장음표시 사용
301쪽
monias nothas, sive mucosas; quid ni etiam ejusdem naturas tussis convulsiva in tantum fuerit, ac tusses adultorum sunt, a frigido mucosoque, pulmonum nempe, infarctu
Mira certe morborum eodem tempore regnantium aequalitas, si morbi causam spectemus, ac Convenientia reperitur. Sed quare tussis haec peculiaribus symptomatius stipatur, et sic a tussi adultorum eadem tempestate regnante diversa esse haud reputetur rratio est, quod materies haec tussim hanc excitans nervos respirationi famulanteo magis afficiat, irritetque in aetate tenera infantum, quam in adultis. Hinc patet: I) tussim convulsivam epid micam non semper mere stomachicam esse :pulmones ipsos idiopathice laborare, muco multo eosdem infarciente; quin imo dari tussim convulsit am posse illaeso etiam systemate gastrico , solisque pituita obsessis pulis mollibus. Patet itidem, materiem spermati ranarum consimilem Vomitu reiici solitam, non semper, et forte rarius morbi causam esse, sed effectum tussis convulsivae, glandulas oesophagi, Ventriculi , intestinorum exprimentis, emulgentis. Item perpensis omnibus id etiam Videtur constare, non
302쪽
tussim quamlibet, undecunque natam, sive
idiopathicam, sive symphaticam posse in sui jectis irritabilibus fieri convulsivam. Quare
aptior erit tussis convulsivae divisio in tussim convulsivam Fidemicam - idiopathicam, ubi ipsi et soli pulmones affecti sunt, et uti in peripneumonia senum notha, multa in farcti pituita, acri, stimulante. Secuudo in tuss in convulsivam ePidemicam ompathica , ubi
ventriculus, et intestina, ac mesenterium multis pravis contentis scatent, unde tussis primo mere stomachica orat uir, sed convulsionibus stipata, ob irritabile affectum nervorum
systema, 3) in tussim conVulsivam scam comρssitam eX utraque priori specie, ubi et pulmones simula Myathice laborant, simulque ab primis viiso athice afficiuntur, aut ubi diutius durante tussi stomachica ipsi demum pulmones Vitium trahunt, eadem prorsus ratione, uti in tussi stomachica inveterata, sive in tussi cacbectica explicui, in tussim convulsivam DOradicam , quae diversissimas agnoscere causas solet. Saepe enim dentientes cum convulsionibus tussitant, ob irritantes gingiVas, irritatione ad pulmones propagata. Item Vorminosi, acido laborantes tussim quandam quasi convulsivam experiuntur. Uno Verbo; quotquot tussis causae
303쪽
in infantibus sunt, tot possunt, non simplicem solum tussim , sed vere convulsivam Producere, s) in tussim convulsivam febrilem, et non febrilem. His eonsideratis facile ipsi mei rationem dabimus, quare tot me thodi ab se invicem diversissimae, quin etiam oppostas in tussi convulsiva celebrentur rquia Videlicet usas tussis causas et diversissimae erant, et diverso in loeo positas. Ipsi met
denuo determinabimus, an in tanta methodorum diversitate, tam diverso tussis convulsivae genio, sententia egregii alias Rosensteinii subsistere possit, qui morbum variolis et morbillis similem reputat, id esst, seque contagiosum, et qui semel tantum eundem per vitam hominem adoriatur; an seminium hoc tussis convulsivae in insectis consistat, uti iidem clarissimi viri opinantur. Videamus jam, quam diversa methodo, diversi autores usi sunt contra morbum, et graVem, et plerumque pertinacerii; tandem ipsimet nos seligimus , quae nobis optima visa fuerint, et regulas quasdam practicas
tussim convulsivam concernentes propone
Exordium a S enhamo faciemus. Deis dit is lenia alvum ducentia remedia repetitis vicibus, venam secuit, et vesicans adplicuit.
304쪽
anata, pediluvia, crurum frictiones, et VC-scantia praescripsit; interne vero electuarium dedit ex oleo amygdalarum, spermate ceti, et brupo papaveris albi paratum; demum subjunxit mixturam pectorat Em, cui granum tartari emetici adjecit, cui etiam vim potissimam et praesentissimam opem adscribit. Contra tussim convulsivam a retrΟ- pressis efflorescentiis culaneis laudat aethiopem mineralem. Cl. Huxham praesente ple- thora, aut stiperveniente sanguinis sputo , febre validiori, aut ubi facies sub paroxysmo tussis convulsivae livescit, nigrescit, Venam secat. Subjungit dein usum o xymellis squil-1:tici. aut radicis ipe Cacuan hae, scopum emesia ciente, idque ternis, quaternis vicibus; demum rha barbarina aliaque blanda purgantia propinat; Μercurium item alcalfatum, prout is ipium appellat, id est pulverem compositum eX mercurii depurati parte una, et lapidum eancrorum partibus duabus disinter se in mortario marmoreo tritis, doli ecomnia perfecte subacta sint. Exhibet itidem mercurium dulcem purgante scopo. Respirationis difficultatem tollere conatur emulso gummi ammoniaci, item succo millepedum Tussis vim nimiam uervinis et ontis pasmo
305쪽
dicis oppugnati Suadet itidem usum vesicantis ad nucham ponendi, scopo a puluionibus revellente. Demum aerem suadet campestren, motum corporis, et frigida balnea. CL mbit eorticem peruvianum Commendat. Clar. mermos praescripsit contra tussim convulsivam sequens remedium: .R. Spiritus vitrioli dulcis , une. j. Syrup. corallior. unc. Viij.
Mane et vesperi duo cochlearia conliana. CL Zimmermannus , ini Iegimus in tractatu de dysenteria, optimo cum effectu emetica praescripsit. Clar. Armstrong solutione antimoniali utebatur, quam multis modis extollit, et radici ipecacuantiae, et Oxymellisquillitico praefert. CL Ges,ner amniIung
contra tussim convulsivam Nordtingae grassantem ipecacuanham et tartarum emeticum absque sperato effectu dedit; profuit vero moschus, et extractum nicotianae. Plerumque pitulas dedit ex duabus moschi par- . tibus, et una extracti nicotianae paratas Rinensem commendat praeter moschum,
306쪽
nieotianae extraetum , ipeeacuanham, eorticem , et infiisum roris marini sylvestris. Cl. Grex arbitratur, nullam convulsivam tussim absque emeticis curabilem esse, quod Curam ex integro absolveret. Hoc scopo
tepidam cerevisiam, cui pauxillum butyri addidit, propinat; alio in loco, sulphur auratum suadet. Laudat itidem tanquam certum remedium syrupum millepedum, qui Paratur, dum succus millepedum cum vino albo emulgetur, cui dein debita sachari quantitas adjicitur, ut syrupi consistentiam adquirat. In observationibus medicis Londinensibus
commendatur castoreum, cortex ' exiguae dosea tartari emetici scopo alterante. Opium et hyosciamus a multis commendatur. Sunt,
qui infusum salviae glutinosae in lacte mirum quantum laudant contra tussim convulsivam. Alii utuntur infuso roris marini sylvestris. Asas foetidae vires CL Millar eontra tussim hanc egregias expertus est. Dedit is mixturam sequentem. R. Αquae puleg. une. iij. Spiriti mindereri, une.
307쪽
Abstinuit tamen ab hac medela in provectiori malo, aut ubi hcem optoes, aut pht seos vestigia sese monstrabant. Extractum ni cottanae tussim spasmodicam sedavit notante Rose teinio datum ad grana
duo vel tria. Quo Vero nauseae, quam eX- tractum hoc conciliat, obvium eatur, si1asit
idem cL vir, ut pauxillum aquae cinnamomi superbibatur. Opinatur eodem eum. essectuet utiliter idem extractum adhiberi in tussi convulsiva posse. Axstant certe, tam novae, quam antiquiores observationes asthmatis
pituitosi, et tussis pertinacis syrupo ni cotianas secundum formam dispensatorii Wiirten-bergensis parato percuratae. Unde spes est
idem remedium in morbo consimili, tussi nempe convulsiva profuturum, si modo ea dosi detur, ut vomitum non moveat, qu*In aromate assumpto oportet cohibere.
Corticem peruvianum praeter alios in tussi convulsiva commendat CL Strandberg, et Brendelius in programmate de tussi convulsiva, si modo cum resolventibus, ac imprimis cum terra foliata tartari societur. Sed
sua cortici tempora sunt, ubi is prodesse potest. Etenim cI. Millar eundem utilem expertus est in fine potius morbi ad robur librarum restituendam, et prohibendum reia lapsum.
308쪽
lapsum. Alii corticem utilem experti sunt in initio solum, ubi pulmones necdum affecti idiopathice fuerant, sed malum adhuc in systemate gastrico haesit. Fuere epidemiae, ubi venae sectio πο- fuit, atque ita quidem necessaria fuerit, ut ea neglecta certam phthysin induceret. Tunc scilicet, quando dispositio peripneumonica
adfuit, et pulmones non tam pituita inerti, quani sanguine multo et phlogistico turgebant. Causa per Venae sectionem et methodum antiplogistiam ablata, plethora nempe et phlogosi, tussi S conticuit. iFuere aliae epidemiae, ubi cerevisia, cui eochleae hortenses et contusae incoquebantur, eximium levamen, et sanitatem brevi attulit. Cere visia haec Varia dosi, modoque praescribitur, e. g. R. Cochl. minores hortens. Νr6. XX-XL.
. Contus. coque in libr. j - j β. cere--siae per ἱ hor. Colatura per linteum fortiter pressa et sacharo edulcorata detur usui. Sumat omni hora, Vel bihorio un
309쪽
a Nolo plures autorum methosos recenisve,
sed potius subjungam quae nos potius in
morbo hoc pertinacissimo facere Cportet. Igitur medicus ad curandam hanc tussim accersitus examinet: an tussis haec inter initia versetur adhuc, et necdum firmas radices egerit; equidem inveterata tussis variam Mpe habet cum aliis morbis haemoploe etc. complicationem; ab an tussis mere stomachica sit, ita ut pulmones solum per Consensum afficiantur. Hoc si fuerit, cura soI- Ventibus, emeticis, rhabarbarinis, demum stomachicis, syriapo corticis peruviani, sal- viae glutinosae infuso, herbae veronicae, hedera etc. ex integro absolvitur. Nocebunt tunc per se venae sectio, sic dicta pectoralia,
emollientia, optata etc. 3) an tussis sit mere pectoralis, id est, an sit vitium ipsius pectoris, illaeso ventriculo. Quod si constet pulmones ipsos affectos esse, indagandum ulterius erit, an eosdem gravet pituitosa materies, ut adeo tussis haec convulsiva potiussit species peripneumoniae nothae. Hoc in casu exiguae et repetitae vomitiones, purgationes mannatae, salina, et demum vesicaniatia, hermes, stibium, sulphur auratum te tiae praecipitationis, ala foetida, milIepedes,
squilla, etc. indicabuntur. Verum si pul
310쪽
3o mones sanguine phlogistieo turgeant, ita, ut jam non sit peripneumonia notha, sed vera,
essentialis, sanguinea, omnes hucusque recensitae methodi nocebunt, proderit. vero
missio sanguinis, et quidquid antiphlogisticorum remediorum titulo gaudet. Quodsi tussis stomachica, peripneumonia notha simul jungantur, difficillimus curatu morbus erit, et medici prudentiam ac judicium practicii mpraeprimis eXercebiti Occuretidum tunc est urgentiori malo, sed resulae specialiori s hic dami nequeunt. Cum itaque tussis convulsiva epide mica, de hac enim unice nunc loquor, consistat vel in tussi stomachica, vel in peri-
pneunionia notha, Vel in vera et sanguinea pulmonum inflammatione, vel in diversa trium horumce morborum complicatione,
alia difficilis quaestio nascitur, quomodo
nempe dignoscendem sit, an ventriculus solum laboret, an Vero pulmones, et si hi, an pituita Vel sanguine graVentur. Respondeo: diagnosin formandam esse I) ex notis proprietatibus tussis stomachicae, peripneumoniae nothae, aut verse, alibi jam aut explicatis, aut eXplicandas; a) ex constitutione epidemica, et febre praedominante; nam quo tempore pleuritis et peripneumonia vera, uti rigescente hyeme, et primo vere fit, late, domi.