장음표시 사용
11쪽
ANTONII FILIO, Patritio Veneto Clarissimo,
lantarum cognitionem , Ioanne Maurocene Clarissime , a m gno illo Chirone Centauro,
Saturni filio , vel ab Apolline, vel denique ab AEsculapio
quos pro Diis aliquando caeca mortalitas coluit) inventam, cum Pythagoras, Sapientia clarus tum alii prodiderunt. Posteaque perspectis ad corporum sanitatem ipsarum apud omnes admirandis viribus, multi non' i solum
12쪽
solum sapienti itinat Philosophi, inter quos
Democritus, clari nominis vir, illius scientiae amore multas regiones peragravit , Verum etiam maximi Reges quorum nomina id significantia hucusque in aliquibus plantis conservantur) in earum studio plurimum insudarunt. Non est itaque, cur cuipiam mirum videatur , si & ipse de Plantis, quas olim in locis AEgypti inspexi ac observavi , Librum a me conscriptum, nunc in lucem editurus, Tibi, Viro Generis Nobilitate, ac singularium Virtutum claritate Illustri , dicare voluerim ; cum praesertim omnium etiam disciplinarum studiis Te maxime delectari sciam. Speravi enim ex hac nova Stirpium Historia . Te non parum voluptatis suscepturum. Accedit etiam, quod cum hic Plantarum Liber, quem una cum ' aliis Libris, de Medicina AEgyptiorum vocatis, Tuoque Illustrissimo Patri dicatis,
nuper conjunxeram, nunc Studiosorum com
modo separatim sit edendus , Tibi , tanquam Patri, cui in primis una cum aliis fuerat destinatus, propriori offerendus erat.
Quod eo libentius feci, ut plurimam in Te
13쪽
quoque ac reliquos Fratres, quibus semper fui addictissinuas, meam observantiam pe spectam redderem. Accipe itaque , Vir Clarissime , hoc Munusculum a me hilari
vultu fetenim, si majus quid , xel praestantius , quo Te dignum scio, nunc habuissem, Tibi libentius adhuc obtulissem)atque ipsum ut a detractorum linguis defendas, Te etiam atque etiam rogo, Valediu selix meique memor. Venetiis, Anno Salutis humanae MDXCII.
14쪽
67 Libros de Medicina AEgyptiorum, en Tibi, optime Lector, Libellum exhibemus, qui es De Plantis 2Ε-gypti, quem trimo cum tuis Libris
conjunxeramus , nunc vero tuis com
modis consulentes , separatim inprimendum curavimus. Accipe igitur hilari animo Munuscutam hoc meum, in quo id fauem asse quuti videmur , ut , ob rerum varietatem S Peregrinarum Stirpium Hi loriam , atque earundem 'figies, egregie , ut opinor, detineatas , non indi gna genitus elegantioribus aviribus scripsisse arbi-
15쪽
Theologorum, Philosephorum, ac Medicorum in Lyceo Patavino.
uod boni viri semper habitum fuit, pluribus prodesse, si me pro vir
bus conatum fatear, nihil vel a meo munere, vel is modestia ali num fecero. Iuum enim curae iu
primis misit esset, ut quam assieram sudio Spat tam , si non locvleta flem, aliqud saltem rati
ne exornarem e meum de re literaria bente merendi sudium non minus probatum iri censui, si
eorum Monumenta in lucem revocarem, qui er
ditorum consensu posteritatis favist digni, quam qui recens aliquam sibi laudis opinionempepererunt. Utrumque dum adnitor , operὰ sane mihi digna
sunt visa , quorum utilitatem etiam commendaret amoenitas. Instituto meo Dones Stirpium di
vitis AEgypti commotae obtigerunt , quarum H storiam Prosper Alpinus ingens sui ordinis nostriaque Gymnasii ornamentum olim in publicum d derat. Iuo ingenio testatur satis Libri genius,
16쪽
qui est aviditate exceptus ut plurimis nunc am. nis ab eruditis maximeque quos a vobis dio M. runt Alpes, quovis pretio expetitus fuerit. Horum titoque commodis ac voluntati ut porro satis
seret, desideratum diu Claris i Viri opus lon
gc quam antes emeudatius , novi que celeberim
mi Domi is civis vestri pannis V ingli 0b
servationibus auctius profero. Diod veris inter caeteras potissimum Inclitae Nationis Germanae nomen praescripserim , summum ita suasit ejus in Auctorem studium, quod, ni fallor, earundem lia terarum similitudo concinavit. uuis enim orbis singulus ita remotus, quem gens illa magnis cur ptis nata non perlustrat ' cui uberrimus improbi laboris fructus, quod juxta divinam humanamque Sapientiam rei Medicae, maximeque Herb riae spatia cumulati si e ampliaverit. Hos igitur, Generosia pectora, quorum laudati ma indoles majorum exemplis laete succrescit, certum hoc mei in vestram virtutem obsequii , affectus argum tum habete. Deus nobilem consessum vestrum in Patriae or Athenaei nostri decus perennem com fervet. Patavii Coc Busar. co lacxxxx. D. D. V V.
Devinctissimus PAULUS FRAMBOTTUS.
17쪽
Cur de Plantis in Egresti locis grovente tibus sis agendum. ALPINUS, GUILANDINUS.
UINTA nunc agitur dies, ex qua in viridarium nos colloquendi causa convenimus, in quo ubi medicinae ejus, quae penes Ε-gyptios habetur, historiam ad finem pem duxerimus , nihil aliud de illorum medicina dicendum nobis superfuisse, arbitror. Quare aliis nos sermonibus hac die in solito hujus amoenissimi viridarii recessu, sub harum arborum umbra sedentes , animum recreabimus. GUILAND. Quid Z an non etiam illorum locorum plantae agnoscendae sunt 8 de quibus quidem te sermonem quoque facturum alias es pollicitus: cum ipsarum historia, ob varias in medendo utilitates, ad se
mones hactenus de AEgyptiorum medicina inter nos habitos A ma
18쪽
maximi pertinere videaturi nee enim minus .ex his vitilitatis, atque voluptatis, quini eX illis nos esse suscepturos speramus; cum a nullo hactenus illae recte observatae , ac traditae sint , maximeque quoad ipsarum Veras icones, quas nemo profecto
hucusque recte S accurate cognovit. Quod quidem ex Cassia AEgyptiaca , quam Vulgus medicorum, fistulam, aut sol tivam vocat, Paliuro Athenaei, quam ii Napea appellant, exalcanna Avicei ne scilicet ligustro AEgyptio , Cypro a nonnullis dicto': ex halsamo, Acacia, Lycio, Tamarisco, Faba Egyptia, Stratiote , atque aliis quamplurimis nostri temporis plantarum studiosis prorsus ignotis, plane est manifestum. laquei yptiarum primarum sic ab omnibus des1derata Histo xia, non est a te nunc silentio praetereunda. A L P ΙΝ. Posteaquam te has plantas, quas loca AEgJptia producunt, tantopere ex me audire delectat, cur ego tui observantissimus,
tibi plane morem gerere non debeo Z Illas igitur hac die, quoad
potero, diligentius tibi omnes aperire tentabo, ac praeterea quos hae ad medendum usus apud eas gentes habeant. GULLA D. Nunquam equidem de plurima tua erga me humanitate, & benevolentia dubitare potui. Quare nihil optatius,' ac gratius mihi contingere poterat. Pluresque ideo nunc tibi
gratias habeo di tuaque erga me haec animi promptitudo esset nunc multis laudibus efferenda, quod minime faciam, ne summam tuam modestiam offendam. At haec nunc omittamus, neque in his hodiernum tempus conteramus. Ubi itaque
in Viridarii hujus amico recessit , quo Solis radii pertingere nequeunt. sub istac umbra consedimus, ut plantarum illarum hil iae principium facias tempus suadet; ac primum ab arborum amnatione exordiens , de cassia fistula agito. C A P U T II.
De C a s stula, Chaia ambar vocata.
,LPIN. fistula, quam AEgyptii Chalamambar appel- , in, urunco , ramis, soliisque
