장음표시 사용
21쪽
Noxima, truncus corticem habet plaΠum, mollem, atque cineritium, qualis omnino in crescenti nuce spectatur. Folia multo plura quam in nuce, alae adligata pendent, in alis folia decem spectantur totque ex qualibet fere ala pendere Observantur, utrinque ordinatim quinque posita; sunt etiam hujusce arboris folia nucis foliis duplo longiora , S in extremo aculeata. Flores fert aureos, multos, leucoiis proXimos, sed multo majores, numerosioresque , sorum anagFridis instar, ara adligatos, ac pen dentes: alae siquidem omnes innumeris ferme floribus onustae ac graves deorsum Vergere cernuntur, sunt etiam hi valde odorati, praesertimque Oriente Sole. AEgyptii diluculo per Cassiarum loca deambulare sepius odoris causa consueverunt quippe aura a casais, eXimium ac gratissimum odorem spirata itibus, ad ipsos delata, oblectantur. Apud illos enim floremtes arbores aer matutinus perpetuo eXimium, ac suaviorem odorem redolet. Flos quilibet in medium multa capillamen ta, tenuissima, rosarum flosculis similia habet, quae paulatim crescentia, in crassiores fistulas postea mutantur. Spectantur primo ipsa tenuissima, obliqua, ac obtorta, deincepsque magis parausta , crastiora evadunt, ac magis recta, tandemque justam magnitudinem adepta, rectissima, ut Calami fiunt. Fustulte majores cannae crassioris magnitudine spectantur, atque duorum fere cubitorum longitudine. Arbor florere incipit mense Junio, floret toto etiam mense Iulio Alexandriae & CGLΡelussit vero, nunc Damiatae, castias mense etiam Septembri florere vidi. Catinae vel fistilla toto anni spacio mali trantur, totoque anno semper hae in arbore manent, quas AEgyptii Junio tantum mense Cairi colligunt, quo tempore multae, parvae, recenter CX primis floribus productae virides spectantur, phaseolorum siliquis valde similes: quae paulo post crescentes,pa alatim viridem colorem in nigrum commutant. Has rece
tes S parvas , Virides aqua in primis eburitas saccharo illi
eo diunt. Quarum sic conditarum ingens copia in varias regiones asportatur. Quae Pelusii in arboribus leguntur, corticem habent crassiorem , & parum intus substantiae obtinent. Cairinae vero, & AkXandrinae cortice constant tenuiori, mul-
22쪽
taque substantia intius plenae, quo hae caeteris omnibus bonitate praeferuntur. Quae, ut alias quoque dictum est, duplicis sunt differentiae: etenim aliquae albae subrubrae, quas Abes Vocant, a colore illusce gentis, cernuntur: quae sunt omnium optimae,& aliae nigrae. Quod de cassis aliqui dixere, optimas cannas manibus concussas sonum non edere, ibi plane falsum
observatur, quandoquidem omnes recentes motae flanum edant, atque etiam in arboribus cannas a ventis motas, seminibus
intus motis, multum sonum edere quotidie prope eas habitantes, audiant. Quod etiam dulces siliquae faciunt. Quae vero ex cassiis non sonant, ab AEgJptiis vituperantur , Opinantibus id ob aqueam humiditatem intus collectam, Vitiata pulpa accidere. Neque immaturae colliguntur, ut aliqui referunt. Emuntur vero saepesaepius ab advenis mercatoribus senio consectae , cum ingens copia saepe in pedibus ad eam rem paratis, annos ad usque quadraginta adservetur. Collectas enim eae arbore continuo in opportuna loca sic ii claudunt, ut nullus aer ingrediatur, cum ex minimo aeris contactii .cassiae corrumpantur. Hin eque saepissime ad nos vetustate vitiatae ac etiam acidae mitti solent; quam ob rem rogatos esse Velim omnes
pharmacopolas, ac medicos, ne post hac se decipi sinant, Ssemper ex illis seligant recentes, quarum substantia subdulcis
est, antiquasque acidum, ponticumque saporem sapientes effugiant. AEgyptii cassiis non utuntur recentibus, sed saltem post quartum mensem: quandoquidem juniores , recentioresque inutiles neque a noxa immunes observantur. Utuntur Vero , atque nostin quoque faciunt, fistularum pulpa vel in bolis, vel in potione, parata. Est haec pulpa uuoad calorem temperata, atque humida supra primum grauiam, bilemque, ac etiam pituitam a stomacho, atque venis mesenterii educit, &sanguinem calidiorem contemperat, atque puriorem reddit. Abistina vocata coeteris in urbe Calai praefertur ad morbos biliosos, ac melancholicos , praecipueque in assestibus pectoris, a distillatione acutorum humorum concitatis, quibus miro sub-Venit. Pulpa hac cum saccharo candido , S liqui ritia pro secreto uti solent ad renum, Vesicaeque vitia: renum enim CX-
25쪽
tinguit immodicum calorem, humoresque ab his partibus abstergit, atque per urinam expellit: proinde ipsius frequenti usu homines se a calculis praecavent. Ea etiam utuntur ad iussim antiquam, dispnaeam, asthma, & orthopnaeam cum agarico. Pro calidis articulorum doloribus, maximeque in podagra, dolentibus partibus, emplastri modo ipsam adhibent, nec non ad calidas inflammationes eodem modo ejus usum sequuntur. Siliquas Vero cassiarum, proinde ac phaseoli parvas virides in aqua prius parum ebullitas, S mox in umbra ab humiditate siccatas, saccharo, vel melle condiunt, atque ad usum servant puerorum delicatarumque mulierum, exhibent vero ad summum eas usque ad uncias quatuor, & ad unciam in pueris, hisque utuntur ad eosdem nuper dictos affectus. GUILA D. Placuit mihi haec cassiarum historia, sed cupio ut tu mihi S castiae, & aliarum, quas observasti, plantarum
guram ostendas , quandoquidem te probe omnes delineasse, ac pinxisse certo sciam, quod nemo antea recte id nobis praestiterit. Quamobrem prius visa cassiae arboris icone, alias planistas narrare mihi pergito.
Iiquis dulcibus, Carub, ab AEgntiis vocatis.
ALPIN. assiae proxima est arbor, Carub vel Carnub ab g3ptiis dicta,quae cum id al gypto nascatur, dicenda quoque a me erat. Arbor est nobis notissima, cum harum a
borum in multis etiam Italiae locis multa sit copia, quales sunt, quae in Neapolitano agro, & Apulia cernuntur: in iis locis etenim copiosissimi aluntur. Ex hac arbore AEgyptii siliquarum tantum usum cognoscunt; Mel quidem ex ipsis eatrahunt dulcissimum, quo Arabes sacchari loco, cassias solutivas recentes ac parVas, ZinZibere , mirabolanos , Tamarindos, atque alios multos fructus condiunt. Hujus quoque mellis usus esthequentissimus vice veri mellis ad Clysteres, & aliqui etiam per os sumendum concedunt ad subducendum alvum: ipso etenim alvus non minus quam pulpa cassise ibi ad excretio-
26쪽
nem movetur. Utuntur etiam in renum inflammationibus eo,
intus extraque apposito. Ad tussientes, asthmaticos ipsum non secus quam calliam eXhibent, Valdeque ipsos juvat; non minus decoctum ex siliquis paratum eadem haec praestat. At modo de spina AEgyptia, acacia vocata, multis hactenus ignota loquamur. GUILA D. Nihil mihi carius esse nunc poterit, quam te de hac planta dicentem audire, quem plane in illis locis ejus veritatem cognovisse scio.
Se Acacia. ALPIN. A cacia , quam Sant AEgyptii appellant, in AEgy
Ax pti locis a mare remotis nascitur hujusque arbores copiosissimae in montibus SJnai, penes Rubrum mare possitis proveniunt. Creseuntque ad mori magnitudinem, ramosque sursum latius expandentes; quod etiam Dioscorides admonuit,
dicens: arborem non in rectum se attollere. I Caudex quanta
est pruni magnitudo cernitur corticemque habet nigrum, as. perum , multis acutissimis spinis munitum. Arbores, quae in praedictis montibus spectantur, spinis albis horridissimae exitidunt, asperrimoque cortice truncus cernitur Folia oblonga, parva minutissime incisa habet, tanaceti proxima, & Flores parvos, pallidos subflamos, atque etiam albOS rotundos, parvos lanae floccos imitantes, platani fructibus forma plane s1mLJes, his tanten longe minores, & nihil aliud flos hujusce arboris videtur, quam mollis lanugo parvum rotundumque globulum efformans, non ingrati est odoris. Quae Cayri aluntur, flores habent flavos vel pallidos, & qtiae sunt in montibus Arabiae , albos. Ex floribus siliquae lupinorum semuta proseruntur, ipsas Veruntamen minores, inprimis Virides, S moX nigrae pparent ; quae semina dulcium siliquarum seminibus sunt si1- milia, & in siliquarum folliculis sunt conclusa. Folia, flores, ac fructus gusthim asperitate multa ac stiplicitate feriunt. Ex inimaturis siliquis, viridibus succura eXprimunt, quem coquunt,
29쪽
ut indurent. Nonnulli etiam ex foliis , floribus imperfectis succum parant , sed eo est hic bonitate inferior. Cairi Cori arii ad denigrandas pelles multam copiam illiusce si acci adsimmunt. Hujus arboris mas atque ilamina teperitur, Mas quiadem spinis est horridus, fructus non edit. Fcemina spinis paucioribus, mollioribusque referta est eaque intra ramos non habet, sed tantum extra. Quae arbor est Ac dissima, si rereque orientibus Pleiadibus, Novembri scilicet Mense incitapit, &rursum isdem oecidentibus: scilicet mense Martio, hisque in anno fructus fert, 3 que maturat. Sine dubio hanc arboreis esse veram antiquorum Aeaciam , Vel spinam iEgJptiam, ex notis affirmandum est praecipueque quia nulla alia arbor spinosa
in AEgγpto reperitur, quae magis notis acaciae tributis respondeat, atque multo magis quod illi Κachiam' quoque nominant. GUILA D. Hinc ego multos non possum non Vehemen ter admirari, qui ne sciant acaciae Verum succum huc eX AEgypto quotidie comportari. Nunc enim pauci pharmacopolae exustunt Patavit, ac Venetiis, qui eum succum ignorent, quem Orientalem acaciam appellant, ad illiusce succi, quem nihilsi pro acacia substituunt, differentiam, qui ex sγlvestribus prunis a quibusdam paratur. Neque minus etiam miror nonnullos , quod hanc plantammon a i larissimorum Venetorum Constitum medicis, vel pharmacopolis is AEgJpto multus dianos versatis acceperint potius, quam eX Graecia, quam acaciae feracem fuisse nemo antiquorum dixit, veluti multi, quod in AEgypto haec planta visat, spinam AEgyptiam ipsam nominarunt. Hujusmodi itaque plantae genus non eX Graecia, ut Andreas Mattheolus Bygantio se habuisse ait, in quo tamen idon parum deceptus fuit, sed ab AEg3pto foret petendum, in qua Omnes scriptores acaciam copiossissime provenire affirmarunt. Til, que acaciae
illani imaginem, quam Mattheolus 'inxit, pland falsam esse notissimum ex dictis puto: A L PIN. Aliud de acacia erit
animadVertendum, quippe multos sic etiam errasse , ut sutarint gummam, quam arborem hanc ferre multi meminerunt, apud nos utique non reperiri, neque ex AEgJpto Veram com-POrtari, quod ipsam sorma vermiculari constare Dioscorides
30쪽
des prodiderit. Gummamque hanc, quam falso Arabicam appellant, unt, esse similem potius aliarum arborum quippe cerasorum, prunorum, persicorUm , Pomorum , pyrorlimque gummis. Quare Veram Arabicam, Vel AEgyptiam, quae in Caudice acaciae arboris , ut scriptores herbarum prodiderunt, gignitur, nequaquam reperiri. G VIL A N D. Quid tu ea de re sentis Z ego vero horum esse nugas puto. A L P l N. Hoc cerre scio, me saepissime hisce manibus Cairi in Viridarus multis acaciae arboribus refertis, ex ipsorum truncis multam collegisse: ac praesertim in Viridario prope sedem Veneti Consulis posito, in quo sunt multae arbores acaciae; eX quibus Gumma manat, pace Dioscoridis diXerim, non tota, sed paucissima,
quae Vermiculari forma spectetur , neque tota alba , ac clara. Uno etenim colore,ac una figura neutiquam omnes acaciae arboris gummae spectantur, talemque formam vel figuram accipit gumma, qualem motus succi e cortice manantis sit. Nam , interim ubi admodum est crassus, non multum deorsum moUetur, sed statim fere excretus coalescit, granosaque gumma .lUnc fit, tenuiore vero succo exeunte, multumque fluxili, aliquando oblongam glammam reddit, atque uno Verbo dico, me vidisse gummas acaciarum, figura atque colore pleras de cerasorum pri inorumve gummis haud dissimiles. Praeterea scies quoque , totam gummarum quantitatem, quae ad nos ex AEgypto convehitur , esse acaciae arborem: quando nulla ibi arbor sit, hac excepta , quae gummas educat. AEgJptus siquident ac Arabia, prunis, cerasis , pomis, atque aliis gummosis arboribus omnino caret. EX quo non ex alia, quam eX acacia gummas Arabes
ac AEgyptii colligunt. GVILAND. Vera loqueris, sed
dic quaeso etiam ejus medicos usus, quos tu apud eam gentem probe observasti ALPIN. AEgyptii acaciae arboris utuntur succo ex siliquis immaturis expresso, vel etiam ex foribus , foliis, vel ex fructibus etiam. Succi hujus usus apud eos frequentissimus est ad oculos roborandos, atque ab inflammationibus, quae ibi sunt frequentissimae, tuendos: ad oris, auriumque omnia ulcera, nec non ad labiorum fissuras, ad -entes collabentes roborandos, atque firmandos, succo in pul-
