장음표시 사용
341쪽
GRamini crucis , stellatum hoc AEgyptiium adjungo, non
minos elegantia, quam Viribus, generisque societate eidem cognatum, quod circa Heracleam oppidum sive Rossetiam primum conspexi. Asilargit altitudine pedali, culmo rotundo, geniculorum aliquot internoc is distincto , circa quae angusta 1atis, S in acumen attenuata folia producit. Fulcitur radice firma, candicante, & ipsa geniculis aliquot, quae pictor haud delineavit, nodosa subdulci quadam acrimonia gustum perstringit. Calami in quinas senasque paniculas dirimuntur, longitudine dispares , Ischoemo gramine breviores quidem, sed longe densiores, Aversa facie in longum excurrente valida carina, ct porrectis a latere statuminibus muniuntur , quibus squamatim compactilis spicea florum congeries, virore flaves. cente renidens superius instrata est . Congenera itaque haec gra--mina sunt. Nec mirum ullum, in stellas aliquid abire posse, quum crucem tulit. Usum item medicum eundem obtinent :quamvis calculis intra vesicam duratis frangendis Vires pares non possideant. Qtii lapidosum alias vesicae synagma citra . sectionem eduxerit, ut alibi Prosper Alpinus scripsit, in magna AEgyptiorum Memphi, quamvis curiose inquisiverim, neminem deprehendi. Hominem tamen religiosum a monte Sinai, calculos extra vesicam in urethra subsistentes, compressa sup- posito digito vesica, S meatu urinario per immissum anserinae pennae tubulum valide inflato, eosdem extrorsum propulisse, ab aegris ipsis acceptum satis S cognitum habeo.
Selectioribus orientalium plantis hanc etiam accenseas licet raram nobilemque Scorsoneram, in Palaestina ac sinitimis
342쪽
AEgypti nascentem: cujus semina ad Illustrissimum Nicolaum
Contarenum a me curata, sub tam splendido cultore dicam, an floreae Voluptatis promo, alteroque hujus seculi Alcinoo felici partu germen eXOptatum excluserunt. Radice sultinetur, ut reliquae Scors Cnerae solent , longa , simplici, quae pollicis crassitudine vix diductior, crebris rugis sulcatum corticem at re quodam obfuscat. Candida tamen intus est, quumque recens, lactea ubertim alimonia diffuit. Exsurgita radice caulis singularis cubitum altus , gracili quidem habitudine, sed
si rima, quem circumstant rara, oblonga, gratum Virorem Caerulo coelesti permiscentia. Horum inferiora latiora sunt Sampliora , circum oras deviter sinuosa , tum quinis in longitudinem eXeuntibus nervis distincta, superiora magnitudine &sequatis sensim oris contractiora cernuntur. Cauli flos insidet pulcherrimus, suaviter odorus, scutati nummi ambitu dilatatus 1altem hyemem asperiorem expertus non fuerit. In eo duplex soliorum series in stellam radiosve digestorum , quae Candorem suum purpurae miscent. Circa umbilicum saturatior purpurae splendor est, e quo per longitudinem soliorum ad extrema leviter serrata, coloris ejusdem crebrae lineolae ducuntur. I rigitur ex umbilico floris tutulus purpura sua decorus, a basi ve sus cacumen frequentibus plicis adstrictus. Hunc circumsistunt ex intervallis duodena, vel etiam plura vallorum s alumina, ex
caeruleo nigricantia, quorum extremum aureis capreolis utrimque retortis exornatur. Flori calix subjicitur oblongus squamatimque compactus , quo semina pariter oblonga molli potius copiosaqne lana, quam pappo involuta reconduntur. Caeterum, plantam ipsam Europeis Scorsoneris alexipharmaca virtute munime secundam esse, crebris gravissimorum hominum exper mentis, abunde patefactum est. : Datura ,
Solani varias species passim in AEopto observare datur: nimirum Somniferum illud vulgatius', quod a baccarum ser-ma nonnullis dicitur: tum alterum Fruti
347쪽
c sum, quod Stychno lendrum ,& A momiam Plinio nominatur: tertium item pomiferum, diligentius in hortis eXcultum, cujus fructus oblongus, durus, ob suavitatem inter cibos AEgyptiis receptissimus : quartum denique, de quo paucis hoc Capite Prosper Alpinus, cujus fructum: ex communi sententia , Nucem Methel, plantam ipsam Verum Dioscoridis Stramonium , pronunciat. Viri Clarissimi, ad seminis vim deliram pariter ac stupefactoriam respicientes, Solanum maniacum Theophrasti, & Hippomanem Cratevae nuncupant, ab AEgyptio vulgo Datura Vel Tatura appellatur. Ramum ejus, quem in Exoticis jamdudum expressit Prosper Alpinus, hic quoque subjiciemus. Lum ab Illustiissimo Nicolao Contareno acceptum, tanti fecit vir humanissimus, ut plantam hanc tam eximii Me- caenatis nomine Daturam Contarenam vocaverit; probe sibi conscius; eam decentius, quam olim titulis Regum flores, hoc
God non imber edax, non Aquilo impotens Po sit diruere , aut innumerabilis Annorum series.
Ut Lγrici verba serio usurpem. Fundatur itaque Datura longa crassaque radice, quae subrubro perfusa colore , odorantium capitibus gravedinosum Meconii halitum inspirat. Surgit ab ea caulis singularis; sed amplus , ramisque plurimis porro diremptus. Vidi quaternis, quinisque fere cubitis adultum, totum rotundo schemate, violae obscurioris ornatu splendide co' loratum. Folia longis pediolis insistentia , virorem suum nigredinis aliqua misistura obscurant: quorum inferiora producta amplius , magisque dilatata, Variis utrinque divisuris inaequaliter
exasperantur. Florem producit, non vulgaris elegantiae specimen , unicum odorae suaVitatis in tota planta compendium. Hunc dentato calyce enixum, ab angustiore cervice, medioque turgidulo ventre, tubuli instar sensim diducit. Foliis contastat modo simplici , duplici modo, imo & triplici quamvis
hoc alterius additamentum videatur. EXterna facie purpurae decorem induunt, interna lacteo candore largius perfussi flores:
omnium hoc proprium est, ut resupinatis labris in lacinias alia Cc a quot
348쪽
quot dirimantur , quae retortis senssim oris collectae, velut in caudas attenuantur. Fructum edit plus minusve rotundum, spinoso horrentem cortice, nonnunquam innoxia scabritie sequabitorem , qui semina copiosa , flava primum , tandemque pallescentia complectitur, quorum tantum rudimenta dempto cortice pictor in icone repraesentaVit.
Hyoscyamus albus AEgyptius, quem vulgari disiimilem plane figura tradidit Prosper Alpinus, ipsus idem est, cujus hic effigiem ex ejusdem Exoticis depromptam exhibemus.
Nascitur cum Hyosc3amo luteo juxta Pyramides Dptias,
non minores illas, quarum plures visuntur) sed majores tres circa Memphin urbem conspicuas , immensii laboris opera, &quae non vane Plinius regiae pecuniae vanam & inutilem 'stentationem judicavit. Exoritur a radice plerumque simplici, per fibras tamen crastiores varie diditam , caule si pius unico, nonnunquam geminis surrectis, gracilibus quidem, sed firmis. Hi pluribus deinde ramulorum brachiis multiplicantur , quibus mollis inspersa lanugo canitiem ante senium addit. Per caules hinc inde sparsa sunt soliae oblonga, ex mediocri latitudine in acumen desinentia, vulgaris Hγoscyami soliis longe minora. His
pariter ex densata veluti lanugine albicans tomentum, a pictore vix exprimendum, instratum est, oraeque crebris incisuris, dentium aemulis, prope medium imumque caulis, serratae via dentur. Flores circa summos caules, e caliculis suis emergunt,
paulatimque ab angusta cervice latiores, quina labella blandum in risum diducunt. Exterius simplici candore nitens, interius admixta rubro flavedinis portione variegati. Dilapsis floribus,
calycis haeredes semina supersunt, alba, & pusilla; sed quae
humorum, ac potissimum sanguinis impetum per Venas uteri, ventriculi, pulmonum, essicaciter coercent: dolorem item meningum , pleurae membranae, tum coli intestini gravissima tormenta, mitigant.
