Praelectiones in diversos morbos chronicos

발행: 1788년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Memorat Boerhavius, uti videre est in suis praelectionibus ad suas rei medicae institutiones, sanatam abs se puellam, cujus sinus pituitarii vermibus scatebant. Quoniam autem ut plurimum sinus frontales incolunt, quod prima ac praecipua molestissimi doloris sedes cum sensu praesertim rodentis, seque moventis bestiolae saepe numero conjuncti, in alterutrius sinus regione indicat; ideirco Littrius, si nihil alia omnia auxilia prodessent, ad chirurgiam denique nec difficilem , nec periculosam in osse frontis deveta utendum esse censuit. Arbitror Littrium hieterebrationem ossis frontis intellexisse , qua olim usus Gyar Magnatus fuerat , qui terebrato ad sinum usque osse, et Verme, quam inesse praedixerat, magna cum adstantium

admiratione educto, sic dolorem ad alia omnia rebellem feliciter abegit. Verum utinam ea esset vulneris hichrebrati claudendi consanandique facilitas, ac in aliis plerisque cranii regionibus solet. sed quam difficulter apertus hic sinus claudatur, jam olim Cornelius Celsus, et post eum complures

praeitantissimi chirurgi adnotarunt. Dolores capitis stata hora redeuntes saepenumero ab obitaculo continuo praesente pro-Veniunt, ea lege, ut, etsi angustatus humo-X rum

332쪽

rum alicubi meatus semper sit, tamen ubi certis temporibus ad loca haec arctiora major humorum motus appellit ; dolor aut redeat ex toto , aut praesens jam augeatur. Dolores ejusmodi, et intolerabiles hemiseranias quotidie mane stato tempore redeuntes tenui lignorum decocto, quod modice agitatis et impulsis circumeuntibus succis sudores blande movisset, aliquoties Ba lonius feliciter sanavit. Dolor capitis venereus ad idiopathicos

pertinet, materies enim Venerea, acris, eQ

Tosiva men inges stimulans, item spicula ossea in venereorum cranio saepe nasci solita, et Pungentia, prementiaque; caries tabulae internae, sanies ibi nata, illuc delata sat faciles hujus doloris venereorum explicatus suppeditat. Noctu gravior est, mitior aut

subinde nullus interdiu; gravior si aegri decumbant straguli robe tecti; mitis aut nullus, si aeri frigidiori expositi duro ineum-bant pavimento, caveantque ne intra do nitendum incalescant. Id hic moneo, ne dolores omnes noctu ingravescere solitos, sive capitis solius, sive artuum, statim Vene- reos esse aut suspicemur, aut Pronuntiemus. Μulti rheumaticorum, arthriticorum absque omni veneris labe noctu acerbius dolent, etsi

333쪽

3 et 3 etsi iliter hos ipsos non pauet sint, quibus

nox, Vel potius lecti calor dolorum solamen affert. Praeterea plerique pictorum eo-lica laborantes noctu gravius infestantur dolore rheumaticum aemulante; eos facilius Venereos quis arbitraretur, quod et difficilem stranguriosumque mictum experiantur. Dolorem capitis alium diximus LXmρathicum, ubi alia extra cranium locata pars affecta est, et dolorem capitis ex consensu, ut aiunt, effieit. Physiologicam hujus consensus rationem hic non moramur; sussietat nobis, dari hujusmodi dolores capitis causam extra cranium agnoscentes: sic quibus bilis in ventriculo fluctuat, aut acida, acido

austera, pinguis, rancida materies prae Cordia occupat, non raro lancinante dolore

vexantur; qui vel alterutrum latus, vel utrinque tempora infestat, adeo graVis, ut aegri vix attollere oculos, et lucem pati possint, aut ut ab adstantibus caput sibi vel manibus , vel etiam funiculo arcte stringi curent , atque inde levari sese asserunt. Multi sunt, qui mane solum, atque jejuni dolorem hunc experiuntur, donec materies inventriculo fluctuans superingesto aut cibo aut potu permisceatur,t enervetur, obtundatur. Dolor hie capitis febrium biliosarum X et indi-

334쪽

individuus sere eomes est. Sed etiam innis ceteroquin, diu jejunantibus, aut temperamento bilioso praeditis, quos veteres πικροχολους appellarunt, saepe numero oc

currit.

Ad dolores ex consensu ortos schola antiquior clavum quoque hystericum retulit, uterumque primario, et dein per consensum etiam caput affici statuebant. Item causam doloris capitis apud viros hypochondriacos in hypochondriis quaesivere. Verum postquam recentiores in causam mali hypochon-driaci et hysterici diligentius inquisivere eamque in Halleriana nimia fibrarum mus- eularium irritabilitate repererunt, quam vel minimus , atque etiam spiritualis, ut ita di- eam, stimulos in actum deducit, motusque inordinatos excitat, saepius erit et vitium ipsius capitis, et universale simul totius systematis nervossi.

Cephalalgia, et hemicrania, periodiea subinde est, et ad febres larvatas pertinet, aut omni mense redit. Habuimus in chi- Turgo ante annum talem omni die redeuntem cephalalgiam. Prognyin si medicus ad curandum capitis dolorem accersitus formare debeat, summa cautione opus est, ne in spondςnda.

335쪽

euratione, quam sorte facilem aestimat, nominis infamiam incurrat. Equidem si quispiam integra prius Valetudine fretus, obcaiisam evidentem et fortiorem, vini meracioris potum, Venerem, eXercitia immoderata, in cephalalgiam, licet non nihil validam, atque aliquamdiu protractam inciderit , secure praenuntiare possumus, quod, cum procatarxis nondum firma jacta sit, aia. laetus hie satis tutus, et minime pertinax futurus sit. Sin vero dispositio morbosa inveterata fuerit, ita, ut accessiones doloris sua saepe sponte, quin illa superius enumerata causa evidens et fortis praecesserit, redeant , sique a levi quadam causa repetant, difficillimum euratu morbum, etsi fors non periculosum, jure praedicto. Τherapeia horum dolorum adhuc difficilior erit, si affectionum hypochondriaearum aut hystericarum symptoma is dolor sit, cum uti ipse morbus princeps, ita et dolor ab eodem dependens omnem plerumque medelam eludat, et medicis erucem figat. Dolorem capitis venereum uti recentem auramus facile, ita inveteratum plerumque

immedicabilem jure praedices. Recens enim causam in fluidis inquinatis, acribus, et solida stimulantibus habet, et medelae requisitae

336쪽

sitae hoc sui dorum vitium obtemperat. Verum inveteratus dolor a Venerea origine ortus solidorum vitio alitur; caries, exostolis; spicula ossea pungentia, membranarum coalitus arctiores meatus, et mille alia mala nulla ratione auferenda immedicabiles hos dolores afferunt Cura eephalalgias et cephaleae ex notione causarum eolligenda est, quae uti quam maxime variae sunt, ita et medela varia est,

atque in aliis alia. Hinc multos juvant venas sectiones in Vena jugulari, in brachio, in pedibus institutas; hirudines ad tempora, post aures, ad partem dolentem ipsam adplicatae; scarificationes oceipitis, quas Mattherus magni facit in peculiari super

hoc argumentum dissertatione; raso capitis , et ablutio cum overato; epispastica, vesicatoria, Vapores naribus hausti, errhina, Purgationes antiphlogisticas, quin et purgationes mercuriales saepe repetitae; clysmata, pediluvia, diluentia, vel et acria, stimulantia, attenuantia, moventia, alterantia. Juvat hie quasdam remedia celebratiora contra dolores capitis Varios commemorare. Laudatae fuere quaedam herbae, quas ob hunc ipsiim usim eephalleas, quasi caput corro

borans

337쪽

borantes dieeres, apellaverunt: salvia, rosmarinus, lavendula, marum syriacum, quae blando videlicet stimulo, multa aqua diluto, lentescentes humores agitant, circumducunt, et per diaphoreta educunt. Patet hinc, quis, et ubi horum cephalieorum usus sit Arterio tome multis laudabatur. Chynauegregios vidisse effectus a secta in temporibus, vel ad aurem arteria, in doloribus capitis antiquis et pertinacibus testatur. Arterio tome jam a veteribus magno in pretio contra rebellem cephalaeam habebatur. Ligatura arteriae a medicis modo rarius, sed frequentius a veterinariis instituitur, eamque ad curandos in equorum tibiis tumoresperestieacem asserunt. Hi, Veterinari neminse, arteriam, qua materies ad partem aD sectam confluit, tumoremque attollit, excipiunt, et ligant; interim, quas impacta fuit

materies, partim resorbetur a proximis venis, partim alia ratione dissatur. Fora sectio arteriae solum eatenus subinde juvat, quatenus arteria secta fortiter ad subjectum os apprimitur, unde parietes arteriae ita coalescunt, ut nullus, aut exiguus posthac ibi loci sanguinis transitus, hinc minor ad locum dolentem affluxus amplius fiat; sieque dolor capitis aliorsum directo humorum

fluxu

338쪽

1luxu sopiatur. Haec arteriae sectio in Ophthalmia pertinaci non raro profuit, Haret mus methodum Veterinariorum, qua scilicet arteriam ad tumores pergentem ligant, alio quotes adhibuit, idque exoptato eventu in tumoribus strumosis ac scirrhosis. Ceterum arteriotomen contra cephalasam in foeminaqo annos nata, post abortum nulla menstrua habente, Lazarus Riverius Offerv. 56. centur. 2. Arteriotomen adhue suadent Andr. iam eritus , Paro us , Vesaliua Λliud remedium multum adhibitum eOntra rebelles cephalasas est salisatio mercurialis. Μercurium tollere cephalaeam Vene ream constat, modo vitium in solis adhuc humoribus sit. At cephalaeas Venereas a nodis, tophis, spiculis osseis membranas Pungentibus, carie etc. non tollit mereurius, aut non nisi rarissime; etsi enim miasma Venereum mercurio exstingui possit, manent tamen vitia inlidorum ab ipso hoc venereo, et rodente mi a mate producta. Sed in cephalaeis etiam non Venereis usum mercurii

ad salivationem usque propinati profuisse

monumenta medica abunde testantur. Credo salivationem tunc profuisse, ubi scrophiilosa, tenax materies tum varias in corpore glandHlas, cum et caput praeprimis OccupaVit,

339쪽

pavit, et pertinaeem cephalasam produxit. Item ubi lympha Variis aerimoniis, herpetica e. g. aut scabiosa conspureata fuit, mercurium , salivationemque eo excitatam juvisse, facile capimus: nam longa haec ev euatio lympham acrem spissamque solvit, et solutam eliminati Vesicans toti eapiti derasis capillis adpositum profuit in rebelli cephalaea, orta a se- rosa colluvie. Lazarus Riverius Ob ervat. 37.

cent. I.

In cephalalgia ab eadem causa profuit seiaceum: apud fabric. Hildanum Observ. 37.

cent.

Ipsa terebratio, sive trepanatio in pertinacissima cephalaea aliquoties adhibita fuit. Ludovicus Duratus in annotationibus ad Iacobi Hollerti librum ait, se per terebrationem in plerisque cephalaeam curasse. Narrat ibidem casum hominis diuturna et rebelli cephalia laborantis, cui cum totum caput doleret, locus causas morbificas nesciretur, derasis capillis admoveri curavit cataplasma;

post aliquod tempus removit, atque in qua parte magis desiccatum apparuit, ibi perso- rari cranium jussit. Ut primum ad diploem

Venerat, profluere coepit materies coloris, et consistentiae melleasi erat igitur intra

340쪽

utramque Io. Rhodius obferv. 69.cent. I. narrat pariter curam cephaleas atrocis in juveneucula patavina eum exoptato even

tu institutam , ubi membranis cerebri pauxillum puris incubuisse deprehendebatur. Dolores venerei capitis, qui non a simplici humorum acrium labe , sed a vitio organico proveniunt, non tolluntur, nisi trepano. Faetum id eum emolumento est aliquoties a Petro de Marchetlis. Millisus aliud remedium multis prosuisse asserit , sic enim ait: multis utile fuit tempora , frontem et synciput quovis mane et espera frigida perfundere, imo totum Caput omni aurora per antliam aqua frigida embrocare, aut saltem intra Vas profundum aut puteum immergere. Idem auctor multis en comita effert succum millepedum expressum. Ratio eapitis. Hirudo ad tempora, anum. Scarificatio occipitis. valeriana. Cortex etc. VERTIGo. Δεινος gravis rotatio est, aut potius saltus in Gyrum, medicis vertiginem , id est objectorum circumcirea positorum rotationem sonat. Cum autem, qui Vertigine corripiun

tur s

SEARCH

MENU NAVIGATION