Rerum Aegyptiarum libri quatuor. Opus postumum nunc primum ex auctoris autographo, diligentissime recognito, editum ...

발행: 1735년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

DE PLANTIS AEGYPTI. 3s

ad binas dragmas exhibent; idem praestat decoctum, quo

maxime colorem naturalem OVent, augent, & roborant; utuntur & ipso in spirandi difficultate, tussi frigida, atque aliis

morbis a frigiditate nascentibus. Usum frequentissimum habet pulvis, S decoctum ad humiditates uteri eXsiccandas, ejus que calorem vivificandum; sussitum ex his frequentant ad morbos omnes uteri a causa frigida concitatos; eodem modo S ligni usus est. Succus enim, semina, ac lignum iisdem facultatibus donata sunt, ad eademque usum habent; veruntamen opobalsamum , emeacius potest, eoque minus carpobalsamum, omniumque minime XJlobalsamum; at tempus est, ut finito hoc sermone, nos ad alias plantas narrandas transeamus. GUILAND. Istorum trium medicamentorum usus omnes etiam Dioscorides, A vicenna, atque alii multi praeclarissimi Medici docuerant, ex quo mirum non est, si iis adhibitis ad multa mala, voti compotes AEgyptii fiunt. Sed de Calas tempus est ut loquaris, prius tamen Balsami vera visaicone, quam a Peruis Bel tuo familiari amico Turca Sangiachreceptam, alias eX te audiVi, atque ex tua Vivente planta describere potuisti. CkPυ Τ XV.

ALPIN. A rbusculum fruticosum in AEgypto reperitur, quod L, mea quidem sententia, Salicis genus existit, nasciturque in locis humidis, foliis aliquatenus Salici proximis , sed multo majoribus; quippe longioribus, ac latioribus. Floresque ejus sunt quidam globuli oblongi, albi, lanuginosi,

caudici pone foliorum radices adnascentes, quotque in arbore folia existunt, tot flores emittit; crescit arbusculum hoc ad vitis magnitudinem ramis multis , sive stolonibus rectis: eX floribus, ut audio distillant aquam macahalas vocatam, quam insignes vires ad eXsiccandam putredinem, atque ad

82쪽

biusque pestilentibus ipsa pro secreto auxilio apud illos habeatur. Aquam etiam, in qua multi flores infusi aliquandiu manaserint, vel in qua ebullierint, exhibent ad dolores capitis, atque ad virium recreationem, quam & ipsam valide putredini ac venenis obsistere experti sunt. estque ipsorum decoctum, ac iniussio in aqua parata, ad quoscumque Febricitantes, apud illos in maximo usu.

ibi vulgati 1111ria Bon, vel Ban appellata, producuntur eX his Omnes tum AEgyptii, tum Arabes parant decoetum vulgatissimum , quod vini loco ipsit potant, Venditurque in publicis cenopoliis, non secus quam apud nos vinum: illique ipsum vocant Caova. Haec semina eX Foesici Arabia asportantur. Arbor quam me inspexisse dixi, Evonomo similis observata est, sed tamen folia crassiora, durioraque habebat, Viridiora, perpetuoque virentia. Usus est illorum seminum omnibus notissmus,

ad parandum jam dictum decoctum , quod quo pacto ab

illis paretur, alias a me dictum est. Utuntur tamen eius decocto ad roborandum ventriculum frigidiorem, adjuvandamque cyncocti nem, S non minus ad auferendas a visceribus obstructiones; in tumoribusque hepatis lienisque frigidis, & antiquis obstructionibus, feliciori cum siticcessu decoctum multos dies experiuntur. Quod etiam uterum maxime respicere Videtur, ipsum enim excalfacit, obstructionesque ab eo aufert, sic enim in familiari usu est apud omnes ΛΞgyptias, Arabasque mulieres, ut semper, dum fluunt menses, ipsorum vacuationem, hujus decocti ferventis multum paulatim sorbillantes, adjuVent. ad promoVendos etiam, in quibus suppressi sunt, usus hujus decocti, purgato corpore multis diebus, utilissimus est. GUL

LAND. Avicenna de his seminibus meminit, similesque Vel

89쪽

eosdem unis a te narratos de his seminibus memoriae prodidit. ipsumque semen' calidum in tertio, & siccum in secundo gradu constituit, quod tamen Verum non Videtur quando semen sapore dulcescat, cum pauco amarore nullamque acrimoniam praeseserat. Nihilominus ipsum obstructionibus viscerum, frigidisque tumoribus hepatis, vel lienis multum conferre docuit. Sed ait, stomacho nauseam concitare, pituitamque purgare, atque multa alia haec semina praestare, eXperientia penes

Rishosah ALPIN. 3 ahobab est fructus magnitudine mali citri, cucurbitae similis , intus semina nigra, dura, eXtre mis in unum se natareum quasi inclinantibus, & substantiam cucurbitarum ssimilem habet, quae in recentibus est humida, rubra, sapore acido non ingrato; Fructus recenter ab arbore excisus, gustui admodum gratus est, in AEthiopiae inflammatis locis, acido sapore, quem contemperant divites saccharo,ssitim Valenter exstinguit, multumque refrigerat. ibi, ut audio , eo utuntur ad omnes calidos affectus, febresque omnes putridas, praecipueque ad pestilentes, tum ejus pulpam cum saccharo comedentes, tum succum expressum cum saccharo potantes, vel eX eo paratum STrupum accipientes. Catrii etiam, quo

loco recens fructus non habetur, ejus pulpa in pulVerem paratali utuntur, quae est terra rubra, adstringenti acidoque sapore gultum feriens qualis in terra Lemnia observatur: estque apud multos familiarisiimus illiusce terrae usus ad pestiferas febres, tum ad sputum sanguinis, ad lienterias, dysenteriam, cruentumque hepaticum fluorem, nec non ad uteri menses firmandos ; alii ejusce terrae in subtilissimum pulverem redactae drasemam cum aqua plantaginis dissolutam, ad eadem exhibent, alii decocto, alii infuso utentes. Arborem quae hos fructus

fert, vidi ego in quodam viridatio, foliis magnitudine ac figura aurantiis vilde similem.

90쪽

38 PROSPERI ALPINI LIA

CAPUT XVIII.

Gossi io arboreo , Gotne egiar appellato.

GUILA D. ultam ne ibi gossipii copiam AEgyptii collii I gunt 8 Sγria etenim, atque Cyprus hujus

plurimam copiam producit. ALPIN. Gossipium AEg3ptii ad ipsorum usum aliunde advehunt, neque enim apud ipsos herbacea illa planta, ex qua Syri, vel Cypri Gossipium colligunt, adnascitur, sed tantum. quae arboreus frutex est, quaeque in quibusdam tantum viridariis provenit, pluribus annis vivens, disissimilis ab herbacea tantum Proceritate, caudicis, ramorum atque foliorum figura. Crescit autem ad decem usque cubitorum altitudinem, stipite, ramisque duris lignosis. GUIL. Qia id audio 3 arboreum Gompium ibi spectarit nova certe omnibus herbariis planta, nusquam hactenus, Visa, aut cognita. Sed dic quaeso multaene ibi illius Gosissipii plantae nascuntur, eX quibus, queant usum illius usitatissimae lanuginis expleret ALΡΙΝ. Ρaucae, & non nisi in viridariis, Gossipii arbores illae spectantur, quae eandem , quam herbaceum, ferunt lanuginem: quae ob modicam penes ipsos quantitatem) in usu non est, sed aliunde advecta. Utuntur AEgyptii, linearum petiarum loco, quibus nostri tantum utuntur ; ad ulcera, vulneraque omnia sananda: quando lineis petiis, apud nostros ad vulnera ulceraque frequentata, illi non utantur; adhibent& ipsa, uti nostri faciunt, ad fluentem sanguinem sistendum. Seminum quoque mucilaginis usus est frequentissimus ad omnes

Febres eXUrenteS, atque Venena erosionem Ventriculo, & intestinis inserentia. Ad tussientes ex aerium, falsorumque ii

morum distillationibus, Gomipii plurimus est apud eos usus. In Arabia ex hac XIlini lanugine telas illas tenuissimas squassessa illi appellant, atque multis bIssum antiquorum esse persuasum est) parant, quae utique ob pulchritudinem ab omni

SEARCH

MENU NAVIGATION