma alii peculiare esse, esseque id novum. Verum tollitur methodo universali tonica, non autem specifica. Τotque causas productrices habet, debilitantes omnes , ut ad mlasma peculiare recurrere opus non habeas. Verum an novus morbus 8 non puto: novimus enim fuisse ab omni aevo gibbosos, pumilosque, id est, evidenter olim rachiticos: Τhersites ille Homericus dueum in

exercitu Graecorum insignis convitiator, exiguae staturae malaeque, humeris contracti3 ,

35쪽

tractis, acuminato capite, et gibbosus fuerat , sat certo in infantia rachiticus. Causa Proxima est peculiaris et praeternaturalis mollities compagis osseae, seu totius , seu ex parte. Inde varia defiguratio,

incurvatio, excrescentiae, tuberositates, elongationes, prout aut Vis musculorum , aut Zm-Petus anguinis, aut corporis ροndus egerint. Compagis osseae sexilitatem, mollitiemque praeternaturatim rachitidem constituere dixi: id non ita intelloetum volo, ac si aliarum partium vitia non deessent; illa supra sunt recensita pertinentque ad signa debilitatem, mucosam aquωamque humorum

conditionem notantium.

Methodus medendi inde patet. Auferendae causas remotae sunt, iisque ablatis primum aut solius naturm ope, aut remediis tonicis sanentur. Sola tonica raro sufficiunt, nisi prius causae remotae tolla

tur.

Habitatio sit in loco edito, aere retenti, sicco, lignis aromaticis lustrato. Μotus vero infanti est necessarius, non ille in cunis, sed in curriculo ad id apto.

Μala est consuetudo matrum nutricumque, continuum somnum conciliandi infantibus, quiete summa, opto etc. Ferme

36쪽

Ferme omnes nutrices hoc saciunt elam

optata propinando. Vidi ejusmodi proles

assiduo dormientes , ut dein rachitidem sibi contraxerint; sed nutrices ideo somnum inducunt , ut nempe ab onere per aliquot saltem horas liberentur. Hinc ab aliis gestari aut circumduci statis horis infantes debent. Est autem haec gravis observatio. Solis recens natis longior somnus conveniti Abstinentia a potu theato, aqua tepida, oleribuo meris, pinguibus, farinosis. Peccatur victu nimis tenui subinde, ubi ad ultiores solo materno lacte vivere coguntur. Saepius tamen peceatur victu nimio, crassiorique, quam ut debilis ventriculus ferre possit. Diaeta siccior, eupepta tamen, tonica, antaeida, ex earne tenera, tosta,

pane bis cocto. Pro potu sit Pauxillum ce- revisiae bonae, vini austeri, medicati. Decoctum bis, terVe de die, aut infusum comticis peruviani cum vel sine cosse; decoctum rubiae tincto m, radicis cichorei, corticum

aurantiorum.

Ρro potu communi aqua aut simplex, aut ex qua nodulus ius penditur ex rheo, corticibus conditis, e. g. aurantiomae, et cortice Winterani.

37쪽

27Si causa praedisponens fuerit acidum, proderit limatura ferri cum elaeosacharo, aut guttae antacidae, alcatinae etc. R. Aquae foenic. unc. ij. l Sal. tart. serup. ij. D. ter de die guttae 3o. so. M. Item aliud egregium medicamentum se

- Cinnamom. gr. VI.- ostracodermatum.

Bis terve de die dimidium parvum coeh

38쪽

28 R. Rad. rub. tinct. dr. ij.une.3 prout aetas Consciti. contus coq. s. q. a. p. ἱ h. Colat. ib. β adde Syrup. 5. rad. aperient unc. j. β.

D. quater per diem et-3 eochi. R. Rad. rub. tincti alcoholis.

D. quater per diem cochlear cossee. Sed palmare remedium sunt ambulatio , frictio, lotioque cum aqua frigida, et potus

cossee cum Cortice.

Sub hac methodo magnam emendatio. nem jam intra duos fere menses videbis: hanc si non experiaris, certus esto aut remedia, uti fieri solet, a curatricibus infantum non administrari, aut aliam subesse causam, alium esse morbum complica- satum e. g. Venereum, scrophulosum, scor-huticum. Cura longa sit, in annos protracta subinde, et constans. Et si etiam remedia tamdiu non dentur, saltem reliqua vivendi ratio sit constanter conica.

39쪽

Μethodo hae diutius protraeta , ossa curVata, protuberantia, iterum suapte saepius redeunt ad justam nativamque conso

mationem.

Usus thoraculorum nil valet: valet i men situm lecti, sellaeque frequenter m

40쪽

Sub nomine scrophularum tumores glandularum intelliguntur Chronici, pertinaces, plerumque indolentes, subduri, submolles, mobilesque. Glandulae colli, submaxillares, subaxillares, in elanterii, saepius afficiuntur: subinde et glandulae mammarum. Dignos ei probe debent a scirrho, cum longe alius sit utriusque exitus. Scirrhus durus , veluti lapideus, tuberosus et inet qualis. Confundi non solum cum scirrho, sed et cum struma solst, seu Cum tumore glandulae thyroideae. Verum haec glandula rarissime solet esse scrophulosa; sique ejus tumor adsit solitarius, chronicus, indolens, in homine ceterum sanis, sique sit endemicum simul malum, strumam dignosces a scro-phula. Scrophulae plerumque in pueritia nascuntur, et in adultam usque aetatem persistunt: rarius tum primum observantur, ubi

quis jam adolevit.

SEARCH

MENU NAVIGATION