장음표시 사용
51쪽
qI et alia' partes; eaeque prae primis, quaS a crusta lactea obsessas deprehendimus. Deinde et illud discrimen intercedit inter, utrumque morbum, quod crusta lactea facilius et citius sanetur, quam scrophulae, et quod erumpens crusta lactea scrophialas solvat, judicetque. Cum virus scrophulosum
sub crusta lactea frequentissime lateat, juvabit quasdam de hujus morbi indole, signis
et symptomatibus agere. Potissimam partem Strachium sequar, qui optimam nobis descriptionem hujus aegritudinis dedit. Nomina varia morbus habet: crusta lae-tea, lactumina. Ibie ortum progressumque mali ipsis Strackianis Verbis exponam. Initium, inquit, ut plurimum in malis est; equidem hic papulae
erumpunt, modo latae, modo acutae, humore limpido, atque glutinoso, plenae. Rupta pustula inbflavus liquor glutinosus effluit, qui ipse tenax pustulae pelli ad,ίου- rescit, cum eademque subjectae infra cutiati gitur, quod cum saepe atque diversim
contingit cutis crustam ex navo rubram accipit. Crusta autem ipsa saepe finditur, exque ejus fissuris glutinosus rursum latex effluit, isquae
52쪽
42isque iterum indurescit, et ipsius crustae duritiem crassitiemque auget. Unde et ob
hanc quoque causam morbus crufim nomen
accepit. Cutis autem ipsa in affecta plaga ut corium dura evadit, subjectaeque partes
Ρlerumque et ante et sub exortu crustae lacteae salivatio copiosa observatur, unde aniculae infantum curatrices, et matres, saepe et medici dentitionis molimina adesse existimant.
Initio pariter in labiorum commissuris
fissurae dolentes crustulaeque observantur CX humore subnavicante, et spissius culo. ac glutinoso nAtae. Eodem quoque tempore maculae intenserubrae, velut a muco purpureo, malaS, mentum, subinde et frontem obsident, quae paulo post erumpentis crustae sedem notanu. B ac ies tumidula, et Veluti vultuosa, pinguiculave adparet, jam ante crustae adparitionem , manetque diu et post morbum, cute glabra et albicante manente. Foramina narium intumescunt, et saepe
membrana Schneideriana ita afficitur, uti in coryza. Fissurae quoque sunt ad narium foramina. Tumor quoque subinde labiorum. Ple-
53쪽
Ρlerumque aut fere semper glandulae ju- gulares tument, et crusta largius erumpente
detumescunt. Urinae conditionem, tanquam characte.
ribticum crustae lacteae, insignis Strac ius notat, eamque odore tetro utrinam felis aemulari asserit. Loca, quae crusta lactea obsidentur, sunt frequentissime genae, mentum, frons; dein . et collum, pectus, brachia, femora; totum
Fluxus aurium ; auricularum crustulis flavis, veluti a melle inspissato obsessarum conspectus. Vidi totum corpus obsessum crusta hac lactea, per annos rebelli. Subinde totum fere Corpus rubente, et noctu maxime pruriente scabie perquam rebelli vexatur, quam aut crustae lacteae junctam, aut Cum ea alternantem conspexeris. Intra eosdem ferme terminos aetatis clauditur crustae lacteae praesentia, ac rachitis: a sexto videlicet mense ad decimum ferme
Divisio in hoereditariam, uti enim formasMpe, faciei, nasi, oculorum etc., haereditario accipimus, sic et morbos, morbosas diatheses, morborum semina eorum ipso
54쪽
rum, quibus eum parentes vel utrique, vel alteruter, conflictabantur. si adquisitam eamque saepissime. An contagiosa est ' non. Saltem nemo matrum timet contagium hujus crustae. Pruritus, dolor, noctes insomnes, vagitas, excoriatio scalptu facta, cutis crassior; Iaevigata, albidissima, lanugitus expers in iam sano, per Omnem Vitam. Retrocedens sponte, aut frigidis, siccis, saturninis retropressa ad caput, convulsiones facit, eclampsiam, epilepsias, artuum variorum siderationes, mortes apoplecticas, etc. Ad thoracem vero tussiculam, maciem,
atrophiam , phthysin. Curatio instituitur :I. In lactentibus , si Iac vitiosus corrigatur; lsi desis, et saginata tamen nutrix
movere et exercere Corpus cogatur.
a. Ρurgantibus rhabarbarinis, et mannatis, quas saepius sola, saepius mixta data
3. Incidentia, diaphoretica, alterantia. Sulphur antimonii, aethiops mineralis sine igne. Stomachica. Jacea tricolar, flos Trinitatis, specificum Strachio audit.
55쪽
so.e et radice pugili. DIncoque lacti recenti, et percoletur Vel dr. β- j. siccatae herbae incoquitur.
Quarto sub forma herpetis subinde delitescit scrophulosum virus, ita ut cum scro-phulis herpes alternet aut uterque morbiIS simul adsit. Mala methodus est, quae saturninis, siccantibus aliis huic morbo culaneo mederi satagit. Praestat pruritum delinire emolIiente unguento ad labia dicto, aut butyro cacao , cui aliquid mercurii praecipitati rufri admiscueras, aut mercurii Currentis e cinnabari redivivi, subactique longa
Quinto Atrophia, tabeg, seu emaciatio sine febre, aut saltem sine febre notabili a viru scrophuloso est saepenumero: Vel quod glandulae in mesenterio obstructae sint, debitumque Corpori nutrimentum afferri nequeat, vel quod scrophulosum virus humoribus mistum
56쪽
mistum vim eorundem plasticam nutrientemque destruat, et summam ita maciem, atrophiam infantilem dictam inducat.
Sexto. Subinde tussis adest sicca primo, dein purulenta, saniosa, ichorosa, cum febre assidua, longa, . Vesperi noctuque exacerbata , sudoribus circa auroram mitigata. Virus scrophulosum ad pulmones decubuit, ibique sua acrimonia tenerum pulmonem laesit, Veram phthysin induxit, quam ob causam scrophulosam appellant, immedicabilem morbum. Ac HORES. Septimo. Alius morbus est a Viru sero phuloso ad caput delato oriundus : Achores audit.
Diversa nomina morbus hic habet. Reho
res appellantur communissime hae capitis efflorescentiae. Etiam scabies capitis; manantia capitis ulcera; favi, quod capillata capitis pars favum referat, pluribus foraminibus pertusum, et melleae consistentiae humorem continens. Ficus, quod graiiulata flava
57쪽
flava materies ulcusculis inst. Herpes miliaris capillarea S etenio audit, quoniam Capillata capitis pars granis primo densissimis 'efflorescit, tanquam totidem pustulae rumpuntur, et gluten saniosum, odoris ingratissimi, et veluti acescentis, quod paulo post in crustas latas, hinc inde disruptas , foraminulatas , arescit, cum phthiria LPriusquam achores efflorescant, plerumque pallidi, morbosique sunt; glandulae colli scrophulosae evadunt, sed ubi primum
actiores providerint, maXimam partem CVanescunt. Idem sit in glandulis axillarum, inguinum , et probabilius etiam mesenterii. Morbus hic scrophulas solvit, ut vel inde Videas jure statui, causam materialem iachorum eandem esse cum materia scrophulosa, et achores ad differtationem de scro-phulis trahi debere. Ab anno aetatis primo eX eto, citius etiam, ad pubertatem usque frequentissima est aegritudo. Tamen etiam juVenes, quinet adulto S, utut raro Vexat. Ad pueriles
tamen morbos spectat. Eaedem causae, tam remotae, quam ProXimae achorum sunt, quae strophularum. Vetularum, matrum, nutricum opinio
est, achores ad sauitatem conferre, ita, ut de
58쪽
de obortis actioribus gratulentur. Utut equidem morbus sit molestessimus, tamen id verum est, alios multos morbos graves obortis achoribus sanari, et iisdem intempestive retro-
pressis, gravissimos quoque morbos produci. Multa exempla fere quilibet practicus, et saepius quidam videt; multa quoque historia medica exhibet. Nos pauca hic solum
deliberabimus. Sic actioribus male curatis, retropressis successere sequentia mala: cephaleω, Variae oculorum morbi, opthalmiae, amauiolas, baryecoiae , COphoses, aurium fluxu , apoplexiae , hemiplegiae, convulsione, et epilepsiae, artus alicujus sideratio, asthmata, tusses longae, peripneunomiae, pleuritides, Vomicae, phthyses, atrophiae; fe bres longae, graves, Putridae, malignae;
arthritides , arιuum contracturae; depositiones purulentae Variae et abscessus. Scabies universalia. Quoscunque morbos actiores male sanati, aut sponte recurrentes sanant, ab iisdem antea jam praesentibus liberant. Canon practicus I) sit in cura achorum, ut nunquam solis externis remediis curationem permittas. 2) Causa8 quoque remotas aufferas, neque solis internis remediis putes posse curationem p effici.
59쪽
' Interna remedia sunt ea ipsa, quae scro-phulis mederi supra dictum est. Externa vero sunt: abrasio capillorum, ut crustae rarius, et difficilius nascantur, et adplicari remedia facilius possint. Mundities, ut saniosum et glutinosum pus ciarn pediculorum myriade frequenter tollas. Lotio mediante lixivio cinerum simplici, vel decocto bardanae, Vel solutione saponis. Loto capiti inungas hinc inde pauxillum unguenticum mercurio praecipitato rubro parati. In retropressis conVenit rubefaciens, semivesicans abraso capiti adplicatum. T1NE A. octavo. Tinea a virii scrophuloso, sed acriore et degener3nte nascitur. Est autem Tinea scabiosa et crusiosa efflorescentia partis fere totius capellatae : nunc sicca , nunc ulcerosa' et rebellis ac diuturna, atque vix unquam sponte sanatur : differt hac re belli indole et mali magnitudine ab achori bus, durat per multos sepe annos: faciles relapsus habet; etsi materies genitrix, causa proxima achorunt, crustae lacteae et strophularum eadem sit. Caussa remotae variae sunt, nempe,
quae scropularum. Pauperiorum, et orphan norum
60쪽
norum saepius morbuS; puerorum prae jut e- nibus. Sed adulti subinde hoc morbo laborant.
Dividitur in siccam, seu furfuraceam; et in ulcerosam. Scrophulae et procedunt, et saepe simul adsunt. Adsunt saepe crustas albidae faciei, menti , frontis , temporum simul. Retropulsa seque graves morbos producit, ac de retropulsis ope plumbatorum, adstringenti uinque actioribus est dictum. Cura duplex est, externa et interna. Interna remedia sunt ea ipsa, quae scro-phulis medentur: maxime vero sequentia: I. Mercurialia. Mercurius dulcis interne datus. AEthiops mineralis, ubi mercurius vivus cum anatica antimonii crudi alcoholi sati quantitate, Vel cum tripla husus subigitur. Mercurius sublimatus corrosivus interne cum mica panis datur, aut illitus capiti antea in decocto bardanae, in decocto hellebori albi solutus, aut in decocto foliorum nicotianae,
vel in decocto lapathi acuti, Vel herbae
cicutae. a. Extractum cicutae solum, aut cum acOnito et mercurio. i3. Cathartica, eaque maxime mercurialid per Vices.