장음표시 사용
21쪽
selectissimorum voluminum copia in publicum commodum instruxisti , imminente sub proXimas kalendas dedicatione. magno me, Doctissime Lancisi , gaudio. & incredibili quadam voluptate perfundis. Quod autem addis 'cupere Te vehementer, ut quae in his Tabulis propria Eustachii. &
peculiaria s sint licet ab aliis post ipsum prodita ) extare
cognovero , de his omnibus Te diligenter , nullaque interposita mora certiorem faciam, utrum dissicilius sit negare, an emcere, multum dubito. Nam & negare ei, quem Plurimum colam , cuique me obstrictissimum esse, confitear, ea praesertim cupienti, quae, sicuti ad Historiae Anatomes ex hisce Tabulis illustrationem, ita ad beneficii celebrationem pertineant, per se collati in publicum ab eo Principe, cujus non modo geminae amplissimaeque potestati, sed Sc summae erga me, meosque Omnes beneficentiae longe plus debeam, quam hominem homini debere fas sit, durum id mihi, & quod nequaquam possim, videtur: & id suscipere in his temporis angustiis, atque in his tot, & domi urgentibus, & in publico impendentibus occupationibus, quod intra justum tempus, & otio affluens pro dignitate praestare non possem, & praeterea quae hujus, aut illius Anat mici inventa creduntur, ea ad Eustachium referre aggredi, hoc vero perdissicile esse sentio, eique maXime, qui, Cum non possit prodesse omnibus, neminem saltem velit offendere, quique, ut jamdiu nosti, haud mediocriter Vereatur. Laudes Egregii Principis, s tuas Culpa deterere ingeni. Quoniam tamen sapienti cuique homini pulchrum potius, atque optandum videri debet, eadem quae Eustachius, sublata omni plagii suspicione, observasse, ac cum tanto Anatomico divisam inventionis gloriam habere dc quoniam VC- strum, Lancisi Ornatissime , beneficium , si, qui digne possunt, his solis celebrare liceat, timendum est, ne, quod ab omnibus laudandum esset, id nullum habeat laudatorem . idcirco statim , ut jubes, morem gero, non omnia, quae alias possem, sed praecipua eorum, quae hasce Tabulas inspicienti in mentem nunc veniunt, ad Te scribens, nullam aliam habitura gratiam, nisi celeritatis. Sed antequam incipio, quo tempore, & in quem potissimum finem hae fuerint Tabulae seri incisae, constituere necesse est. Haec enim duo non modo ad easdem intelligendas,
22쪽
verum etiam ad ea , quae in ipsis peculiaria Eustachii sunt sicut Tu cupis) dignoscenda plurimum adjuvant. Igitur quicunque sunt in ejus opusculorum lectione versati, ii certe non ignorant, id sibi Eustachium in omni sive hominum,
sive brutorum dissectione prae caeteris proposuisse, ut ostenderet, magis in Galeni Accusatores, quam in Galenum ipsum reprehensionem cadere, eo maXime tempore PerVulgatam, quod non hominis, sed brutorum anatomicam descriptionem tradidisset. Nimirum tunc omnium manibus
terebantur Andreae Vestalii de humani Corporis fabrica libri, accusationem illam tertio quoque verbo non sine acrimonia ingeminantes: & in iis propositae & descriptiones,& Tabulae, ut eleganter traditae, & affabre delineatae, sic passim diligenter quoque, & fideliter ad humani corporis normam eXa Otae judicabantur. Etsi vero post annos circiter viginti, ex quo Vestalii Tabulae prodire coeperunt, eXtitit Romae Realdus Columbus, qui nonnullos in eo ipso, quod memoraVimus, genere Vestalii errores in suis libris de Re Anatomica reprehendit, & paulo post Gabriel Falloppius, Gymnasii hujus nostri decus. & lumen, edito aureolo Observationum Anatomicarum libello multo plura Vestalii errata deprehendit ; ab neutro tamen eorum ullae Tabulae editae sunt, quae pro fallacibus illius Tabulis suffcerentur. Quae cum ita sint, quaecumque in Vestalii Tabulis, aut desiderata, aut perperam est ista, in his Eustachii Tabulis addita,& emendata inven1emus, primae horum omnium delineationis honorem esse ad Eustachium referendum, nem Inem puto negaturum, Ut qui duobus post Falloppium annis, atque adeo ante novas cujusque Tabulas testatus est in opusculorum Anatomicorum Draefatione has suas editioni paratas
An Vero, ut delineationis, sic quoque inVentionis eorum omnium primam liceat Eustachio gloriam adjudicare, diligentius est inquirendum. Non enim propterea quia duobus, ut dictum est, post Falloppium annis testatus sit, se suas Tabulas absolvisse, continuo credendum est, non absolvisse multo antea & illas. 6c Anatomica Scripta, sive edita, sive adhuc desiderata. Nam, quo anno Falloppius Observationes edidit, eodem sinus ad librum de Renibus Anno. tationes colligebat, & scripsisse Eustachium non modo de Rembus , .erum etiam de ceteris aliis humani Corporis partibus afferebat,
23쪽
rebat, ut in ejus ad Leotorem Epistola, initio statim An-
notationum habemus. Praeterea eXamen ossium, eique adnexum de motu Capitis opusculum, eo tempore fuisse perscripta , quo necdum Falloppii Observationes videre Eustachius potuisset, eX adscripto die facile colligitur. Sed quoniam Epistolam de Auditus organis post Falloppii Observationes scriptam esse , non modo eX adscripto item die, verum quoque eX non uno ejus loco, de Stapede videlicet, ac de Cochlea , satis constat; in Libello autem de Dentibus ut modo cap. 32,. de Renibus praetermittam ) attestante etiam bino in Annotationibus, Falloppii sententiae nec semel, nec obscure impugnantur, & praeterea Falloppius in Praefatione ad Observationes, has ante annos quatuor a se scriptas ad Petrum Μannam, testatur: his de causis unice ad annum, quo Tabulae sunt seri incisse, inquirendum Veniamus; nam 6c de his potissimum quaerimus, si constabit, has ante scriptas a Falloppio Observationes fuisse paratas, plerorumque etiam quae & Scriptis, Tabulis communia sunt, inventorum gloria Eustachio asseretur. Itaque mitto quod in Praefatione ad opuscula hic amrmat , sex s quadraginta Tabulas areas multo prius se editurum fuisse, nisi ab aetate, valetudine. 6c fortunarum imbecillitate fuisset prohibitus. Mitto etiam quod in Praefatione ad suas in Erotianum Annotationes, & ad Libellum de Μultitudine scribit, se suas observationes, s intaentiones anatomicassam pridem are incidendas mandavisse; edere autem supersedere, quia nonnullos si dest Vesalium, ut liquet ex iis, quae sequuntur opusculis a se anno proximo superiore publicatis VC-hementer audiverit commotos fuisse, ideoque se aliquandiu expectare, donec ipsi, siquid velint, rescribant, ne noVaS subinde appendices suis scriptis adjungat. Neque locum aD seram ex Epistola de Auditus organis, ubi de Stapedis in- Ventore differens, se, inquit, neque edoctum, neque monitum ab aliquo. multo antequam ipsi scribant, id ossiculum noVisse, Romaeque non paucis ostendisse, atque in aes incidendum curasse. Qui autem id scripserat, eX collatis utriusque locis apparet, Falloppium fuisse in Observationibus, ubi negat, anno 13 8. fuisse Romae quemquam, qui Stapedis notitiam haberet. Igitur multo ante hunc annum altera saltem Tabularum, in quibus hoc Ossiculum ostenditur, fuisse videtur incisa. Locum potius asseram, in quo dc de Tabulis c ij nuper
24쪽
nuper inventis, dc de his quidem universim Eustachius ita
loquatur, ut annum simul, quem quaerimus, diserte prodat. Is . quantum modo memini , unicus extat . in Libro de Renibus cap. 16. Hujusmodi , inquit, dispensatio, uni qui tenarum nempe Venae sine pari cum emulgente altera, aut cum proXima aliqua Vena ) qua ratione, quottae modis a me sit obserίata , Tabula huic tractationi annexa idest octo, quas
tunc edidit ) apertis me opendent ; π nisi fallor, non secus eas
in icienti ante oculos ponent, ac si dissectioni nostra interesset: in qua harum oenarum consensum ita consuevi ostendere: quippe qu/multis ante annis perspectus mihi sit, cognitus, quemadmodum nostra Anatomica Tabula idest hae quae sunt nunc inventae,& in his XXVI. & XXVII., nam si easdem illas, de quibus modo dixerat, innuisset, non nostrie Anatomicae, sed
eaedem Tabulae dixisset; hae igitur) anno salutis millesimo quin
gentesimo quinquagesimo secundo are incisa patefaciunt : ut dicere audeam, non minui memet mihi in ea, quam praesentibus, spectantibusque omnibus satisfacere . Esse autem has nuper inventas Tabulas multo ante illas octo seri incisas, petito ex XIII. Tabula argumento infra confirmabo. Si ergo anno Is T. hae
Tabulae fuerunt incisae, prima laus Eustachio deferri potes non tantum delineationis, sed & inventionis eorum omnium, quae in Vesalii supplementum , vel emendationem, ut in his Tabulis, ita in Falloppii Observationibus, immo & in Columbi libris, ad eundem modum occurrunt; ut quae opera aliquot annos pos illas Tabulas perfecta sunt, illae quidem annis post quinque, hi vero ut minimum tribus, ut e X CO- lumbi ad Paulum V. Pont. Μax. Epistola colligo. Quod si aliquis eX Fallopii Draefatione argumentum Ca piat, nonnulla ejusdem inventa, ut ad quamplurimos, sic ad Eustachium potuisse multo ante illius Observationum editionem permanare; ego quoque ex Eustachii opusculo de vena sine pari Antigram. XI. argumentum Vicillim capiam. nonnulla hujus inventa perferri ad Falloppium potuisse, per eorum Videlicet sermolies, aut scripta, quibus ut Lustachius inquit: sudium erat aliorum inventa pro suis edere. . . . exploratoribus apud hunc ) etiam pipendio conductis: ad quem locum recte intelligendum, haud scio, an juvet illud Antigramma conferre cum his, quae in Falloppii Observa tionibus, & in harum examine a Vesalio edito. Occasione
Venae sine pari narrantur: illud quidem scio, hunc Vesalii
25쪽
modo hac ad suam usque atatem tam priscos , quam recentiores Anatomicos adeo latuissent, ut non suum nulla prorsus mentio
de ipsis facta esset, sed neque aliquis prius hac vidisset, quanta
A. D. Is q. Sed haec obiter. Ad Eustachium nostrum redeamus: cujus, ut Vides, Lancisi Ornatissime, ego gloriae plurimum faveo; ita tamen faveo, ut multa pro Falloppio nostro reponi posse, non difflear; primum quod, cum nemo negare possit, ejus obserVationes anno 136 I. prodiisse, niim Eustachii Tabulis ante hoc tempus furnina imposita fuerit manus . illi ipsi possunt in dubitationem Vocare, quibus mecum illi credere placeat A. Issa. easdem incisas fuisse; deinde quod ex Epistola Eustachii de Auditus organis proclive sit conjicere quod ab eo de Cochlea , & de canalibus semicircularibus in II. Figura XLV. Tabulae pictum est, id post lectas Falloppii Observationes eidem Tabulae, qua locus Uacabat, adjectum esse. Verum Caetera mittamus, tandem
aliquando ad has Tabulas inspiciendas Veniamus. Quarum tres priores quoniam sit quid habent, in quo moremur, id infra opportunius commemorabimus, idcirco has interim seponentes. ad XII. statim pergamus. In qua, caeteris figuris praetermissis, iisque praesertim ut semper )quae in octo Tabulis vulgatis occurrunt, III. potissimum , atque VII. contemplemur. Igitur in III. & vesiculas seminales, Sc deferentium vasorum cum iisdem conjunctionem, 6c duos seminis in capite, ut Vocant, gallinaceo meatUS, omnia perspicue quidem, atque eleganter plecta conspicimus, quae sane frustra in Vesalii Tabulis perquiruntur, ut qui has vesiculas primum vidit in Falloppii observationibus descriptas. Caeterum ad Vesicularum sedem ostendendam ab anteriore quidem parte undecimam XI. Tabulae Figuram, a postica autem VII. hujus Tabulae Eustachius instituit. In qua
praeterea figura eas vesicae fibras monstrare voluit , quas cap. 19. de Renibus conspicuas, crassas, ac fere carneas, di-Xit , quaque adeo zaria quoquozersum ius buuntur , ut intuentibus multarum tunicarum speciem habere zideantur. Sed& in Tabulae X. Figura I. exteriore pariter sublata Ventriculi tunica , ita ejus circulares fibras ostenderat, ut W1llisti industriam in Tabula III. ventriculi concinnanda prae-
26쪽
In Tabula vero proxima XIII. illud primum dissimulare non possum, vasis urinarii intra renem deXterum ramificationem tum dimensionibus, tum figura non ita ad Verum accedere, Ut quae in perVulgata Tab. V. delineatur: ex quo nimirum in ea opinione confirmor, longe prius has Tabulas esse incisas, quam octo Vulgatas: quarum si ejusdem V. Tabulae Figura Ι. idem ostendi credis, quod XI. Tabulae Figura X., hanc quoque multo rudiorem , atque adeo priorem esse, confiteberis. Caeterum ex his ramificationibus, sive, ut alii vocant, pelVis tubulis, & renum canaliculis.
dc horum in papillas iis tubulis exceptas unione fuisse ab Eustachio & Bellinum , & Μalpighium occupatos, non est opus hic memorare. Illud potius addam: haec eadem, quae Eustachius, Falloppium quoque in Observationibus attigisse. Clitoridem vero, & ejus crura, atque musculOS, quae similiter Falloppius in eodem libro descripsit, primum certe delineata, & in hac XIII. Tabula, in sequenti conspicimus. Sed quod ad ligamenta uteri rotunda attinet, quae Vestalius musculos, Falloppius autem processus nerveos esse docuerunt : Noster in hac Tabula non modo ab utroque dissidet, sed Siamerdamii nihil fere aliud, nisi minutis mas arteriolas , & venulas illa esse tradentis, & Figuram.& explicationem praeVenit, addens praeterea eX cruralibus nonnullos ramusculos, ut 6c in sequenti Tabulae Figura I., ad quam priusquam transeo, in hac XIII. illud denique observandum judico: vel spermaticorum, & hypogastricorum vasorum ad latera cervicis uteri unionem minime Nostrum latuisse. In Tabulae XIV. Figura I. nequaquam partium CXiguitas Eustachium prohibuit, quin se illud quoque scire
satis ostenderet, ab ani sphinctere fibras per cunni latera deduci versus hujus summam partem, atque Clitoridem . In figuris autem III. & IU. cum ipsius caveae uteri longe accuratior Figura observanda est, quam ea, immo & consequentia tempora propemodum ferrent; tum Vero in primis manifestum Tubae Falloppianae in uterum transitum 1 pectaIe op Oitet. Figurae autem ad foetum, eius involucra pertinentes, collatis homine, & brutis, Vestalii in his rebus lapsum evidenter coarguunt.. Verum his, aliisq; praetermissis, recta ad Tabulas XVII. Od XVIII. xeniamus. Et primum in illius Figura II. praeter
27쪽
medullaris substantiae per cerebellum in arboris, & ramorum modum dispositionem, juvat observare duo saltem genera processuum cum cerebello commissorum, nempe & eos inferiores, ex quibus Varolius postea a se primum, ut Credebat, animadversis spinalem medullam eX parte componi,
monstravit, quod ex hac Tabula non latuisse Eustachium, constat: 6c eos superiores, qui a Testibus in cerebellum, ut Nillisio videtur, protenduntur. Ad horum initium origo Datheticorum nervorum, de qua a Vesalio ignorata Fallop- pius quoque in Observationibus locutus est, hic evidenter
conspicitur. Εam noster in examine ossium, antequam Falloppium legere potuisset, jam scripto, Fabio Amicio indicare voluerat, dum inter eorum commemorationem, quae ut admirabilia ipsi ostenderat, excitare, inquit, te nervi etiam debeant, nam ut mittam nunc illos , qui prope cerebri nates oriuntur nempe hos, quos hic delineat, Fatheticos ) s alios, qui juxsa spinam procedunt, ac tres quoque propagines sexti juginer orum cerebri a medulla spinali principium sumentes quos
porro esse in sequenti Tabula delineatos, mox ostendam , nonne soluto, sc. Denique in hac eadem II. Figura operae pretium est observare, medullam spinalem, non ut a Vesa-lio , semper magis, atque magis quo magis a calvarist recedit , attenuatam proponi, sed ibi crassiorem , atque pleniorem , Vnde magni artuum oriuntur nervi: quod item & a
Palloppio animaduersum. 6c ante hunc in Caroli Stephani libris pictum , nunc passim in accuratiorum Recentiorum figuris spectatur. Figuram vero IV. dum inspicimus, proderit ante oculos habere Anatomise Cerebri Clar. Ridleycap. P., in quo plexum choroidem tradit ab utroque latere se duplicem, quod hactenus a nemine fuerat observatum ; ponit scilicet ut hic Eustachius, qui haec ad posteriora refleXa pingit alteram plexus partem a latere, alteram autem in medio instar latae expansionis nates, & testes, & glandulam pinealem obvolventem. Quod autem Ridleyus in eodem cap. praeter Venas a Willisio descriptas, duas semper se dicit
reperisse anterioribus ejusdem plexus extremitatibus occurrentes, fortasse id est, quod in III. hujus Tabulae figura monstratur. Figuram vero VI. Tabulae XUII. si videre homines potuissent, cum Varolius suum de circumductione, seu reflexione Opticorum nervorum, Vera eorundem
origine inventum proposuit, non id ad Fabricium ab Aqua-
28쪽
pendente pertinere , odiose contendissent, sed Eustachio deberi, evidenter ostendissent.
Quid porro, Lancissi Do Otissime, de Tabulae XVIII.
Figuris omnibus dicemus, in quibus nihil fere est, quod non nostra haec potius, quam Eustachii deceat tempora 3 Diligentiam sane, qua sunt paratae, accuratissimam vel minimae res testantur, Sc in his duae illae, ut Nillisius appellat, candicantes glandulae pone infundibulum consti tutae, quae in nulla harum quinque Figurarum desiderantur. In I. autem ,& III. Figura ut singulas consideremus ) occurrunt illae, quas supra Eustachium Vocasse diximus tres propagines sexti jugi nertorum cerebri a medulla spinali principium sumentes, nos vero juXta communes his temporibus appellationes, quas in hac Epistola retinemus, radices vocamus nervi Spinalis ad Par Vagum accessorii: quem ante Willisium jampodem inquit Ridleyus cap. 16 observaverat , imo delineaverat , atque descripserat Vidus Vidius. Caeterum ex his Eustachii Figuris 6c cui debeatur, & Vejussenium in prima ejus origine describenda magis quam Willisium , aut Ridleyum ad Eustachii observationes accedere, facile colligitur: quis autem ad Verum magis accedat, hic quidem non judico. Ut vero mittam de nervorum, & in primis quinti paris ramisi-cationibus, quae in hac Tabula proponuntur, dicere; facere
tamen non possum, Ut in I. Figura praeteream non modo
portionem duram Paris Auditorii a Vestalio ignoratam, sed 6c hujus primum post inflexionem, quam in Aquaeductu subit, cum chorda tympani a pari quinto proVeniente uniOnem , & demum cum hoc eodem pari conjunctionem de diqua alii aliter ) delineari, de quibus plerisque rebus Ut nO-1ter in Epistola de Auditus organis verba fecerat, sic quod
speciatim ad memoratae chordae originem, & sinem attinet, multo quam Falloppius diligentius proposuerat. Nunc missis caeteris, in Figurat II. consideratione moremur. Et in ea nervos vulgo intercosiales dictos inspiciamus, qui nescio an
sint illi, qui, ut supra dictum est, juxta stinam procedere ab
Eustachio admirabiliores suas observationes Amicio commemorante dicebantur. Nam etsi iidem nervi superioribus. &aequalibus Anatomicis non erant ignoti ad Vertebrarum tho- Iacis , lumborum latera; ad latera tamen vertebrarum cervicis eosdem Vestalius videre non potuerat; itaque ceu aD Octauo pari infra cervicem enatos proposuerat. Ipse autem Fal-
29쪽
Falloppius etsi videtur ubi oliVare suum corpus, sive plexum describit, aliquam majorem gemini praedicti nervi habuisse
notitiam; non tamen ejus Veram cognovit originem. Immo
Willisius in Nervorum descriptione cap. s. origo , inquit , ejus nondum satis detecta fuit ; nam a plerisque Anatomicis pro
ramo paris vagi perperam sumitur . Haec autem origo ex ea saltem parte , quae ad nerVum seXti paris attinet , manifestissime in hac Figura II. demonstrata est. In qua praeterea& plexus plures, & origines, ac distributiones nervorum ObserVantur , quas sane res non dico ex Vestalii solum Τa-hulis , sed & aliorum, qui sunt illum ad recentiorum usque tempora consecuti, partim nullo modo, partim non satis licebat addiscere. Quae sigillatim recensere nunc mitto, quoniam sentio, in his duabus Tabulis considerandis quae alioquin omnium videntur consideratione dignissimae) aliquanto , quam Vellem, me proli Xiorem fuisse. Sed vicissim breviorem multa esse me cogunt in sequentibus usque ad XXXVIII. Tabulis considerandis; primum quod in earum aliis nulla quidem nunc occurrunt ita digna consideratione ; deinde quod de aliis, nominatim de illis duodecim , quae musculos eXhibent , Te miniis sollicitum esse, scribis: denique quod earum aliqua haud pauca habet, quae in octo jamdiu editis Tabulis etiam sunt. Attamen ut intelligas has quoque, de quibus nunc loquor, Tabulas me inspexisse, pauca in paucis considerabo. Igitur in Tab lae XXVII. Figuris II. , & IV. eae mutuae Vasorum mesa-raicorum ad modum arcuum communicationes ita perspicue, 6c eleganter eXpressae, ut nunquam meminerim meliuS,
satis testantur Eustachii in his quoque vasis exercitationem, quam in Antimam. 8. de Vena sine pari subindicaverat. Ad ea autem, quae in pluribus suorum opusculorum locis de nonnullarum Venarum, & in primis Venae sine pari distributione, variisque communicationibus tradidit, facilius
intelligenda, & nonnullae hujus Tabulae Figurae, quae in
octo prioribus Tabulis aut nullo modo, aut ob loci angustias decurtatae proponuntur , dc ipsa quoque superior Tabula XXVI. vehementer utiles sunt. In Tabula autem XXIX. primus omnium Eustachius Occipitales musculos pinxit, ut quos Falloppius a reliquis omnibus Anatomicis scribit esse praetermissos. Losdem quo
que pingit in XXXI. XXXII. & XXXIV., in quibus ut d 6c in
30쪽
XXvj dc in XXX. musculos praeterea exhibet, qui supra. & qui pone auriculam sunt constituti, de quibus Falloppius idem
Tabula XXXV. Μastoidaeos musculos. & duplicem singulos habere originem. & sic in duos utrinque dividi posse, ut Eustachius adversus Vesalium in opusculo de Μotu Capitis scripserat, dilucide ostendit; quemadmodum ea , quae adversus eundem de duodus Capitis musculis, quos compleXos Vocant, in proXimis superioribus periodis attulerat, a Tabula XXXVI L confirmantur. In qua Tabula exiguus ille, qui ex anteriore ani ora dependet, musculus numis sit, qui musculus urethrae 1sine pari a nonnullis Recentioribus appellatur, alii viderint. Porro Tabula XXXVIII. praeterquam quod de musculis intercostalibus interioribus illud ostendit, quod Eustachius Anti grammate ultimo de vena sine pari indicavit, quod scilicet, ad radices costarum non pertingant, si cum Tabulae XLI. Figuris VIII. 6 XIII., ut par est, conjungatur, ea praesertim demonstrat, quae de duplici utrinque musculo, quem Longum Colli vocitant, hujusque in caput implantatione, & de duobus praeterea, vel tribus praetermissis a Ve- salio Musculorum paribus, quae caput m OVent, post nuper indicatum opusculi de Motu Capitis locum ab Eustachio tradita fuerunt. Quae quidem omnia una cum his Tabulis, unaque cum illis, quae paulo supra de capitis. & primarum vertebrarum ligamentis docuerat, conferri diligenter velim cum iis, quae de duobus earundem partium ligamentis, &de quinque paribus musculorum diversis capitis motibus inservientibus a Dupraeo Chirurgo Gallo proposita sunt, quorum summa una cum Epicrissi, & quasi Vindiciis Cl. Cooperii, & Figuris utriusque in Ac lis Eruditorum Lipsiensibus A. 1699. exhibetur. Sic enim scio fore, ut nonnulla ex iis, quae ibi, ut ignota omnibus sunt proposita, Eustachium non latuisse intelligatur. Tabulae XXXIX. inferiores figurae primum omnium Eustachium emendavisse testantur id quod a Vesalio in oculorum musculis offendendis peccatum fuerat. In XL. autem Tabula ea inprimis CXhibentur, quae Eustachius in Examine ossium a se praestita commemorabat. Nonne, inquit, soluto prius oculo in singulas sui membranas, quod vix animus capere potes, foramen nervi visorii Tibi,