장음표시 사용
31쪽
XXVUs aliis, τel multis reclamantibus, ante oculos sexcenties exposui λOstenditur quoque id quod in Libri de Multitudine cap. 32.
amrmaverat, nempe Venas, & arterias a cerebro per intimiorem nerίi eti sorti subsantiam trajici, ac inde in retinam oculi tunicam dispensari; tum accuratam sectionem, tum firmam rationem sendere. Illud praeterea in Figuris II. III. VI. XI. Observandum est, Vasa per choroidem, non ut in retina anteriora versus, sed posteriora versus prorepentia, & fibrosam ipsius choroidis structuram monstrari.
Sed ad Tabulas XLI. & XLII. transeamus, in quarum plerisque Figuris inspiciendis dicere non possum, Lancisi
ornatissime, quantam ceperim Voluptatem; dum & eorum, quae in pristinam in Anatomica historia sedem restituere, 9 eorum, quae inter diversas Anatomicorum descriptiones seligere ante hos septem annos in meis primis Adversariis Anatomicis conatus sum; in quaecunque, inquam, eorum in duabus hisce Tabulis Eustachius incidit, idem mecum vel de rerum dignitate , vel de historiae seleel u censuisse. evidenter intelligo. Atque utinam per magnarum rerum tunc adhuc inveniendarum copiam , dc quarum magnam ipse partem detexit, ad ea descendere tam accurato Anatomico licuisset, quae nobis quasi eX magna messe perpaucae spicae, non neglectae quidem, sed elapsae, improboque adeo labore raris, & plerunque abstrusis in locis legendae rellecta sunt: profecto non dubito, quin ex iis quoque, quae a me non tanquam restituta, aut selecta; sed ut primum inventa proposita sunt, plura essent, quorum inventionis divisam cum tanto Anatomico gloriam haberem. Nunc ex his, quae deprehendisse visus sum, unum ex omnibus, dc levius quidem , est illud, quod de veris hyothyroidum, & sternothyroidum musculorum terminis monui: quos passim fere ut in Vestalii Figura, in Tabula XLII. num. 3 o. ab Eustachio, ut cum suis conferri potest, allata , pistos descriptosque animadverteram. Itaque meam & descriptionem, & Figuram cum Eustachii V. & XII. in Tabula XLI. satis convenire , vehementer gaudeo. Cum autem mihi, & cricoidis cartilaginis capitula, medium epiglottidis ligamentum, & praesertim laryngis Ventriculos, de quibus passim Recentiores silebant, & observare contigisset, dc restituere placuisset; mirum nunc in modum gaudeo, a gravissimo hoc Anatomico
nihil horum esse praetermissum, ut qui prima in VII. XLII.
32쪽
Τabulat, alterum in V. facile adumbrate ventriculi autem dexteri orificium certe in XI. Figura demonstrat. Cumque pariter inter diversas Anatomicorum sententias, & circa epi-glottidis musculos depressores , & circa Cr1coarytaenoidaeorum posticorum ortum, atque tendentiam, & circa arytae-noidaeorum structuram, & in primis circa Thyroidaeae glandulae duplicitatem id mihi seligendum visum esset, quod disse Otiones propriae docuissent; admodum laetor, Eustachium mecum facere, qui in XLII. Τabulae Figura I. nullos epi-glottidis depressores agnoscat, qui in eadem, & in II. Cri- coarytaenoidaeos , & arytaenoidaeos juxta meam descriptionem delineet . quique demum in V. & VIII. Figura XLI
Tabulae, non modo unam mecum thyroidaeam proponat; sed in cunc his ejus conditionibus ita conveniat, ut ne illam quidem appendicem omittat, quam ab ea sursum per thy-xoidis faciem persaepe protendi adnotaveram. Ad quas Lustachii figuras, suas, si adhuc viverent, emendare illi demum possent, qui ad meas emendare neglexerunt: quanquam plura , etiam ubi maxime dissimulant, a me sumpse-r1nt. & plura ad mea Adversaria emendaverint; ut eorum Anatomiae utramque editionem conferentibus planum erit, quae utinam semper bene intellexissent. Sed nolo cum umbris hominum, praesertim & laude alioquin dignorum , &mihi non omnino ingratorum luctari. Itaque praestat in his ipsis V., & UIII. Eustachii figuris . quemadmodum & in XI. illud praeterea observare, ut Uesalii in linguae musculis defectus egregie emendetur; utque praeterea in sequentis Tabulae Figura V. linguae glandulae, sicut in hujus VIII. noam nullae trachese glandulae non omittantur. Porro si Cl. Amicissimoque Ualsalvae & XI. & XIV. hujus Tabulae Figuras, 6 praeterea IV. & VI. sequentis Tabulae cum laudatissimis suis V. & VI. Tabulis comparare placuerit, non dubito, quin sicut intelligat, praecipuum in his suum Uvulse, & Ρharyngis continuitatis inventum Eustachio ipsi ignotum fuisse,
ita agnoscat lubens, nonnulla tamen ex reliquis eundem
quoque non omnino latuisse; illam Vero, quae a me in Epistola ad ipsum data restituta ex Falloppio est, StylopharYngaei musculi in cornua ossis hyoidis, & in supernam oram cartilaginis scutiformis implantationem in XLI. Tabulae Figura XI. subindicari. Porio quae in proximis Tabulis ad sceletorum pedes eX
33쪽
XXix organo auditus ostenduntur . eorum ab Eustachio nonnulla inventa, ferδ omnia Primum fuerunt delineata . Caeterum in sceleto Tabulae XLIII. contextus rite eleganti simus , quem Juriarum cosarum cartilagines invicem efficiunt , quemque a
Vestalio oscitanter praetermitti Eustachius dixerat in O11ium , Examine, conspici potest. Hic ipse est, quem, quamvis passim ab aliis omissum , Verheyenus in altera Anatomiae tuae editione diligenter memoravit, atque depinxit. Illud quoque in sceleto hujus, & proXimarum Tabularum obse vatione dignum est, qubd os sacrum, non ut a Vestalio, sex partibus constans, & quinque ante, & retro foraminibus
utrinque pertusum pingitur ; sed quinque constans partibus.& quatuor utrinque foraminibus pervium , quale scilicet magna ex parte in hominibus esse solet, ut in eodem opusculo
animadvertit Eustachius. Haec tamen, & ille, quem modo diximus, cartilaginum contextus in Tabulis etiam Caroli Stephani utcunque rudibus. & antiquis Occurrunt. De his tandem, quae sunt postremae, duabus Tabulis, illud primum in universum censemus , plerasque Carum
Figuras, ut & XIII. I abulae XLI. iis potissimum illustrandis inservire, quae in memorato nuper opusculo pro Galeno contra Vestalium ab Nostro afferuntur: quod ut caetera praetermittam ) primo statim aspe Stu in ultima quidem Tabula figura XVIII. tresque illi proximae satis monstrant; in quibus illae, quae in eodem Libello traduntur ossium sterni, ejusque cartilaginis Varietates accurath exhibentur: in
Tabula autem XLVI. idem plures illae, dissimilesque calvariae attestantur. In quarum porro plerisque observo peculiare illud foraminutum pro Vena, a Falloppio cum durae matris sinubus egregie descripta, quam nunc Occipitalem recte appellant, non desiderari. Haec habebam, de quibus Te, Vir Doctimime,' statim, ut jum1sti, certiorem facerem, Sus, ut Munt, Μinervam.
Erant praeterea in his Tabulis dubia quaedam, &subobscura, de quibus aliquid scribere fortasse poteram, sed nolui divinare. De his Vero, atque aliis, quae aut scientes praetermisimus, aut forte etiam in his tantis angustiis temporis haud
satis vidimus, fortasse olim , sit quid otii dabitur, in ea quam
concepimus, Anatomicorum Inventorum Historia scribemus. Quam quoniam ea scripta Eustachii adjuvare plurimum possent, quae adhuc latent; oro Te, Obtestorque, ut, sicuti
34쪽
XXXuplus, inquam, vivens illis debuit, quam SANCTISSIMO PONT MCi , & ejusdem Praestantissimae Urbis decori maximo, ataque immortalitati, nunc mortuuS erit debiturus. Vale.
- Datum Patavii xui. kal. Novembris MDCCXIII.
CLARISSIMO, DOCTISSIMO QUE VIRO
In Patav. Lyceo Med. Professori Celeberrimo.
SI unquam alias gratae ab amicis, optataeque literae redditae sunt, gratissimas profecto abs Te superioribus diebus accepi ; quippe quae luculentissimas animadversiones ad nuper inventas Eustachii Tabulas secum attulerunt. Ac licet jampridem sedulam, pro mea Virili parte, Operam impenderim legendis hujus Scriptoris tum Anatomicis opusculis,& Annotationibus ad Erotianum, tum Libello de Multitudine , immo etiam in ejusdem Eustachii opuscula Annotationibus a Μatthaeo Pino collectis, in quibus sane omnibus non pauca sparsim deprehendi harum Tabularum documentata; est tamen quod ingenue fatear, Epistolam hanc tuam obscuris quibusdam locis facem mihi praetulisse; praesertim
Vero, Cum egregie probare adniteris, Eustachium non modo saepe, quod notissimum est, Vestalium castigasse, sed tale. tantumque studium cum in veris perquirendis partium infinitorum pene animalium stru Rura, dc ossiciis, tum in Tabularum delineatione adhibuisse , ut omnium sui temporis Anatomicorum conatus ita facile superaVerit ', ut nemo aut eidem inventorum suorum palmam praeripere, aut de gloria delineationis possit cum illo contendere; praesertim cum idem Scriptor decennio ante, quam sua opuscula edidisset, tentata jam haberet eXperimenta , paratasque animadversiones , & Tabulas Anatomici fui operis; ac perspicuum propterea evadat coaeVorum Anatomicorum labores praevertisse: cujus rei publicum , gravissimumque testimonium nobis impertitur Amatus Lusitanus , qui suarum Curationum Centuria V. - , quam collegit anno 1 33 de ipso Eustachio contra Vestalium scriptum reliquit. Nobiscum hac in re es Bartholomaeus Eustachius Ducis Hrbinatis Medicus: qui ita rem haberi
35쪽
haberi per literas e Roma mihi significavit: ut prope diem docto, eleganti libro suo de Anatomia in lucem futuro , omnibus pa- Iam faciet. Sed quid alio opus est testimonio, ubi ideminet Hultachius ut Tu pariter sedulo animadvertisti) in opusculo de Renibus pag. mihi 68. nuper inventas Tabulas jam Anno salutis mille o quingentes imo quinquagesimo secundo ari incisas se habuisse fatetur.
Itaque notas meas eo nunc alacrius in publicum emittam , quod magis illas auctoritate tua Videam confirmatas.
Nec dabito, quin I ibi immortales gratiae ab universa literaria republica habendae sint, qui tuis etiam doctissimis
annotationibus Eustachii Tabulas immortalitate donaveris: nec debitas SANCTISS1MO PATRI, omnis literaturae Summo Auspici, & Μoecenati, laudes reticueris; quas cum BEATISSIMI PRINCIPIS oculis subjecissem, benigne pollicitus est , Auctoritatis suae Vires omnes, es operam se in Eustachii Scriptis inquirendis diligenter collocaturum. Caeterum plurimas Tibi gratias ago, quod ad ossicia erga me paratissimus tam cito, tam multa, tam egregia,& solida rescripseris. Certe nostra semper, quam aliorum de tuis commentariis major erit admiratio . Nam Caeteri quam bene, & quam emendate scribas aperte cognoscunt; nos etiam quam facile, & quam celeriter abstrusistimata, quaeque soleas eXplanare. Vale.
Datum Romae Prid. kalen. Novembris Μ DCc XIII.
36쪽
Si videbitur Reverendissimo Patri Sacri Palatii Apostolici Magistro.
ILLUSTRIS S. AC REVERENDIS S. PRAESULIS
Bibliothecae Vaticanae Custodis Primarii.
D Emandante Reverendi . P. Fr. Gregorio Selleri Sacri Palatii Ap olici Magisro diligenter N accurate perlegi librum inscriptum: Tabulae Anatomicae Cl. Viri Bartholomaei Eustachii &c. cumque in eo nihil quidquam Catholica Religioni aut Christiana pietati adversum; imo ad uberrimam rei Anatomica utilitatem , ad immortalem SS. Datris CLΕΜΕNTIS XI. Pont.Μax. gloriam, atque ad perennem tum Celeberrimi Eustachii . tum Claris mi Lancisi laudem opus redundaturum deprehenderim, publica erciditorum luce dignissimum censeo. Cognoscent etiam universi paraquumque fuisse, ut ad Tabulas tamdiu expetitas, qua pessimo pu
blico interciderant , e tenebris etindicandas , auctoritatem sua
Pontifex sapienti mus intenderet, iisque illustrandis , inter multiplices negotiorum ac sudiorum curas eruditionem suam doctissimus Lancisus accommodaret. Roma Nonis Martii MDCCXIV.
Fr. Gregorius Selleri ordinis Praedicatorum Sacri Palatii Apostolici Magister.
37쪽
er eximia beneficia, quibus humanissime, nullo intermis sio tempore me cumulavit Vir Illustrissimus Io. Maria Lancisius Philosophiae, Medicinae, omnisque propemodum Literaturae laude celeberrimus , non postremo loco ponendum duco, quod, cum multos ante annos ad medicam disciplinam perdiscendam hortatus esset, nullius plane rei ipso in tyrocinio , quam studiorum Mechanicae, atque Anatomiae altiorem speciem animo meo impresserit. Eandem ob causam cum Idem Eustachianas Tabulas post summum, de incredibile studium in colligendis, apponendisque notis recenti praelo designaret ; operis perspicuitati, meaeque consulens eruditioni voluit, ut meas qualescunque vigilias impenderem, tum ut singulas Tabularum particulas, quae animadversione magis dignae habitae sunt, per appositos numeros Tibi fideliter ostenderem, tum ut integrum opus ab erra Us, quantum a Typographo licet exigere, Vindicarem. PLec agens, nonnulla deprehendi, quae, cum ad eundem Ducem, Praeceptoremque meum detulillem, ipse ad rectum Tabularum usum Tibi necessario significanda judicavit. Ea sunt: Primo prauitas Tabulas juxta consuetum Anatomicorum ordinem non suisie dispositas. Nam priores, quae nunc etiam a renibus incipiunt; ) ab universo potius corpore , nempe a Tabulis IX. X. &c. novissime repertis, ducendae fuissent. Quod etiamsi probe noverimus, earumdem tamen situm permutandum minime putavimus, non solum quod numeri altius in Tabulis jam incisi essent; sed vel maxime, quod integrum hoc opus, ne ullam notarum confusionem haberet, primis octo fabulis, quae in Eustachii opusculis continentur, illiusque notis explanantur, instrui debere videbatur. Hanc vero perturbatam methodum non ab Eustachio, sed potius a Petro Matthaeo Pino ejus discipulo quadam cogente necessitate susceptauta, i quantum licet conjicere , credendum est : Scripserat enim Tartholomaeust inquit Pinus) non modo de Renibus, terum etiam de caeteris humansi corporis partibus, sed ut aute alias Anatomicas tractiationes, ab eo conscri-l ptas, baec, quae de Renibus inscribitur, ederetur, fecit quorumdam impori tunitas, qui hoc anno in publico Theatro nonnulla de Renum sinubus a no-l bis animadυersi in controυersiam retocare frustra conati sunt: Cum igituri Pinus tractationi de Renibus Tabulas etiam ad illas pertinenteS, addere t constituisset, necesse fuit easdem primis octo numeris signatas edere : & quo-l niam post Eustachii mortem idem Pinus omnes simul Praeceptoris sui Anal tomicas Tabulas in lucem emittere cupiebat , ut ipse fassus est V , idcircol reliquas perpetuo numerorum ordine disponere coactus fuit, ac proptereae i i Tabu-
38쪽
XXXVJ Tabulas , quae ex. gr. I. II. &c. Tibi exhibendae suissent, pro IX. X. dcc.
Secundo Auctorem nostrum, ut indicatae partes rite, ac facile in Tabulis invenirentur, duos modos in suis opusculis proposuisse, quorum primum ita explicavit, videlicet: Regulam ex charta, aut aere facito latitudine digitali, quae longitudine harum Tabularum latitudinem exaequet. Lam ditidito in gradus ipsa rum Tabularum gradibus, ac numeris respondentes ue jed regulam a com9- dabis ad lineas altitudinis Tabulae ex eo numero, quem ipsarum index ostendit ; quo autem lineae concurrerint, angulumque essecerint, ibi quo μtam partem invenies . Illud tero attendito in indice, locos barum partium , quae depictae sunt, commostrante, priore numero altitudinem , posteriore latitudinem significari. Cum vero usu deprehenderimus fore, ut si praefata regula non prorsus illi similis construeretur, quae ad indicandas partes a nobis adhibita fuit, jam angulus ex concursu linearum oriundus plus justo anterior, aut posteri'r efiiceretur, qui proinde aliam ab indicata particulam Tabulae demonstraret; propterea duas regulas, quibus nos usi suimus, aeri incidendas curavimus, quarum quae brevior est, octo prioribus Tabulis aptabitur, quae vero longior, in reliquis adhibenda erit. Tertio studendum esse, ut librorum compactor inter pulsandas , tundendasque libri paginas, easdem quoque regulas intuS reponat. Cum enim Tabulae per ictus malet paullo porrectiores in latitudine sint evasurae; certe, nisi etiam regulae id paterentur, jam quassitae partes aegre inveniri pos
Quarto ut ab eodem Bibliopego pra dictae regulae crassiori chartae membranaceae superinducantur, atque a libri vertice filo pendulae col
Quinto cum Incisoris incuria contigerit, ut non singulae Tabulae eadem constent latitudine, necesse est, ut, dum eadem regula uteris, illius principium in primo Tabularum latere, ac supra illam altitudinis lineam , quae Figuram immediate respicit, adamussim semper apponas, ipsiusque finem extra alterum Tabularum latus excidere facias. Neque vero hic reticendum nobis videtur, secundum modum ab Eustachio his verbis expositum fuisse: Potes etiam , inquit, aut ex ferro, aut ex ligno fieri circulus planus, cujus ambitus si paulo major, qaam longitudo T abularum , eique alterum silum re tum, e γ alterum transversum ad angulas recitos protra Ium obducere, ac insigere oportet. Si enim ejusmodi regulae sita numeris altitudinis , ac latitudinis in Tabula descriptis, accomodabis, punt tum, quo Ala fese intersecant, partem , quam inquiris , osten,
Hic autem, quoniam non omnibus Tabulis congruere potest, cum graduum, seu numerorum vestigia in basi quoque impressa expostulet , eademque in plerisque prorsus desiderentur, idcirco nihil est, quod de hac Ic
39쪽
Attamen si expeditiorem exoptes modum pro eodem usu Tabularum, sequentem addimus. Quadrilongum planum ex charta crassiori, vel aliqua Tabella construito, quod undique quamlibet Tabulam aliquantulum superet; deinde illud per lineam diagonalem dividito, qua divisione duo triangula rectangula habebis , quorum alterum hoc pano usurpabis . Latera angulum rectum comprehendentia ad lineas cum altitudinis , tom latitudinis fabulae ex iis gradibus, qui indicati sunt, ita dispones, ut angulus rectus intra Tabulam incidat; quo vero idem inciderit, ibi quaesitam partem
Haec si teneas non solum laborem nostrum aequi bonique consules, verum etiam Eustachium, Lancisiumque meritis, dignisque laudibus efferes , illum quidem, quod doctissimos labores ad rem Anatomicam illustrandam contulerit; hunc vero, quod eosdem e tenebris erutos in publicam lucem, utilitatem prodiderit, suaque satis jam accurata, absolutaque ad singulas Tabulas paraphrasi ita explanaverit, & auxerit, ut quisque rudimentis tantum Anatomicis instructus, per se cuncta intelligere facile possit. Postremo , cum invenerimus inter autographa Tabularum Eustachii carmen hendecasyllabum Petri Matthaei Pini in laudem Magistri sui, Te, Lector humanissime, ejus usu, ac voluptate fraudare noluimus. Vale.