Praelectiones in diversos morbos chronicos

발행: 1788년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

enim in vias urinarias specifice agit; illa vero solum agit solvendo obstructa. Mercurialia ipsa inuncta regioni hepatiacae hydropem subinde sustulerunt solvendo. Frictio repetita moderataque profuit etiam

mechanico modo.

In hydrope a retropessa scabie , mors bisque cutaneis aliis, praecipue si flores sulphuris interne simul exhiberentur , proderit certe. In hydrope post ulcera immunda crurum clausa infarctus hepatis solutos legimus inunctione medicata mercuriali. Capiergo potest, quanam rationet etiam hydrops. effectus hujus infarctus, solvi queat. 5. Μethodus sudoriferis utitur. Rarius adhiberi hae methodus potest; et fere non nisi in anasarca, praemissis antea incidentibus, subjunctis tonicis. Aquae in cellulosa tela collectae , attenuatae sudoribus arte et sponte motis tunc dissipantur. In hydrope particulari crurum Ambrumque sudores topici saepissime prosunt. 5. Cum sponte subinde epidermis attollatur in cruribus, et vesiculae ortae aquam multam plorent: hinc subinde ars naturam imitatur, et cutem vulnerat. Sunt qui in cruribus, loco maxime declivi id faciant.

sunt etiam, qui in scroto , si id tumeat.

82쪽

Μodus cutem Hilnerandi varius est: I. erodendo , adposito vesicante, squilla recenti et contrita adplicata. 2. Dcymne, seu profundiori scarificatiorie. 3. Mariscatione Catanea, levi, rara, incruenta. Gίacco, maxime in scroto. F. Fonticulo. Praestat ad internos malleolos scarificatio incruenta et rara. I. In unico pede; alias enim inflammatio, dolor, erysipelas Phleg monodes per totum crus et femur cum febre

magna oritur. Item si plures in utroque pede incisiones fiant, et aquae tenuiores sint, intra paucas horas plurimum aquae cum magna Virium ruina profluit. Incommoda hujus methodi sunt inflammatio partium scarificatarum. Incisiones inflammatas aquam nullam amplius profundunt, et saepe cito diffunduntur ad partes vicinas. Vitantur haec incommoda, si ad primum sensum doloris aegrum in lectum reponas, crure in situm horigontalem reposito, ut crus situ ipso detumescat, et tensio cesset ac inflammatio.

Prodest etiam ad partem inflammatam incipientem adponere cataplasma emolliendo discutiens, e. gr. ex mica panis albi et floribus sambuci cum lacte coctis, vel cum aqua adjecto aceto lithargyrii.

83쪽

Ρrosunt hae scarificatioueg I. in anasarca vel sola, vel cum ascite conjuncta. a. aquis fluxilibus effectis. 3. internis non neglectis.

7. Methodus utitur frictionibus paritum tumentium ficcis, aromaticis, spirituosis,

oleo sis. Si morbus ex sola laxitate partis externae Oritur, citius roboratur adhibitis roborantibus externis ad partem relaxatam adplicatis; morbus enim est tunc telan potissimum cellulo m. Asciticos oleosa inunctione sanari memorat Celsus, Coelius Aurelianus Galenus Methodus haec in desuetudinem abiit, donec eam CL Olinter Bathoniae Medicus denuo in

usu revocaret. Abdomen mane et vesperi oleo olivarum probe inungitur per horam , donec post aliquot dies aeger profuse mitigat, et de Lumescat. Frictio tenaces humores solvit, attenuat, solutosque ad renes determinati Cum plurimum aquarum ex aere CX- terno absorbetur in hydropicis , fors inunctio eam aquae imbitionem prohibuit. Nos solum abdomen inungimus hodie. Antiqui, eXcepto abdomine, reliquum corpus ; fors

totum corpus melius inungeretur. 8. Crurum, totius etiam sors

ris hydropicis profuit non raro. Thermae Potissi

84쪽

pobissimum At nocent a scilicis, et aliis, quibus vires ventriculi sunt debilitatae. Ρrosunt leucophlegmaticis, item quae

in anasarca, viribus Coctricibus bonis. Item ad tumores crurum tollendos, si spissus et tenax humor cedema fecerit. Praemitti de fibent solventia, incidentia, evacuantia, demum tonica. Quodsi nihilominus crurum tumor maneat, thermae febrim temporarium excitabunt, spissa attenu*bunt, et attenuata Per poros culaneos educent. Hinc solvi quaestio potest, an thermae e. g. nostrae Ba- denses roborent, an non. Thermis bene jungitur equitatio, ita ut aeger mane thermIS uta ptur, vesperi equitatione. Balnea vinosa, vinaceorum, faecum Vini, qua calida dilutarum , cruribus aedemato μsis prosunt, si is tumor tape rebellis, hoc ceteroqiiiii jam dudum sanato supersit.

Balneum arenae calefactae, ciuerum camlidorum, tosti salis, in anasarca, aut etiam in ascite cum tumore crurum eximia sunt. Sunt autem haec balnea vel solummodo crurum, Vel et totius corporis, ubi aeger decumbens, tenui syndone tectus ad digiti altitudinem eineribus, vel sale marino Cale

facto perfunditur. Verum sublatae jam deribent esse remotae hydropis

85쪽

9. Ligaturae et fasciatio , vel tibialia prosunt, non ipsum hydropem sanando, sed ad tumorem crurum residuum tollendum, qui saepe ob atoniam

cutis diu manet. Adplicatio fasciae mgne in lecto satia Q. Tonica. Incipiens hydrops post longos morbos, potissimum autem anas arca, tonicis, stomachicis, diaeta spirituosiore, motu corporis sanatur. Vidi anasarcam, ubi diuvetica, purgantia etc. nil profuere; aeger medicorum pertaesus quotidie curru evehi, Vino meraciore uti, et carnibus vesci cepit, et Lanatus est.

ΙΙ. Vennes sectio, et emollientia nitrosa , potissimum quae ex althaea parantur, hydropem subinde sanarunt. Exempla etiam habui mus in noso comio, neque pauca; et refert CL CVimit. Medicus: hoc in casu adest inflammatoria sanguinis conditio , et ple- thora. Inde serosus latex in cava corporis, inque telam cellulosam exprimitur, oriturque hydrops Varius, rarius ascites, saepius anasarca. Interest plurimum certa inflammatorii huius tumoris signa habere; sunt autem sequentia: pulsus vere durus, qui tamen valde decipit in hydrothorace; sitis, urinae color. itemque alia synochi imputris,

86쪽

Ieu sebris inflammato rite universalis symptomata. Observatur tempore phlogistico, et causis hydropis ordinariis absentibus. Huic hydropis speciei praeprimis obnoxiae sunt

puellae rusticanas, quibus antea bene sanis menstrua ceperunt supprimi, ob perfrigerationem forte admissam, terroremque, diaetae errores. Inde pleihora nascitur, et chlo- roseos species, quam calidam, febrilem appellant, seu febrim febrim amatoriam. Venae sectio. Emollientia. Nitrosa etc.

ret. Mutatico oeli. Subinde sola hydropem sanavit, si locum depressum et paludosum deseruerit aeger , et editiorem se tierit. 13. ParacentUD. Veteres jam notaVeraΠt , quibus rupto umbilico aqua statim effluxerat, eos sanari non raro; mori VCTO, quibus id fieret confertim et subito. Hinc edocti fuerant, non tantum paracentensiuabdominis, sed et modum illius. Sed quaeritur, quare ergo, natura Viam monstrante, paracentesis non in ipso umbi, lico instituatur, quem locum, utpote magis attenuatum, sibi natura selegit. Respondeo, a) quia vulnusicin loco ita extenuato difficulter consanatur, et quia lentus aqua .m

effluxus difficulter impetraretur, 3 quia

locns

87쪽

Iocus pertusus mini commode posset obsu. rari, q) quia aquie plena detractio perincommoda foret, et non, nisi aegro in um-bdicum decumbente perageretur. Ceterum optima circa paracentes H praecepta dedit Celsus. Ρrodest paracentesis 'ab in hydrope non saccato, a) primis viis

bonis , 3) obstructionibus Viscerum antea sublatis. Hic curativum in as cite erit paracentesis. At subinde palliatinum tantummodo remedium est, scilicet ubi obmolem aquarum suffocatio instat, et ubi saepe aeger de vita periclitatur. Habemus aliquot exempla foeminarum, per multos δὶ nos, paracente si saepius instituta, conservatarum. Palliativam medicinam dixi, cum causa tolli nequeat, et ea Persistente idem effectus sequi debeat. Verum ubi febris jam adest, et vires fractae, ubi macies superiorum artuum, ubi aquae

puriformes, purulentae, sanguinolentae, acresque viscera jam arroserint, paracentesis gau-graenam et mortem accelerabit.

In hydrope saccato inutilis est, paulo post enim saccus de noVo replebitur : et scaturigo aquarum non talitur. non Potest: obturari,

88쪽

si aqua gelatinam referat , paracentes sequidem non nocebit, non tamen proderit Aquae enim effluere per canulam non possunt.

Etsi galli hoc in casu vulnus soleant dila

tare,

De loco ubi, et modo. quo debeat institui, chirurgii doctoribus disserendum relinquimus: id solum addo, utendum fasciatione illa sub paracentes, quam Coelius Aurelianus jam in usum vocaverat, renovatam a Littrιo, atque a Meadio ita acceptam, tan quam proprium inventum. Haec ferme auxilia curandi hydropem: nune videndum, quos hydropes immedicabiles statuerint medici; dein vero ad expli- eandas singulas species hydropis progrediar. Vasa lymphatica rupta immedicabilem hy. dropem faciunt. Item ex renibus calculo laceratis legitur in abdomen effusa urina et inde hydrops. Idem hydrops ab urina est rene aut vesica ulceratis profluente natus. Leguntur rupti uretheses; rupta vesica post urinam diutissime retentam. Vidi ipse. Huc uleera pertinent Ventriculum eo loco perforantia, et foramine ita tenui , ut potulentis potius, quam cibis exitus pateat in abdominis cavum: de quo exempla prostant. Huc etiam pertinent ulcera in mesenterio.

89쪽

75 Ηepar scirrhosim, exsuccum , irresolubila immedicabilem hydropem facit. Varias hydropis species recensero exordiar, cum quaedam habeant aliquid sibi proprium et peculiare, quod ad regulas therapeuticas nuper datas difficilius red

Exordium faciam ab ea speeie, quae apud nostrates est valde frequens, maxime in urbibus: ab bdrothorace. Sunt multi praedispositi ad hydrothora-eem, ita ut morbus sit gentilitius: filius , Pater , avus inde sunt mortui. Sedes. Aquae haerent vel in rite utro cavo, Vel in utroque cavo thoracis, vel intra pericarium, et tunc hydroeardia morbus audit; vel intra duos Pleura saecus, vel in ipsa pulmonis substantia. Ca m sunt eos ipsis, quas supra attuli hydropis productrices: sunt tamen aliquas peculiariter vim producendo huic morbor

has nunc attente accipite. I. Venae sectio frequens, et ejus abusus ex mala morbi idea. Sic menius ob copiosas, quas sibi ipsae instituit venae tiones,

90쪽

thoracem incidebat. a. Pulmo in rctus, tuberculosus, Obstructus, calculis ob spus, pulvisculis, uti in molitoribus, lapicidis, et iis, qui inter pu)veres perpetuos opificium aliquod exercent. Longa tussi, quacunque demum vexatus hydropem thoracis invitati Vitia cordis et magnorum vasorum, et quidquid humorum motum per pulmones difficiliorem reddit 3. Peripneumonia saepe causa hydropis est. Grave iii hanc obser ationem magno Italorum medico Morgagnio debemus. Sei-

Iicet per pulmonem inflammatum difficillimus est sanguinis motus, hinc per vasa lateralia dilabetur, exprimeturque pars aquosa. Pulmo ita inflammatus non resorbebit illum halitum, qui identidem transudat, et super- sciem obliniti Hinc peripneumonici saepissime simul hydrothorace illius lateris laborant. At sub finem morbi, venae sectionibus copiose institutis, plerumque denuo

abundans in cavo aqua resorbetur: . dico

plerumque , Vidi enim aquam non fuisse resorptam, mansisse hydrothoracem, propria dein methodo sanatum. Exempla sectiones

mihi suppetunt ex priori noso comio.

q. Alia

SEARCH

MENU NAVIGATION