장음표시 사용
115쪽
ALPIN. o eid et ossar nascitur in humidis locis prope Alexan-D driam in ramo Nili Calig vocato, & Cairi in loco
prope et Mattharia fere perpetuo humido, ac fere palustri, ex aqua Nili ibi diu manente; est planta herbacea, fruticosa , multis stolonibus ab radice rectis sursum ad duorum fere cubitorum altitudinem se eXtollens, foliis latis oblongis, rotundis, ut Aloes folia, crassis, S candidis, ex quibus dissectis lac album manat; totaque planta lacte abundat; flores fert croceos ranunculi floribus proximos, a quibus loco fructuum duo testes invicem adligati pendent, satis hominis testibus perssimiles, in quibus alba lanugo & semina parva, lata, lactucae seminum aemula continentur. Foliis contussis, tum crudis, tum in aqua coctis utuntur emplastri modo in frigidis tumoribus, & doloribus; ex lanugine parant cubilia, quibus utuntur. Utuntur etiam ea ad e cipiendum ignem eX silice excus him, tanquam esca, ac pabulo ; tota planta lacte calidissimo, ac eXurenti scatet, quem plures in quibusdam vasis colligunt ad expilanda coria, ea siquiadem in eo lacte si aliquo tempore maneant, pilis nUdantur. Lac quoque siccatum praestantius corpora solvit, atque dysentericos flugus etiam lethales facit. Est etiam praestantissimum remedium ad impetiginem curandam, S ad plures alias cutis infectiones sanandas, eo si inungantur partes. C P. XXVI.
Achaovan abiat, id es Artemisia alba.
ALPIN. Mascitur Cairi in locis multis quaedam planta fruti- cosa, ramis densa, quae trium cubitorum Usque ad altitudinem assurgit, soliis artemisiae intus nigris, atque eX-tra candidis, tota planta lanuginosa , seu hirsuta , floresque fert umbellae modo, multos, aureos, senecioni proximos; qui F a tan-
116쪽
tandem in pappum degenerant; flores, foliaque sunt parum odorata, sapore sub dulci cum aliqua stiplicitate; hanc volunt multi ipsorum esse AchaoVam majorem ac albam, quippe Artemisiae speciem, eX quo ipsi eam appellant Achaovam Et che bir abiat. Quam plantam nositri temporis herbarii alii cinerariam, alii Jacobseam marinam, Vocant, AEgyptii ea ad multa utuntur, quippe decoctum ex foliis paratum ad renum, vesicaeque calculos pollere unt, nec non ad sanandas viscerum antiquas obstructiones, praesertimque ad uteri obstructiones, frigiditatem, strangulationem, sterilitatem , inflationem, atque ad menses interceptos revocandos, proinde paratis eX foliis , floribusque in aqua infestionibus mulieres hystericae maXime juvantur. GUILAN. Nova quidem est planta. Antiquis incognita, nisi sub Artemisiae specie quis ipsam reponat. CAPUT XXVII. Bammia. ALPIN. Hammia est planta ad altheae magnitudinem, soliis
D floribusque malvae, aureis tamen, a quibUS fructus fiunt , similes quibusdam parvulis cucumeribus, qui semina parVa, subnigra, rotunda continent; quae apud illam gentem ad cibos in usu existunt; ex quibus seminibus non secus quam nostri ex phaseolis, pisis, aliisque leguminibus fercula parant. Frequentissimeque his ferculis Vescuntur plerumque
in jure carnium paratis; folia, fructusque frigidos esse, & humidos in primo gradu aiunt, habereque vim ipsos res lUentem, ac emollientem; proinde pectori ac pulmonibus convenire , Ventrem emollire , atque lubricum reddere; fomenti velcmplastri modo folia apposita inflammationes resolvunt, dolores mitigant, tumores emolliunt, concoquunt, ac ad suppurandos movent. Mulieres ad uteri duritiem, tum fomentis, tum emplastris, tum infestionibus ex foliis ac fructibiis procuratis, multa cum utilitate utuntur; in renum Vero inflammarione, & calculis, ea iisdem paratum decoctum per os cum
